D. 26.3DE CONFIRMANDO TUTORE UEL CURATORE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Modestinus libro sexto excusationum
pr.Ἵνα μηδὲ περὶ τῶν βεβαιωθῆναι δυναμένων ἐπιτρόπων παραλείψωμεν, βραχέα καὶ περὶ τούτων σκεψώμεθα.
1Εἰσί τινες οἱ διδόμενοι ὀρθῶς κατὰ διαθήκας ἐπίτροποι, τουτ’ ἔστι καὶ ὑφ’ ὧν ἐχρῆν καὶ οἷς ἐχρῆν καὶ ὃν τρόπον ἐχρῆν καὶ ὅπου ἐχρῆν. πατὴρ γὰρ υἱοῖς ἢ ἐκγόνοις, οὓς ἔχει ἐν ἐξουσίᾳ, ὀρθῶς δίδωσιν ἐπίτροπον ἀλλ’ ἐν διαθήκῃ. ἐὰν δὲ ᾖ πρόσωπον τοιοῦτον ὃ μὴ δύναται δοῦναι, οἷον μήτηρ ἢ πάτρων ἢ ἀλλότριός τις, ἢ πρόσωπον ᾧ μὴ δύναται δοῦναι, οἷον πατὴρ υἱῷ τῷ μὴ ὄντι ἐν ἐξουσίᾳ ἢ θυγατρί, ἢ ἐὰν εἴπῃ 'παρακαλῶ ἐπιμέλεσθαι τῶν πραγμάτων', ἢ ἐν κωδικίλλοις μὴ βεβαιωθεῖσι δῷ ἐπίτροπον ἢ κουράτορα, τότε τὸ ἐνδέον ἀναπληροῦσθαι ἐκ τῆς τοῦ ὑπατικοῦ ἐξουσίας αἱ διατάξεις συνεχώρησαν καὶ κατὰ τὴν γνώμην βεβαιοῦσθαι τοὺς ἐπιτρόπους.
2Καὶ ἐὰν μὲν πατὴρ ᾖ ὁ δεδωκώς, περαιτέρω οὐδὲν ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον πολυπραγμονεῖ ὁ ἡγούμενος, ἀλλὰ ἁπλῶς αὐτὸν βεβαιοῖ· ἐὰν δὲ ἄλλος τις, τότε πολυπραγμονεῖ, τὸ πρόσωπον εἰ ἔστιν ἐπιτήδειον.
3Ἔτι εἰδέναι δεῖ ὅτι κουράτωρ κατὰ διαθήκας οὐδὲ ὑπὸ πατρὸς ὀρθῶς δίδοται, ἀλλὰ δοθεὶς εἴωθε βεβαιοῦσθαι ὑπὸ τοῦ ἡγουμένου.
2 · Neratius libro tertio regularum
pr.Mulier liberis non recte testamento tutorem dat: sed si dederit, decreto praetoris uel proconsulis ex inquisitione confirmabitur nec satisdabit pupillo rem saluam fore.
1Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis eius, decreto confirmatur ex inquisitione.
3 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum
pr.Qui a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam gerendam perinde ac si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur.
4 · Paulus libro singulari de excusationibus tutelarum
pr.Si patronus uel quiuis extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, quem tutorem esse uoluerit, nouerit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret.
5 · Papinianus libro undecimo quaestionum
pr.Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec uoluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. unde sequitur, ut, si tutelae tempore soluendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum seruari non possit, contra magistratus actio decernatur.
6 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Si filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare debebit.
7 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Naturali filio, cui nihil relictum est, tutor frustra datur a patre nec sine inquisitione confirmatur.
1Si quaeratur, an ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor haec consideranda sunt: an hic dederit qui dare potuit, et ille acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat, et pro tribunali decretum interpositum.
8 · Tryphoninus libro quarto decimo disputationum
pr.In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an durauerit patris uoluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores non iure uel curatores scripserit pater. nam si ante annos, ut spatio medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, uel morum ante celata uel ignorata emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt,
9 · Paulus libro singulari de cognitionibus
pr.uel cum fisco aliquem contractum damnosum miscuissent,
10 · Tryphoninus libro quarto decimo disputationum
pr.utilitatem pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti uel codicillorum. nam patris uoluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet. quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisue non iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? nempe non sequitur primam uoluntatem praetor, a qua pater discessit.
11 · Scaeuola libro uicesimo digestorum
pr.Auia nepotibus curatorem dedit fideicommisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. respondit curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut reddere esset paratus.
1Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat. respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab eo peti posset, fideicommissi nomine satisdare debere.