IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 26

D. 26.7DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM QUI GESSERINT UEL NON ET DE AGENTIBUS UEL CONUENIENDIS UNO UEL PLURIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Gerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.

1Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a diuo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset.

2Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, siue ipsi iudicium suscipiant siue pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cauere, ut defensores solent. licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt uel absint, ipsi tutores iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent.

3In causis autem adultorum licentia erit agentibus uel ipsum adultum praesentem in iudicium uocare, ut consensu curatoris conueniatur, uel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. in absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.

4Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores pupillorum uel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium uocare uel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.

2 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.Si tutor condemnauit siue ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, sed cum non posset uel propter absentiam pupilli uel propter infantiam auctor ei esse ad accipiendum iudicium. et hoc etiam diuus Pius rescripsit et exinde multis rescriptis declaratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi abstineatur: tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. nec pignora tutoris capienda esse saepe rescriptum est.

1Amplius Marcellus libro uicesimo primo digestorum scribit et si satisdedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque eius debere subueniri: sed et si pupillus non abstinuit, quemadmodum ipsi, ita et fideiussoribus eius subueniri, maxime si pro absente pupillo uel pro infante satisdedit.

3 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octauo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.

1Si parens uel pater qui in potestate habet destinauerit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putauit, meritoque parentis statur uoluntati, qui utique recte filio prospexit. tantundem praetor facit et de his, quos parens destinauit testamento, ipse autem confirmauit, ut, si parens declarauit, quem uelit tutelam administrare, ille solus administret.

2Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos uulgo honorarios appellamus. nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conueniri oportere: dati sunt enim quasi obseruatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conuersari uidebant, suspectum eum non fecerunt. adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conuersetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra ostendimus.

3Quamuis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegauit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor uiginti quinque annis, uel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae uitae uel frugi uidebatur, deinde postea idem coepit male conuersari ignorante testatore, uel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.

4Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt uoluntatem.

5Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit obseruandum, quos pater testamento destinauit a praetore confirmandos.

6Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinauerit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit.

7Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreuerit: praetor igitur iubebit eos conuocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.

8Plane si non consentiant tutores praetori, sed uelint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere.

9Item si diuidi inter se tutelam uelint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio

4 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.uel in partes uel in regiones, et si ita fuerit diuisa, unusquisque exceptione summouebitur pro ea parte uel regione, quam non administrat.

5 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari non possit, depositio cessat. quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, uideamus. et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non uideatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari. nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse uideantur.

1Gessisse autem uidetur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare.

2Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit.

3Quod si quis tutelam mandauerit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: uidetur enim gessisse qui per alium gessit. quod si non accessit is cui mandatum est, utili actione conuenitur.

4Debitor patris, qui tutelam administrauit filii, tutelae iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit.

5Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam administrauit), an tutelae iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamuis post pubertatem admittatur.

6Post completum uicesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac uerecundiae curatorum conuenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant. si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est.

7Iulianus libro uicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: ‘eosque aneclogistos esse uolo’. et ait Iulianus tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamuis testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est uera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. damnum uero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei relinqui potest.

8Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: pater tutelam filiorum consilio matris geri mandauit et eo nomine tutores liberauit. non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed uiris bonis conueniet salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris neque uoluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.

9Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater cauerit, ne quid rei suae distraheretur uel ne mancipia distrahantur uel ne uestis uel ne domus uel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris uoluntatem.

10Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum pertinere. innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conueniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognouit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum ad ipsum respicere.

6 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Hoc autem, quod cognouit tutor, pupillus probare debebit.

7 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Tutor, qui repertorium non fecit, quod uulgo inuentarium appellatur, dolo fecisse uidetur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit. si quis igitur dolo inuentarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur. nihil itaque gerere ante inuentarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit.

1Si tutor cessauerit in distractione earum rerum quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. quid si contutores exspectabat uel differentes uel etiam uolentes se excusare, an ei ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem praecipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione.

2Competet aduersus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc est si praedia comparauerint non idonea per sordes aut gratiam. quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere.

3Si post depositionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conueniri: quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compararent.

4Pecuniae, quam in usus suos conuerterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed hoc ita demum, si euidenter doceantur pecuniam in usus suos conuertisse: ceterum non utique qui non faenerauit uel non deposuit, in suos usus uertit, et ita diuus Seuerus decreuit. doceri igitur debet in usus suos pecuniam uertisse.

5Uertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non soluit: hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat.

6Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faenerauit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum.

7Si deponi oporteat pecunias ad praediorum comparationem, si quidem factum est, usurae non current: sin uero factum non est, si quidem nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et neglectum, de modo usurarum uidendum est. et solent praetores comminari, ut, si non fiat depositio uel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio intercessit, iudex qui quandoque cognoscet decretum praetoris sequetur.

8Idem solent facere praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit penes eos esse, eius grauissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione.

9Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.

