D. 26.9QUANDO EX FACTO TUTORIS UEL CURATORIS MINORES AGERE UEL CONUENIRI POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro uicesimo nono ad Sabinum
pr.Ob dolum malum uel culpam tutoris Aristo ait pupillum possessorem condemnandum, sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus seruare possit.
2 · Ulpianus libro primo opinionum
pr.Si tutor uel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit uel praedia in nomen suum emerit, utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem uindicandam uel mutuam pecuniam exigendam.
3 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Dolus tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem uulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc uerum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. quare merito Sabinus tributoria actione pupillum conueniendum ex dolo tutoris existimauit, scilicet si per iniquam distributionem pupilli rationibus fauit. quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum probetur.
4 · Ulpianus libro sexagesimo quarto ad edictum
pr.At si extrinsecus aliquid tutor dolo admiserit, pupillo nihil nocere oportet.
5 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam ex consensu post depositum officium nouationem factam et in curatorem uel tutorem obligationem esse translatam constabit.
1Tutor, qui pecuniam se soluturum cauit, quam pater pupilli condemnatus fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. non idem in eo placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum pro pupillo fecit, nisi forte creditor ideo contraxit, ut in causam iudicati pecunia transiret.
6 · Papinianus libro secundo definitionum
pr.Tutor interposito decreto praetoris actorem reliquit. secundum eum sententia dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non minus, quam si tutor optinuisset.
7 · Scaeuola libro tertio decimo quaestionum
pr.Tutori, qui infantem defendit, succurritur, ut in pupillum iudicati actio detur.
8 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Tutor, qui et coheres pupillo erat, cum conueniretur fideicommissi nomine, in solidum ipse cauit: quaesitum est, an in adultum pupillum pro parte danda sit utilis actio. respondit danda.