D. 26.10DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Haec clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti tutores postulantur.
1Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor uel curator, deinde quis et a quo et ex quibus causis remouetur, deque poena suspecti.
2Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.
3Damus autem ius remouendi suspectos tutores Romae praetoribus, in prouinciis praesidibus earum.
4An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator Antoninus cum diuo Seuero Braduae Maurico proconsuli Africae rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit. ergo et si praetor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in prouincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere.
5Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc uideamus, qui suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, siue testamentarii sint, siue non sint, sed alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum.
6Consequens est, ut uideamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.
7Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae solae, quae pietate necessitudinis ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. nutrix quoque et auia possunt. potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat diui Seueri: et si qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus uerecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.
8Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis grauiter puniendus.
2 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
pr.Libertus quoque si fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur, ad praefectum urbis remittetur puniendus.
3 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Tutor quoque contutorem potest suspectum facere, siue duret adhuc tutor, siue iam desierit ipse, contutor autem maneat tutor: et ita diuus Seuerus rescripsit. plus diuus Pius Caecilio Paetino rescripsit posse tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere.
1Liberti quoque pupillorum grate facient, si tutores uel curatores eorum male gerentes rem patronorum uel liberorum patronorum suspectos fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere uelint, melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione grauius aliquid emergat, cum hoc aliis omnibus pateat.
2Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi uel prodigi ut suspectus remoueri potest.
3Sed et si quis curam uentris bonorumue administrat, non carebit huius criminis metu.
4Praeterea uidendum, an et sine accusatione possit suspectus repelli. et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis rerum argumentis suspectum eum esse: quod fauore pupillorum accipiendum est.
5Nunc uideamus, ex quibus causis suspecti remoueantur. et sciendum est aut ob dolum in tutela admissum suspectum licere postulare, si forte grassatus in tutela est aut sordide egit uel perniciose pupillo uel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor. quod si quid admisit, ante tamen admisit, quam tutor esset, quamuis in bonis pupilli uel in tutela, non potest suspectus tutor postulari, quia delictum tutelam praecessit. proinde si pupilli substantiam expilauit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis crimine, si minus, furti.
6Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus adulescenti, an possit ex delictis tutelae suspectus postulari. et cum possit tutelae a concuratoribus conueniri, consequens erit dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit deposito officio et alio sumpto.
7Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse tutorem et rursum coepisse (ut puta usque ad tempus uel ad condicionem erat datus, deinde iterum uel superueniente condicione testamentaria uel etiam a praetore postea datus est), an suspectus postulari possit. et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudicio conueniat, aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti.
8Si autem ipse tutor est solus, numquid, quia tutelae cessat, remouendus sit ab hac administratione, quasi in hac suspectus ex eo, quod in alia male uersatus sit? ergo et in eo, qui curator solus post finitam tutelam confirmatus est, idem dici potest.
9Quod si quis ita tutor datus sit: ‘quoad in Italia erit, tutor esto’ uel ‘quoad trans mare non ierit’, an possit suspectus postulari ex eo gestu, quem administrauit, antequam trans mare abesset? et magis est, ut postulari possit, quasi una tutela sit habens interualla.
10Si quis afuturus rei publicae causa desiderauit in locum suum constitui alium tutorem, an reuersus ex ante gesto suspectus postulari possit? et quia potest ex priore gestu utili actione conueniri, cessabit postulatio.
11Si curator uentri bonisque datus fraudulenter uersatus sit, deinde tutor datus, an postulari suspectus propter fraudes in cura admissas possit, dubitari potest. et si quidem habet contutores, non poterit postulari, quia conueniri potest, si non habet, amoueri potest.
12Si tutor inimicus pupillo parentibusue eius sit et generaliter si qua iusta causa praetorem mouerit, cur non debeat in ea tutela uersari, reicere eum debebit.
13Seuerus et Antoninus rescripserunt Epicurio tutores, qui res uetitas sine decreto distraxerunt, nihil quidem egisse, uerum si per fraudem id fecerunt, remoueri eos oportere.
14Tutor, qui ad alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat, suspectus est poteritque remoueri.
15Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi inopibus, si datis pupillo aduocatis in mendacio reuincatur, ad praefectum urbis remittendus est: neque enim interest id agere quemquam, ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, an bona fide constitutum uelut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non quasi suspectus remouebitur, sed remittetur puniendus ea poena, qua solent adfici, qui tutelam corruptis ministeriis praetoris redemerunt.
16Qui pecuniam ad praediorum emptionem conferre neque pecuniam deponere peruicaciter perstant, quoad emptionis occasio inueniatur, uinculis publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur. sed sciendum est non omnes hac seueritate debere tractari, sed utique humiliores: ceterum eos, qui sunt in aliqua dignitate positi, non opinor uinculis publicis contineri oportere.
17Is tutor, qui inconsideranter pupillum uel dolo abstinuit hereditate, potest suspectus postulari.
18Qui ob segnitiam uel rusticitatem inertiam simplicitatem uel ineptiam remotus sit, in hac causa est, ut integra existimatione tutela uel cura abeat. sed et si quis ob fraudem non remouebit aliquem, sed ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus.
4 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
pr.Hae enim causae faciunt, ut integra existimatione tutela uel cura quis abeat.
1Decreto igitur debebit causa remouendi significari, ut appareat de existimatione.
2Quid ergo si non significauerit causam remotionis decreto suo? Papinianus ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est uerum.
3Si praetor sententia sua non remouerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.
4Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, uerum ob ignauiam uel neglegentiam uel dolum, si dolo fecerunt, possunt remoueri.
5 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Suspectus fieri is quoque, qui satis dederit uel nunc offerat, potest: expedit enim pupillo rem suam saluam fore, quam tabulas rem saluam fore cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum suspectum non fecit, quoniam cautum erat pupillo,
6 · Callistratus libro quarto de cognitionibus
pr.quia satisdatio propositum tutoris maleuolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.
7 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
pr.Impuberibus quidem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane uolentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant.
1Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, remoueri hunc quasi suspectum oportet.
2Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula imperatoris nostri et diui Seueri ad Atrium Clonium: nam aduersus eos, qui, ne alimenta decernantur, sui copiam perseuerant non facere, ut suis rebus careant praecipitur reique seruandae causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus est quaeque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur.
3Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis euocari, nouissimeque si copiam sui non fecerit, ut suspectus remoueri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit. quod et perraro et diligenti habita inquisitione faciendum est.
8 · Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum
pr.Suspectum tutorem eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimuero tutor quamuis pauper est, fidelis tamen et diligens, remouendus non est quasi suspectus.
9 · Modestinus libro singulari de heurematicis
pr.Si tutor aliquo uinculo necessitudinis uel adfinitatis pupillo coniunctus sit uel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et quis eorum a tutela remouendus uideatur, optimum factum est curatorem ei potius adiungi quam eundem cum notata fide et existimatione remoueri.
10 · Papinianus libro duodecimo quaestionum
pr.Decreto praetoris ut suspectus remotus periculum futuri temporis non timet: iniquum enim uidetur remoueri quidem a tutela uel cura, in futurum autem non esse securum.
11 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Post finitam tutelam cognitio suspecti tutoris quamuis pridem recepta soluitur.
12 · Iulius Aquila libro responsorum
pr.Nihil proponi, cur praescribere curator possit in cognitione suspecti, quo minus religio praetoris a pupillari seruo detegente fraudes instruatur.