10Quae autem sunt pupillares usurae, uidendum est. et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos conuertit, legitimam usuram praestet. sed et si negauit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiauit contra eum, legitimas soluere debebit, uel si moram depositioni fecit et praetor irrogauit ei legitimas. sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimas. item si a debitoribus legitimas exegit. ex ceteris causis secundum morem prouinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leuiores in prouincia frequentantur.

11Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae seruari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum uel adulescentium in suos usus conuerterunt.

12Si usuras exactas tutor uel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parui refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos conuerterint.

13Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellauerint, ut loco defuncti curator constituatur.

14Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quaeritur. et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae administrationis cogitur.

15Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit.

8 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad edictum

pr.Si tutelae agat is, cuius tutela administrata est, dicendum est nonnumquam diem creditae pecuniae exspectandam, si forte tutor pecunias crediderit pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum uenit. sane quod ad pecunias attinet, ita demum uerum est, si potuit et debuit credere: ceterum si non debet credere, non exspectabitur.

9 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Quotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est. stipulari enim debet aut pupillus aut seruus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque seruum habebit, tunc ipse tutor quiue in eius potestate erit, quo casu Iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam. sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari nequaquam ambigendum est.

1Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris conuenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, creditori debitum soluat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus soluerit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non soluerit. quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam uidetur non uenire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam superuenit: quod si dies adhuc durante tutela uenit, putant omnimodo deuolui in tutelae iudicium. ego et hoc et superius ita uerum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil uenire in tutelae iudicio. nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelae iudicium deuolui, et priuilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem saluam fore cautum est.

2Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit.

3Et generaliter quod aduersus alium praestare debuit pupillo suo, id aduersus se quoque praestare debet, fortassis et plus: aduersus alios enim experiri sine actione non potuit, aduersus se potuit.

4Sed si sub usuris grauioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, uidendum est, an ei aliquid imputetur. et si quidem soluit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim soluere nec onerare se usuris: si uero non soluit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit.

5Sicut autem soluere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi soluere potest, si modo fuit pecunia unde soluat, et si usurae fuerunt grauiores quae ei debebantur, releuabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque soluere et potuit et debuit.

6Nec utique necesse habet, si conueniatur, per iudicem soluere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi uerum debet. denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo prohibuit, si superuacaneam litem instituissent, cum conuenirentur a uero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.

7Non tantum autem sibi soluere tutor, uerum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octauo digestorum scribsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.

8Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea accesserunt uel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere. si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit uel satis ab eo exigere, plectetur.

9Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo uel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamuis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere. siue igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, siue datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus.

10 · Ulpianus libro quadragesimo nono ad edictum

pr.Generaliter quotienscumque non fit nomine pupilli quod quiuis pater familias idoneus facit, non uidetur defendi: siue igitur solutionem siue iudicium siue stipulationem detrectat, defendi non uidetur.

11 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Circa pupillum, cuius tutor seruus erat pronuntiatus, diuus Pius rescripsit in rebus, quas ex pecunia pupilli seruus comparauerat, dominum non posse uti praerogatiua deductionis. quod et in curatore obseruandum est.

12 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum

pr.Cum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur.

1Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam uindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio eorum non seruatur, nemine scilicet emente. nec interest, tutor soluendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, seruanda sit, si mala fide, alienatio non ualet.

2Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.

3Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli praeponatur, inprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta seruis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet. sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae seruanda arbitrio pupilli est.

4Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo uacabit.

13 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale

pr.Tutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum seruorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt.

1Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina non inueniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse.

2In soluendis legatis et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum soluat, nec nuptiale munus matri pupilli uel sorori mittere. aliud est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae ad uictum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod muneris legatorumue nomine erogatur.

14 · Paulus libro octauo breuium

pr.Etiam contutoris factum imputatur collegae, si potuit et debuit suspectum facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus subito lapsus est, nihil collegae imputari potest.

15 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Si tutor constitutus quos inuenerit debitores non conuenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, uel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocauerit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non faenerauit conuenitur.

16 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Cum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mutuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salua esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere. sed uerius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium gessisset. idem est et si pupilli nomine credidisset.

17 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Qui iussus est ab eo, qui ius iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset, ex quo iussus est indemnem pupillum praestare debebit, non ex quo tutor esse coepit.

18 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum

pr.Qui tutor negotia pupilli gessit, quamuis in nulla re auctor pupillo fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: quid enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil gerere necesse sit, in quo tutoris auctoritas interponi debeat?

1Ex duobus tutoribus si cum altero actum fuerit, alter non liberabitur.

19 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Actus sui rationem concuratori reddere non esse compellendum: sed nisi cum eo administrationem communicet aut si non ex fide curam gerat, suspectum postulari posse.

20 · Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

pr.Tutor uel curator, cuius iniusta appellatio pronuntiata erit cuiusue excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad administrationem debuit erit obligatus.

