IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 26

D. 26.4DE LEGITIMIS TUTORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Legitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa prouidentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.

1Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum. item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos.

2Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur.

3Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitauit, cum seruum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter diuus Pius rescripsit Aurelio Basso ius patroni eum non habere, his uerbis: ‘plane tergiuersatio eorum, qui subuertere fideicommissam libertatem uelint, eo modo puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt’. idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad sororem pertinebit.

2 · Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum

pr.Legitimam tutelam capitis deminutione pupilli etiam ea, quae salua ciuitate contingit, amitti nulla dubitatio est.

3 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum

pr.Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter uel nominatim delata est, sed per consequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt.

1Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, siue sponte manumisit siue etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.

2Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione diui Marci ad Aufidium Uictorinum peruenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse.

3Plane si forte ex Rubriano senatus consulto peruenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris pertinebit. in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manumissis.

4Si duo pluresue manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.

5Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamuis ille filium reliquerit. sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. simili modo et si in seruitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.

6Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere.

7Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an uero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.

8Quaeri potest, si patroni filius sit remotus uel excusatus, an nepoti tutela deferatur. et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur.

9Non tantum autem morte, uerum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administratione.

10Si parens filium uel filiam uel nepotem uel neptem uel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, uicem legitimi tutoris sustinet:

4 · Modestinus libro quarto differentiarum

pr.quo defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris uel sororis efficiuntur.

5 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.

1Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem saluam fore satisdare plerisque uideatur. sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona uulgaris uel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.

2In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait Labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos uel absentes uel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.

3An ergo et prouocare se inuicem secundum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint uel si finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam prouocationem.

4An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti prouocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.

5Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.

6 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum

pr.Intestato parente mortuo adgnatis defertur tutela. intestatus autem uidetur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, intestatus est. idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum reuertitur.

7 · Gaius libro primo institutionum

pr.Sunt autem adgnati, qui per uirilis sexus personas cognatione iuncti sunt, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui filius neposue ex eo.

8 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum

pr.Si reliquero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem gradu sunt.

9 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale

pr.Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur.

10 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Adgnato propior femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno uel matertera fratris filiis ne sint tutores obstat.

1Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento nec alio modo utiliter dari possint.

11 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium

pr.Minus autem audiens potest.