D. 26.2DE TESTAMENTARIA TUTELA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale
pr.Lege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis siue feminini siue masculini sexus, si modo in potestate sint, tutores testamento dare.
1Item scire debemus etiam postumis filiis uel nepotibus uel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa sint, ut, si uiuo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi.
2Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse uideri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem recasurus non sit: quod euenit, si uiuo testatore filius in potestate eius esse desierit.
2 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum
pr.Nec militem liberis recasuris in potestatem tutorem dare posse a diuis fratribus rescriptum est.
3 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Testamento datos tutores accipere debemus etiam eos, qui codicillis testamento confirmatis scripti sunt.
1Sed eos demum testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati sunt.
4 · Modestinus libro septimo differentiarum
pr.Pater heredi instituto filio uel exheredato tutorem dare potest, mater autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam in personam tutorem dare uideatur. sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamuis minus iure datus sit, tamen sine inquisitione confirmatur, nisi si causa, propter quam datus uidebatur, in eo mutata sit, ueluti si ex amico inimicus uel ex diuite pauperior effectus sit.
5 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Si quis filiabus suis uel filiis tutores dederit, etiam postumae uidetur dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma continetur.
6 · Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum
pr.Quid si nepotes sint? an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sint, uidendum. et magis est, ut ipsis quoque dati uideantur, si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.
7 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Tutores non ab herede, sed a testatore protinus proficiscuntur, simul atque aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari potest et post mortem heredis tutor recte dari potest.
8 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum
pr.Tutor datus uetari tutor esse potest uel testamento uel codicillis.
1Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente condicione tutor non erit.
2Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum tempus licet et sub condicione et usque ad condicionem.
3In tutoris dationem utrum leuissima condicio an nouissima, ut in legato, spectanda est? ut puta ‘Titius cum poterit tutor esto’: ‘Titius si nauis ex Asia uenerit tutor esto’. et Iulianus libro uicesimo digestorum recte scripsit nouissimam scripturam esse spectandam.
9 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
pr.Si nemo hereditatem adierit, nihil ualet ex his, quae testamento scripta sunt: si uero unus ex pluribus adierit, tutelae statim ualent nec exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant.
10 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum
pr.Si hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, uerius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec speretur.
1In tutelis testamentariis id sequimur quod nouissimum est, et si saepius tutor datus sit, nouissimam scripturam intuemur.
2Qui filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium uiuo patre decessisse et nepotem ex eo successisse uiuo auo. et fortius dicendum est tutelam quoque e lege Iunia Uellea confirmatum: nam et Pomponius libro sexto decimo ex Sabino scripsit ualere tutoris dationem. cum enim confirmatum sit testamentum, consequenter tutoris quoque datio ualebit in eo testamento scripta quod ualet, id est ubi nepos uel heres institutus sit uel nominatim exheredatus sit.
3Si furiosus testamento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum Proculus existimat: quod si datus sit pure, negat Proculus ualere dationem. sed est uerius, quod et Pomponius ait, recte uideri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit.
4Seruus alienus ita dari tutor potest ‘si liber erit, tutor esto’. quin immo et si pure datus sit, uidetur inesse haec condicio ‘cum liber erit’. potest autem quis et extraneo seruo defendere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum seruum an alienum tutorem scripserit, cum pupilli fauore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius, qui tutor scriptus est? potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, si uoluntas apertissime non refragetur.
11 · Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum
pr.Si quis sub condicione uel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamuis legitimum tutorem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare.
1Et si semel ad testamentarium deuoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.
2Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
3Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat.
4Plane si duo pluresue fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit uel in ciuitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit uel in ciuitate sit, legitima tutela succedit.
12 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum
pr.Certarum rerum uel causarum testamento tutor dari non potest nec deductis rebus.
13 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Et si datus fuerit, tota datio nihil ualebit,
14 · Marcianus libro secundo institutionum
pr.quia personae, non rei uel causae datur.
15 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum
pr.Si tamen tutor detur rei Africanae uel rei Syriaticae, utilis datio est: hoc enim iure utimur.
16 · Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum
pr.Si quis ita dederit ‘filiis meis tutorem do’, in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse uideatur: filiorum enim appellatione et filiae continentur.
1Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse uideatur? et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse uideatur.
2Si quis liberis tutores dederit uel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse uidebitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse.
3Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse uideatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignorauit se habere? et magis est, ut huic dedisse non uideatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem.
4Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim uidetur ei dedisse, quem obisse credebat.
5Si postumis dederit tutores hique uiuo nascantur, an datio ualeat? et magis est, ut utilis datio fiat etiam si uiuo eo nascantur.
17 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Testamento datos tutores non esse cogendos satisdare rem saluam fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert satisdationem, ut solus administret, audiendus est, ut edicto cauetur. sed recte praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi uelint satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta uidelicet ab omnibus satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus esset.
1Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si suspecta persona sit uel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione debeat? uel quid si iam multa flagitia in tutela admisit? nonne magis repelli et reici a tutela, quam solus administrare debeat? nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati et idonei atque honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent reici: quin immo nec iubendi sunt satisdare.
2Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt, num forte eius existimationis uel eius honestatis sunt, ut non debeant hanc contumeliam satisdationis subire.
18 · Callistratus libro tertio edicti monitorii
pr.Quod si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur.
19 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Si nemo tutorum prouocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores, aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
1Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam diuorum fratrum significari. ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamuis uerba edicti ad testamentarios pertineant.
2Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen aduersus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio. sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione ueniet.
20 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum
pr.Tutor incertus dari non potest.
1Testamento quemlibet possumus tutorem dare, siue is praetor siue consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
21 · Paulus libro octauo breuium
pr.Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est.
22 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum
pr.Si quis tutorem dederit filio suo seruum, quem putabat liberum esse, cum esset seruus, is neque liber neque tutor erit.
23 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Tutor ita recte non datur: ‘illi aut illi filiis meis, utri eorum uolet, Titius tutor esto’; quid enim dicemus, si Titius constituere nolit, utri ex filiis tutor esse uelit?
1Ita autem recte tutor dabitur: ‘Titius si uolet illi filio meo tutor esto’.
24 · Iauolenus libro quinto ex Cassio
pr.Si plures tutores sint, a praetore curatorem posci litis causa superuacuum est, quia altero auctore cum altero agi potest.
25 · Modestinus libro quarto pandectarum
pr.Duobus pupillis tutor datus etsi alterius tutela se excusare potest, cum res separatae sint, attamen alterius tutor manet.
26 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Iure nostro tutela communium liberorum matri testamento patris frustra mandatur, nec, si prouinciae praeses imperitia lapsus patris uoluntatem sequendam decreuerit, successor eius sententiam, quam leges nostrae non admittunt, recte sequetur.
1Honoris causa tutor datus non uidetur, quem pater a ceteris tutoribus, quibus negotia gerenda mandauit, rationes accipere uoluit.
2Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio, cui tutorem pater dedit, eundem a praetore confirmari oportet: euentus iudicatae rei declarabit, utrum ex testamento patris an ex decreto praetoris auctoritatem acceperit.
27 · Tryphoninus libro quarto decimo disputationum
pr.Idem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumue testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari non potest. nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat.
1Cum autem ipse patruus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus respondit.
28 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summouendus erit, quae filiis eius relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt.
1Uerbis fideicommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque redditam ex uoluntate testatoris ad tutelam uocatur.
2Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed uoluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur.
29 · Papinianus libro quinto decimo responsorum
pr.Ex sententia senatus consulti Liboniani tutor non erit, qui se testamento pupillo tutorem scripsit: cum autem patris uoluntas hoc ipsum manu sua declarantis ambigua non esset, eum, quamuis alii tutores essent, curatorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure publico habebat, quoniam promisisse uidebatur, nec ut suspectum remoueri.
30 · Paulus libro sexto quaestionum
pr.Duo sunt Titii, pater et filius: datus est tutor Titius nec apparet, de quo sensit testator: quaero, quid sit iuris. respondit: is datus est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit, sed probatio, igitur neuter est tutor.
31 · Scaeuola libro quarto quaestionum
pr.Si pater exheredatae filiae tutores dederit et testamentum eius ruptum dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tutores pupillae dari ad petendam intestati hereditatem.
32 · Paulus libro nono responsorum
pr.Quaero, an non eiusdem ciuitatis ciues testamento quis tutores dare possit? Paulus respondit posse.
1Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conueniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt.
2Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his uerbis dedit: ‘filiis meis tutores sunto Gaius Maeuius et Lucius Eros’, cui Eroti libertatem non dedit: fuit autem Eros intra uiginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi uindicare. Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse uideri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et liberum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari.
33 · Iauolenus libro octauo ex posterioribus Labeonis
pr.Tutoribus ita datis: ‘Lucium Titium tutorem do. si is non uiuit, tum Gaium Plautium tutorem do’ Titius uixerat et tutelam gesserat, deinde mortuus erat. Trebatius negat ad Plautium pertinere tutelam, Labeo contra, Proculus quod Labeo. ego Trebatii sententiam probo, quia illa uerba ad mortis tempus referuntur.
34 · Scaeuola libro decimo digestorum
pr.Cum codicillis ideo alios tutores dare significasset, quoniam testamento datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse comperisset, an nihilo minus qui eorum uiuerent nec excusati essent, tutores permanerent? respondit nihil proponi, cur non permanerent.