21 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Lucius Titius Gaium Seium filium familias testamento filio suo tutorem dedit: Gaius Seius sciente et consentiente patre tutelam administrauit: quaero, an defuncto Gaio Seio actio tutelae aduersus patrem eius et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent actione de peculio et de in rem uerso patrem teneri: nec multum uideri in hoc casu facere patris scientiam et consensum ad obligandum eum in solidum, nisi forte contutore uel alio quo uolente eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit.

22 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.Tutor ad utilitatem pupilli et nouare et rem in iudicium deducere potest: donationes autem ab eo factae pupillo non nocent.

23 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.Uulgo obseruatur, ne tutor caueat ratam rem pupillum habiturum, quia rem in iudicium deducit. quid tamen si dubitetur, an tutor sit uel an duret tutor uel an gestus illi commissus sit? aequum est aduersarium non decipi. idem et in curatore est, ut Iulianus scripsit.

24 · Paulus libro nono ad edictum

pr.Decreto praetoris actor constitui periculo tutoris solet, quotiensque aut diffusa negotia sint aut dignitas uel aetas aut ualetudo tutoris id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem facere possit, aut absens sit, tunc actor necessario constituendus est.

1Si duobus simul tutela gerenda permissa est uel a parente uel a contutoribus uel a magistratibus, benigne accipiendum est etiam uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt.

25 · Ulpianus libro tertio decimo ad edictum

pr.Si minoris actum fuerit cum tutoribus adsistentibus curatoribus et pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint condemnati in id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non esse: an restitutio aduersus tutores cesset? et Papinianus responsorum libro secundo ait nihilo minus posse restitui et idcirco curatores, si nondum iudicatum fecerunt, posse prouocantes per exceptionem doli consequi, ut eis mandentur aduersus tutores actiones. quid tamen si iam fecerunt iudicatum curatores? proderit hoc tutoribus, quoniam nihil minori abest, qui de praeda magis quam de damno sollicitus est, nisi forte mandare actiones paratus sit curatoribus.

26 · Paulus libro uicesimo quarto ad edictum

pr.Cum curatore et pro tutore etiam manente administratione agi potest.

27 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Tutor, qui tutelam gerit, quantum ad prouidentiam pupillarem domini loco haberi debet.

28 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Tutor pro pupillo in iudicium uocatus sollemniter cauit: si inter moras puer ad pubertatem peruenit, non est cogendus accipere iudicium.

1Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione abstinuit, usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin etiam iustius mihi uidetur eum per quem non stetit, quo minus conuentus restitueret tutelam, ad praestationem usurarum non compelli. Ulpianus notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam tuto in loco,

29 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Maximeque heredem tutoris: nam periniquum est eum, cui forte post uiginti annos uel amplius in mentem uenit tutelam reposcere, etiam usuras postulare.

30 · Marcellus libro uicesimo primo digestorum

pr.Tutoris praecipuum est officium, ne indefensum pupillum relinquat.

31 · Modestinus libro primo excusationum

pr.Diui Seuerus et Antoninus Augusti Sergio Iuliano. ‘Forma, qua singuli tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in solidum tenentur, dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post pubertatem administrauerint’.

32 · Modestinus libro sexto responsorum

pr.Sine herede tutor decessit: quaero, an curator pupillo datus, cum neque inuentaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur, possit eundem fideiussorem conuenire ex stipulatione, quanti pupilli interest. Modestinus respondit in id quod tutor conueniri potuit, fideiussorem quoque conueniri posse.

1Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti uectigalis inuentae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere.

2Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.

3Item respondit, si minus a seruo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum ex peculio serui seruari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro seruo administrationem credidit.

4Interposito curatore adulescens fundum Titio uendidit: postea adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, cum ex hac uenditione melior factus non est neque in rem suam quicquam uersum probetur, pretium emptori restituere non debeat. Modestinus respondit pretium fundi ab adulescente uenumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.

5Item respondit sumptibus uoluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante uenditionem, aedificium esse possit, emptori auferre permitti oportere.

6Lucius Titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex ciuitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc et consuetudinem semper obseruatam secutus et ipse pro communi et indiuidua hereditate annonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat. Modestinus respondit in id demum curatorem adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur.

7Tutores duo post uenditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diuiserant, post quam diuisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit. Modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem exercere possit, non posse respondi.

33 · Callistratus libro quarto de cognitionibus

pr.A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet.

1Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam diuus Marcus cum filio suo commodo rescripsit.

2Heredibus quoque pupillorum electio eadem aduersus tutores, in quo potissimum consistere uelint, competit, quae ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.

3Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est.

34 · Iulius Aquila libro responsorum

pr.Respondit ad instruendam diligentiam iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam seruos quoque eorum interrogari posse.

35 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Tutor siue curator nomina, quae iuste putat non esse idonea, a priore tutore uel curatore suscipere quidem cogitur, non tamen exactionem periculo suo facere.

36 · Papinianus libro tertio quaestionum

pr.Inter tutores diuisa tutela est: aequitas, quae merum ius compensationis inducit, propter officium et personam agentis tutoris non differtur: nam diuisio tutelae, quae non iuris, sed iurisdictionis est, modum administrationi facit et inter ipsos locum habet nec experiri cum pupillo uolentibus obstare debet.

37 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Tutorem, qui tutelam gerit, Sabinus et Cassius, prout gerit, in singulas res per tempora uelut ex pluribus causis obligari putauerunt.

1Secundum quam sententiam seruus institor dominicae mercis uel praepositus debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseueret, quamuis tempore seruitutis obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine actione negotiorum gestorum non inutiliter conuenietur, earum scilicet rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta sunt, habuerunt: sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit, quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat neque diuisus propriam rationem habet.

2Inde descendit quaestio, quae uolgo circa filium familias tractata est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio perseuerauit. et secundum Sabini et Cassii sententiam eueniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in solidum conueniri possit, de praeterito autem, siue peculium non sit ademptum siue ademptum sit, in id quod facere possit. quod si superioris temporis nomine patrem de peculio pupillus conuenire maluerit (annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit.

38 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Si plures tutelam non administrauerint et omnes soluendo sint, utrum, quia nullae partes administrationis inueniuntur, electioni locus erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi societatem? quod magis ratio suadet.

1Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri, nec inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum dederit.

2Unde quaerendum est, an actiones pupillus ei, qui solus conuenitur, in alterum pro parte scilicet praestare debeat. sed cum propria cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari ?

39 · Papinianus libro quinto responsorum

pr.Tutores, qui post finem tutelae per errorem officii durantes rerum administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, quae post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non erunt, cum actionem inferre non potuerunt.

1Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se per errorem immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri temporis ille, qui postea nihil gessit, non praestabit.

2Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus secundum patris uoluntatem immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui consultius petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis uel culpae causa condemnetur. non idem seruatur, si quis ultro negotium alienum gesserit, cum satis abundeque sufficiat uel in una specie per amici laborem domino consuli.

3Heres institutus, qui non habuit substitutum, priusquam hereditatem adiret, quam impuberi restituere debuit, uita decessit: cum hereditas in Italia esset, scriptus autem heres in prouincia uita decessisset, tutores prouincialium rerum culpae nomine condemnandos existimaui, si causam testamenti non ignorantes utilitatem impuberis deseruerunt: nam hereditatis in prouincia fideicommisso restituto causam quidem iuris expediri potuisse, rerum autem administrationem ad eos recidere debuisse, qui tutelam in Italia suscepissent.

4Aduersus tutorem, qui pupillum hereditate patris abstinuit, actionem denegari non oportet creditori, qui cum ipso tutore contraxit, quamuis tutor pecuniam in rem impuberis uerteret.

5Curatores adulescentis mutui periculi gratia cautionem inuicem sibi praebuerunt et in eam rem pignora dederunt: cum officio deposito soluendo fuissent, irritam cautionem esse factam et pignoris uinculum solutum apparuit.

6Tutor datus aduersus ipsam creationem prouocauit: heres eius postea uictus praeteriti temporis periculum praestabit, quia non uidetur leuis culpa contra iuris auctoritatem mandatum tutelae officium detrectare.

7Rerum prouincialium tutores in urbe causas appellationis impuberum agentes, rerum Italicarum curatores ut impuberibus constituantur, ad officium suum reuocare debent: alioquin si prius in prouinciam redierint, dolum aut culpam eorum in ea quoque parte recte iudex conueniet.

8Patruus testamento fratris filio tutor datus cum in Italia domicilium haberet, tam Italicarum rerum quam prouincialium administrationem suscepit atque ita pecuniam ex uenditionibus Romae refectam in prouinciam traiecit et in calendarium pupilli conuertit: tutor in locum eius Romae substitutus administrationem pecuniae, quae non pertinet ad tutelam suam, suscipere non cogitur.

9Curatores testamento uel tutores inutiliter dati neque decreto praetoris confirmati negotia gesserunt. uice mutua periculum praestare coguntur, cum officium sponte citra iuris adminiculum iniuerint et qui fuit idoneus, decretum praetoris curatores uel tutores constituentis implorare debuerit.

10Tutoribus idoneis diem functis uice mutua periculum ad heredes eorum non redundat, quod non habuit locum officio tutelae manente.

11In eum, qui tutelam gerere noluit, post ceteros qui gesserunt actionem utilem tutelae dari placuit. quod tamen ex tutela non peruenit ad eos, qui se negotiis miscuerunt, sed communi neglegentia perit, citra substitutionis ordinem aequaliter omnium periculum spectat.

12Tutores pubere pupillo constituto litem appellationis inchoatam iussu consulum ob notitiam rei perfecerunt: cum iudicatum persequi non potuerunt, periculo culpae non subiciuntur.

13Ab eo, qui restitutionis auxilio non iuuatur, quaestio culpae tutorum conuentione remitti potest, nec donatum, sed transactum uidetur.

14Neglegentiae tutorum periculo nominum, quae pater usuris maioribus fecit, adscripto pupilla quidem actionem calendarii praestare cogitur, exactas autem usuras tutelae tempore citra ullam compensationem retinet.

15Adulescens tutoribus conuentis, a quibus totum seruari non potuit, aduersus curatores, qui tutelam ad se neglegentia non transtulerunt, integram actionem retinet: neque enim tutelae iudicio consumptum uidetur, quod alterius officii querellam habuit.

16Tutor, qui tutoris idoneum heredem conuenire pupilli nomine noluit, damni uicarius substituitur, ut is, qui non idoneum tutelae tempore suspectum facere supersedit.

17Tutelae iudicium ideo differri non oportet, quod fratris et coheredis impuberis idem tutelam sustineat.

18Quod de peculio serui actoris, quem adulescens postquam res suas administrare coepit manumisit, retinuit aut retinere potuit, in ratione reddenda curatori per iudicem accepto feretur.

40 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Impuberi filio centurio curatorem dedit. decreto praetoris non secuto si nihil curator datus administret, periculo contumaciae uel neglegentiae non adstringetur: nam priuilegium militum ad alienam iniuriam porrigi non oportet nec in aliis circa supremam uoluntatem imperitiae uenia datur quam in bonis militum, filii uero tutela iure patriae potestatis, non militiae praemio mandatur.

41 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Qui plures tutores habuit, unum, qui soluendo non fuit, rationem actus sui uetuit reddere. quoniam eius liberatio, quod ex tutela percepit aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere neglexerunt, ex culpa recte conueniuntur: tutor enim legatarius ex culpa, quae testamento remissa est, non tenetur.

42 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Ex pluribus tutoribus in solidum unum tutorem iudex condemnauit. in rem suam iudicatus procurator datus priuilegium pupilli non habebit, quod nec heredi pupilli datur: non enim causae, sed personae succurritur, quae meruit praecipuum fauorem.

43 · Paulus libro septimo quaestionum

pr.Cum post mortem pupilli desinit esse nomen idoneum, tutor periculo eximitur.

1Qui, cum esset fratris sui filiae curator, quadringenta dotis nomine marito eius se daturum promisit: quaero, an succurrendum sit ei, cum postea aere alieno emergente supra uires patrimonii eius dos promissa sit, quoniam in instrumento ita scriptum sit ‘ille patruus et curator stipulanti spopondit’. mouet quaestionem, quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem sufficere, promisit. praeterea et illud hic potest tractari, ut, si sciens curator non sufficere promiserit, uel donasse uideatur uel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur. respondi: curator cum officium suum egressus sponte se obligauerit, non puto ei a praetore subueniri debere, non magis quam si creditori puellae pecuniam se daturum spopondisset: sed is de quo tractamus si non donandi animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri (quia habet dotem sic ut in collatione bonorum dicitur) uel certe post diuortium (siue exacta sit dos siue maneat nomen), quia potest efficere, ut ei accepto feratur. quod si mulier suum curatorem adimplere id, quod supra uires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat, curatorem quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem releuari: mulier uero cautionem in maritum exponere debet, quod, si quandoque locupletior constante matrimonio facta fuerit, dotis reliquum marito seruat.

44 · Paulus libro tertio decimo quaestionum

pr.Qui nominibus a curatoribus prioribus susceptis siue tutoribus nomina adgnouerunt, periculum in se transferunt.

1Sed si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem eius secutus usuras acceptauerit, priuilegium suum non amittit in bonis tutoris uenditis: praetor enim priuilegium ei seruare debet.

45 · Paulus libro quarto decimo quaestionum

pr.Si pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare. idemque dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica conuenit. sed haec in magistratibus tractaui, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non ita est. nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore liberatus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat petitori.

46 · Paulus libro nono responsorum

pr.Lucius Titius curator Gaii Seii tempore curae fundum Cornelianum locauit Sempronio, qui Sempronius reliqua traxit: pupillus aetate probata eundem quondam colonum Sempronium fecit procuratorem: quaero, an ex eo, quod ille ut procurator egit, omne debitum adulescens agnouisse uideatur eoque nomine curatorem suum liberasset. Paulus respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia eius coluit, procuratorem habere uoluit, debitum, quod ex conductione reliquatus est, adgnouisse eum uideri.

1Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat, bona res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus rei publicae tres curatores constituerunt, qui apud Graecos ἐπιμεληταὶ uocantur, qui postea inter se sine consensu rei publicae administrationem bonorum Sempronii diuiserunt: ex quibus quidam, cum reliqua traherent, idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus heres Sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetrauit, ut bona paterna ei restituerentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, cum indiuiduum his officium curae a magistratibus iniunctum sit. Paulus respondit, si pupillo in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portione, qui idoneus non sit, magistratus conueniri oportere: alia enim causa est tutorum, alia eorum, qui rei publicae negotia administrant.

2Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamuis suo nomine faenerauit, non uideri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam pupillarem in usus suos conuertere.

3Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam quoque tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat. Paulus respondit finita administratione eas usuras debere computari, quae in tutelae iudicio computantur.

4Paulus respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate cogente, sed ex uoluntate sua tutor administrauit, fideiussorem, qui saluam rem fore cauit, non teneri.

5Tutelae iudicio tutor conuentus edidit librum rationum et secundum eum condemnatus soluit: postea cum a debitoribus paternis, quorum nomina libro rationum non inerant, exigere uellet pupillus, prolatae sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum aduersus tutorem an aduersus debitores actio ei competat. Paulus respondit, si tempore administrandae tutelae tutori tutelam gerenti debitores soluissent, liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore actum esset, posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et aduersus exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione.

6Cum testamento duo tutores dati essent pupillo et alter ex his uita defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex praesidis prouinciae praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus satis exegerunt rem saluam fore: tutor testamento datus postea datum suspectum fecit: quaesitum est, in quantum teneatur. Paulus respondit tutorem testamento datum pro ea parte conueniri oportere, pro qua parte administrauit: pro contutoris autem portione prius eos conueniri debere, qui pro eo se obligauerunt uel magistratus qui eum dederunt: tunc si solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris quaerendum, an suspectum facere debuerit, praesertim cum suspectum quoque eum postulasse dicatur. alias quidem cum magistratus plures tutores dant, non prius ad eos reuerti pupillus potest, quam omnes tutores excussi fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus proponeretur, non est uisum prius collegam conueniendum, qui et suspectum fecit et testamento datus est, perindeque habendos singulos, ac si in partes dimidias tutores dati essent.

7Tutoribus concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere, ut ipso iure liberentur, non etiam donare uel etiam deminuendi causa cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori soluit, a pupillo in reliquum conueniri posse.

47 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Titium et Maeuium tutores quis dedit et cauit: βούλομαι καὶ παρακαλῶ πάντας γίνεσθαι μετὰ τῆς Μαιβίου τοῦ ἀδελφοῦ μου γνώμης, καὶ δίχα αὐτοῦ τὸ γινόμενον ἄκυρον ἔστω. Titius solus a debitoribus exegit: an liberati essent? respondi, si et administrationem Maeuio dedisset, non recte solutum.

1‘Quantum autem filio meo diurnum sufficiat, marina et Ianuaria aestimabunt’: quaero, an contenti esse debeant tutores arbitrio mulierum. respondi sumptum boni uiri arbitrio faciendum.

2Tutores dati ad res Italicas instrumenta Romae reppererunt debitorum prouincialium, ut pecunia Romae aut ubicumque petitum fuerit soluatur: quaero, cum neque debitores in Italia essent neque eorum praedia, an haec exactio ad Italicae rei tutores pertineat. respondi, si prouincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad officium eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad quos administratio pertineret, lateret.

3A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit bona materna et paterna pupillorum et decessit non soluendo: quaeritur, an pupillus res possit uindicare. respondi, si manent res pupilli, uindicari ab eo posse.

4Praefectus legionis ita testamento cauit: ‘uolo, ut sit in arbitrio tutorum filii mei, si uoluerint, huius summae uncias inferre usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur’; quaero, si apparuerit pecunia faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an uero eas quas stipulati sunt praestare debeant. respondi, si secundum uoluntatem defuncti elegissent usurarum praestationem neque pupilli nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator uoluisset.

5Lucius Titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam pignori ei dedit: post triennium iam puberibus his, quorum tutela administrata est, fisco bona defuncti adiudicata sunt, quia mortem eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recusare possit. respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum non pertinere.

6Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto, herede filio, patruus tutor uenditis omnibus communis negotiationis mercibus et sibi redemptis negotium suo nomine exercuit: quaesitum est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae praestare debeat. respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compendium praestandum.

7Tutor rerum Italicarum conuentus a creditore prouinciali, ubi rem pupillus habuit, soluit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari potest. respondi nihil proponi, cur non possit.

48 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr.Inter bonorum uentrisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque prodigi pupilliue magna est differentia, quippe cum illis quidem plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola custodia et rerum, quae deteriores futurae sunt, uenditio committitur.

49 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Ob faenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.

50 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Si res pupillaris incursu latronum pereat uel argentarius, cui tutor pecuniam dedit, cum fuisset celeberrimus, solidum reddere non possit, nihil eo nomine tutor praestare cogitur.

51 · Uenuleius libro sexto stipulationum

pr.Si duo pluresue tutores tutelam administrent, in fideiussorem quidem in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: at si inter eos diuisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica negotia, alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque rei aut committi contra fideiussorem stipulationem aut non committi dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam gerant, tamen cum quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri uel ad iudicium uocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei administratio tutelae permissa non esset: quantum enim facit in totum denegata, tantundem ualet, si in ea re de qua agitur denegata sit.

52 · Neratius libro primo responsorum

pr.Curator pro minore non tantum dotem dare debet, sed etiam impendia, quae ad nuptias facienda sunt.

53 · Paulus libro secundo decretorum

pr.Aemilius Dexter magistratus sui tempore datis tutoribus cessauerat in exigenda satisdatione, deinde quibusdam excusatis a sequentibus magistratibus Dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conueniebatur in solidum duplici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset satisdationem non exegisset. ex diuerso dictum est, licet satis exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos fuisse tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere. pronuntiauit, si in diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et satis non esset exactum, curatorum esse periculum, si minus, tutorum et magistratuum: hoc est tunc esse periculum eius, qui suspectum non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inueniretur idoneus fuisse.

54 · Tryphoninus libro secundo disputationum

pr.Non existimo maximis usuris subiciendum eum, qui a contutoribus suis mutuam pecuniam pupilli accepit et cauit certasque usuras promisit, quas et alii debitores pupillo dependunt, quia hic sibi non consumpsit nec clam nec quasi sua pecunia licenter abutitur et, nisi his usuris a contutore mutuum ei daretur, aliunde accepisset: et multum refert, palam aperteque debitorem se ut extraneum et quemlibet faceret pupillo an sub administratione tutelae pupillique utilitate latente sua commoda pupilli pecunia iuuaret.

55 · Tryphoninus libro quarto decimo disputationum

pr.Tres tutores pupillo dati sunt, unus tutelam gessit et soluendo non est, secundus Titio gerendam mandauit et Titius quaedam administrauit, tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum teneatur. et tutorum quidem periculum commune est in administratione tutelae et in solidum uniuersi tenentur. plane si pecunia numerata pupilli inter eos distributa est, non in maiorem summam quisque eorum quam accepit tenetur.

1Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, uideamus, an ea actione, quae proponitur ex lege duodecim tabularum aduersus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur et, quamuis unus duplum praestiterit, nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem rei pluribus non est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab uno iam exacta est. sed tutores propter admissam administrationem non tam inuito domino contrectare eam uidentur quam perfide agere: nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare et quasi specie condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem.

2Non solum ergo gessisse tutelam is creditur, qui alii gerendam mandauit, sed et qui satis a contutore accepit rem saluam pupillo futuram eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere constitutionibus, quae iubent ante conueniri eum qui gessit.

3Item in eo quod nemo gessit non utique eius periculum est, qui quaedam gessit, sed communiter omnium: exigi autem ab eo solo periculum ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae uel consummationem coeptorum ab eo desiderabant uel ita coniuncta fuerunt, ut separari non debuerunt.

4Quod autem dicitur desisse soluendo esse uel non esse contutores praestare debere, uideamus, qualem intellectum habet, id est utrum sufficit nihil deminutum esse de facultatibus contutoris, ex quo tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii permansisse, an, etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii, debet tamen contutor inquirere fortunas contutoris. sed hoc et ex personae qualitate et ex temporis intercapedine, quo testamentum factum est, usque ad mortem patris aliam aestimationem accipere debet: nam aperte prodigo uel cuius bona uenierunt (licet obreptum fuerit praetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem non debet, et potuit aliquid pater eorum post testamentum factum accidens ignorasse aut, cum destinatum haberet mutare testamentum, id non fecisse.

56 · Scaeuola libro quarto digestorum

pr.Tutor rerum et animalium pupilli uenditionem fecit, sed quaedam animalia emptoribus pretium non soluentibus retinuit et apud se habuit, pretium idem rationibus pupilli accepto tulit: ex his aliquot nata sunt: defuncto tutore heres eius eandem tutelam administrauit et animalia annis plurimis possedit: quaesitum est, an, cum is cuius tutela administrata est annis uiginti quattuor esset, iure animalia uindicaret. respondit secundum ea quae proponerentur pupillum ea uindicare non posse.

57 · Scaeuola libro decimo digestorum

pr.Chirographis debitorum incendio exustis cum ex inuentario tutores conuenire eos possent ad soluendam pecuniam aut nouationem faciendam cogere, cum idem circa priores debitores propter eundem casum fecissent, id omisissent circa debitores pupillorum, an, si quid propter hanc cessationem eorum pupilli damnum contraxerunt, iudicio tutelae consequantur? respondit, si adprobatum fuerit eos tutores hoc per dolum uel culpam praetermississe, praestari ab his hoc debere.

1Ab eo, qui sententia praesidis bonis ademptis relegatus erat, cum ex permissu principis appellatio eius recepta sit, quam is qui pronuntiauerat non receperat, fundum emerat pupillus interuenientibus tutoribus et appellatione iniusta pronuntiata fundus ei ablatus est: quaesitum est, an tutelae iudicio pretium fundi pupillus consequi a tutoribus possit. respondit, si scientes emerunt ab eo, qui in ea causa esset, ut obnoxius sententiae priori esset, tutelae iudicio eos teneri.

58 · Scaeuola libro undecimo digestorum

pr.Qui negotiationem per Pamphilum et diphilum prius seruos, postea libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cauit, ut negotium eodem more exerceretur, quo se uiuo exercebatur: hique tutelam administrauerunt non tantum, cum impubes patroni filius fuisset, sed etiam post pubertatem eius. sed diphilus quidem cum incremento negotiationis rationes optulit, Pamphilus autem putauit reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem usurarum, ut in tutelae iudicio solet. quaesitum est, an secundum uoluntatem defuncti exemplo diphili Pamphilus quoque rationem reddere debeat. respondit debere. Claudius Tryphoninus: quia lucrum facere ex tutela non debet.

1Ex duobus tutoribus pupilli altero defuncto adhuc impubere pupillo, qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto consecutus est cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum peruenerat: quaesitum est, iudicio tutelae, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum portionis, quae ab initio quod ex tutelae ratione peruenerat ad defunctum contutorem, usurae ueniant, an etiam eius summae, quae ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad superstitem aeque cum sorte translata sit aut transferri debuit. respondit, si eam pecuniam in se uertisset, omnium pecuniarum usuras praestandas: quod si pecunia mansisset in rationibus pupilli, praestandum, quod bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, faenori dare cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine usurarum cum sorte datur, ei qui accipit totum sortis uice fungitur uel fungi debet.

2Testamento dati tutores, quod ruptum uidebatur, cessauerunt in administratione tutelae et a praeside tutor datus est pupillo, iussi autem sunt etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam administrare coniuncto eo, qui a praeside datus coeperat administrare: quaesitum est, ex testamento datos periculum antecedentis temporis administrationis utrum ex apertis tabulis, an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos. respondit ad eos de quibus quaereretur nullum antecedentis temporis periculum pertinere.

3Pupillo herede instituto filiae exheredatae duo milia nummorum aureorum legauit eosdemque tutores utrisque dedit: quaesitum est, an ex eo die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina collocare neglexerint, usurarum nomine pupillae tutelae iudicio teneantur. respondit teneri.

4Quaesitum est, an usurae pupillaris pecuniae, quas tutores debuerunt, cum ad curatorem transferuntur, in sortem computantur et uniuersae summae usuras debere curatores incipiant. respondit omnis pecuniae, quae ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors efficitur.

59 · Scaeuola libro uicesimo sexto digestorum

pr.Cum hereditas patris aere alieno grauaretur et res in eo statu uideretur, ut pupilla ab hereditate paterna abstineretur, unus ex tutoribus cum plerisque creditoribus ita decidit, ut certa crediti portione contenti essent acciperentque: idem curatores iam uiripotenti accepti cum plerisque creditoribus deciderunt: quaesitum est, an, si aliquis tutorum creditor patris pupillae solidam pecuniam expensam sibi ex re pupillae cum usuris fecerit, reuocari a curatoribus pupillae ad portiones eas possit, quas ceteri quoque creditores acceperunt. respondit eum tutorem, qui ceteros ad portionem uocaret, eadem parte contentum esse debere.

60 · Pomponius libro octauo epistularum

pr.Si tutoris heres exsecutus est quae tutor inchoauit, tutelae etiam eo nomine tenetur.

61 · Pomponius libro uicesimo epistularum

pr.Apud Aristonem ita scriptum est: quod culpa tutoris pupillus ex hereditate desiit possidere, eius aestimatio in petitione hereditatis sine ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum sit: cautum autem esse uidetur etiam si tutor erit idoneus, a quo seruari possit id, quod pupillus ex litis aestimatione subierit. sed si tutor soluendo non est, uidendum erit, utrum calamitas pupilli an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac si res fortuito casu interisset, similiter atque ipse pupillus expers culpae quid ex hereditate deminuisset corrupisset perdidisset. de possessore quoque furioso quaeri potest, si quid ne in rerum natura esset, per furorem eius accidisset. tu quid putas? Pomponius: puto eum uere dicere. sed quare cunctatus es, si soluendo non sit tutor, cuius damnum esse debeat? cum alioquin elegantius dicere poterit actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, uenditori hereditatis praestandas esse, sicuti heres uel bonorum possessor si nihil culpa eius factum sit (ueluti si fundo hereditario ui deiectus sit aut seruus hereditarius uulneratus ab aliquo sit sine culpa possessoris), nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, praestare debeat. idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa uel dolo quid amissum fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor uel curator fuisset aut uendidisset rem hereditariam. impune autem puto admittendum, quod per furorem alicuius accidit, quo modo si casu aliquo sine facto personae id accidisset.