IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 26

D. 26.8DE AUCTORITATE ET CONSENSU TUTORUM ET CURATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Quamquam regula sit iuris ciuilis in rem suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris hereditatem adeunti pupillo auctoritatem accommodare, quamuis per hoc debitor eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias contingit, ut debitum subeat. se tamen auctore ab eo stipulari non potest. et cum quidam auctoritatem accomdaret pupillae suae, ut seruo suo stipulanti sponderet, diuus Pius Antoninus rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem. sed si auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: euidenter enim sua auctoritate rem adquirit.

1Tutor si inuitus retentus sit per uim, non ualet quod agitur: neque enim praesentia corporis sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus tacuisset.

2 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Nulla differentia est, non interueniat auctoritas tutoris an perperam adhibeatur.

3 · Paulus libro octauo ad Sabinum

pr.Etiamsi non interrogatus tutor auctor fiat, ualet auctoritas eius, cum se probare dicit id quod agitur: hoc est enim auctorem fieri.

4 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Etsi pluribus datis tutoribus unius auctoritas sufficiat, tamen si tutor auctoretur, cui administratio tutelae concessa non est, id ratum a praetore haberi non debet. et ideo puto uerius esse, quod Ofilio placebat, si eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo sciens alium eius tutelam gerere, dominum me non posse fieri: item si eo auctore emam, qui a tutela fuerit remotus: nec enim id ratum haberi.

5 · Ulpianus libro quadragesimo ad Sabinum

pr.Pupillus obligari tutori eo auctore non potest. plane si plures sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero auctore pupillum ei posse obligari, siue mutuam pecuniam ei det siue stipuletur ab eo. sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam pupillo dederit uel ab eo stipuletur, non erit obligatus tutori: naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est: nam in pupillum non tantum tutori, uerum cuiuis actionem in quantum locupletior factus est dandam diuus Pius rescripsit.

1Pupillus uendendo sine tutoris auctoritate non obligetur sed nec in emendo, nisi in quantum locupletior factus est.

2Item ipse tutor et emptoris et uenditoris officio fungi non potest: sed enim si contutorem habeat, cuius auctoritas sufficit, procul dubio emere potest. sed si mala fide emptio intercesserit, nullius erit momenti ideoque nec usucapere potest. sane si suae aetatis factus comprobauerit emptionem, contractus ualet.

3Sed si per interpositam personam rem pupilli emerit, in ea causa est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide uidetur rem gessisse: et ita est rescriptum a diuo Seuero et Antonino.

4Sane si ipse quidem emit palam, dedit autem nomen non mala fide sed simpliciter, ut solent honestiores non pati nomina sua instrumentis inscribi, ualet emptio: quod si callide, idem erit ac si per interpositam personam emisset.

5Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide poterit.

6Si filius tutoris uel quae alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque si ipse emisset.

6 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Tutores, quibus administratio decreta non esset, tamquam extraneos recte a pupillo emere placet.

7 · Ulpianus libro quadragesimo ad Sabinum

pr.Quod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens uerum est, quotiens per semet uel subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequentias, ut dictum est, nihil prohibet auctoritas.

1Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem ualere, sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem.

2Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest.

8 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum

pr.Etsi condicionalis contractus cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure interponenda est, ut condicionalis contractus confirmetur.

9 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale

pr.Obligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per traditionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest.

1Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tutoris auctoritate posse. hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege Aelia Sentia apud consilium causam probare.

2Pupillus ex omnibus causis soluendo sine tutoris auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus.

3Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest, quamuis lucrosa sit nec ullum habeat damnum.

4Nec ex senatus consulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest.

5Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus uero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit.

6Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, ueluti si absenti pupillo per epistulam uendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat.

10 · Paulus libro uicesimo quarto ad edictum

pr.Tutor, qui per ualetudinem uel absentiam uel aliam iustam causam auctor fieri non potuit, non tenetur.

11 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale

pr.Si ad pupillum aut furiosum bonorum possessio pertineat, expediendarum rerum gratia et in agnoscenda et in repudianda bonorum possessione uoluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: qui scilicet si quid eorum contra commodum pupilli furiosiue fecerint, tutelae curationisue iudicio tenebuntur.

12 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum

pr.Si seruus communis tuus et Titii a pupilla tua te auctore aliquam rem per traditionem acceperit, tota ad Titium pertinebit. Marcellus notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere ueteres comprobauerunt.

13 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum

pr.Impuberes tutore auctore obligantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam acceperint, quamuis nihil dicant, auctoritate tutoris interposita tenentur. quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit, quamuis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione teneantur.

14 · Iulianus libro trigesimo primo digestorum

pr.Non multum interest, afuerit tutor, cum negotium contraheretur, an praesens ignorauerit, quale esset quod contrahebatur.

15 · Marcianus libro secundo regularum

pr.Accipientis et edentis iudicium idem tutor auctor utrique fit. sed hoc utrum ita est, si bis auctor factus est, an et una auctoritas sufficiat eo animo, ut ad utrumque pertineat ? dubitat quidem Pomponius, sed fortiter defenditur sufficere unam auctoritatem.

16 · Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

pr.Etiamsi tutor caecus factus sit, auctor fieri potest.

17 · Paulus libro sexto ad edictum

pr.Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur.

18 · Paulus libro primo ad Plautium

pr.Potest pupillus tutore auctore debitorem suum Titio delegare: sed cum tutor debet pupillo, dicendum est neque delegari eum neque procuratorem aduersus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit, ut auctoritate sua liberetur.

19 · Paulus libro nono responsorum

pr.Curatorem etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse.

20 · Scaeuola libro decimo digestorum

pr.Inter pupillos paternae hereditatis diuisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento diuisionis: quaesitum est, an ei stari oporteret. respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum esse diuisioni, quod non adsignasset.

21 · Scaeuola libro uicesimo sexto digestorum

pr.Defendente tutore pupillus condemnatus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem Caesaris infra scripta. Priscus procurator Caesaris dixit: ‘faciat iudicata’. nouellius curator dixit: ‘abstineo pupillum’. Priscus procurator Caesaris dixit: ‘responsum habes: scis, quid agere debeas’. quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis patris abstentus sit. respondit proponi abstentum.

22 · Labeo libro quinto pithanon

pr.Si quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest.