D. 26.1DE TUTELIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum
pr.Tutela est, ut Seruius definit, uis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem sua sponte se defendere nequit, iure ciuili data ac permissa.
1Tutores autem sunt qui eam uim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur.
2Mutus tutor dari non potest, quoniam auctoritatem praebere non potest.
3Surdum non posse dari tutorem plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet.
2 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Non est exigendum a pupillo, ut sibi tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur.
3 · Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum
pr.Qui habet tutorem pupillus uel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: quae sententia quinti quoque Mucii fuit et a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelae aetas indigeat. quare si tutores habent, per furorem in curam non rediguntur, siue non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos uel pupillas non pertineat.
1Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putaui et si minor uiginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti dari, quasi aetatis esset impedimentum. et ita definiemus ei, quem aetas curae uel tutelae subicit, non esse necesse quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator Antoninus Augustus rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum.
2Si pupillus pupillaue cum iusto tutore tutorue cum eorum quo litem agere uult et curator in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an uero et aduersario? et sciendum est, siue agant siue conueniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet. denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti, itaque infanti non potest dari. idem Cassius ait, si pupillus curatorem poscere non uult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a praetore debuisse.
3Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum scripsit.
4Si pupillus petat talem curatorem nec addat in quam rem, an in omnes controuersias datus sit? et ait Celsus Seruium constituisse in omnes res datum uideri.
4 · Paulus libro octauo ad Sabinum
pr.Quod dicitur, si indistincte datus sit curator, in totam litem datum uideri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi diuidundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillaue, sed inuicem quoque quod cum his ageretur.
1Possunt autem uel plures in plurium locum uel unus in plurium uel unus unius loco uel in unam litem uel in plures curator peti.
5 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Cum semel petitus sit talis curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator peti non potest.
1Etsi Titius uerbi gratia aduersus Seium curator petitus sit, idem Titius aduersus alium tutorem dari poterit, ut ex diuersis causis unus duorum curatorum locum optineat. quod quidem et aduersus eundem accidet, si in diuersas lites in diuersis temporibus idem petatur.
6 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum
pr.Muto itemque mutae impuberibus tutorem dari posse uerum est: sed an auctoritas eis accommodari possit, dubitatur. et si potest tacenti, et muto potest. est autem uerius, ut Iulianus libro uicesimo primo digestorum scripsit, etiam tacentibus auctoritatem posse accommodare.
1Sub condicione a praesidibus prouinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius esse momenti dationem: et ita Pomponius ait: hanc autem adiectionem, quam praesides prouinciarum faciunt ‘tutorem do, si satisdederit’ non condicionem in se habere, sed admonitionem, non aliter ei tutelam committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere permittendum, quam si rem saluam fore cauerit.
2Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit uel lex uel senatus consultum uel princeps.
3Surdo impuberi poterit tutor dari.
4Ei cuius pater in hostium potestate est tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit, an in pendenti sit datio, quaeri potest. et non puto dationem ualere: sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque si numquam pater ab hostibus captus fuisset. immo curator substantiae dari debet, ne in medio pereat.
7 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Si filius familias tutor a praetore datus sit, si quidem pater tutelam agnouit, in solidum debet teneri, si non adgnouit, dumtaxat de peculio. adgnouisse autem uidetur, siue gessit siue gerenti filio consensit siue omnino attigit tutelam. unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter tutelam gereret, ‘cum scias’, inquit, ‘periculum ad nos pertinere’, dixi hunc quoque uideri adgnouisse: plane si solum monuit filium, non uidetur agnita.
8 · Ulpianus libro primo opinionum
pr.Patronus quoque tutor liberti sui fidem exhibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamuis pupilli liberti gesta sunt, reuocari ius publicum permittit.
9 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.In eos extra ordinem animaduertitur, qui probentur nummis datis tutelam occupasse uel pretio accepto operam dedisse, ut non idoneus tutor daretur, uel consulto in edendo patrimonio quantitatem minuerit, uel euidenti fraude pupillorum bona alienasset.
10 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Etiam non municeps tutor dari potest, dummodo municipi detur.
11 · Paulus libro tertio ad Uitellium
pr.Furiosus si tutor datus fuerit, potest intellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit.
12 · Paulus libro decimo responsorum
pr.Quaesitum est, an hi, qui in locum absentis rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo tutores perseuerent, an alii petendi essent. Paulus respondit eos, qui in locum absentis dati sunt, non reuerso eo in eadem causa perseuerare usque ad tempus pubertatis.
13 · Pomponius libro secundo enchiridii
pr.Solet etiam curator dari aliquando tutorem habenti propter aduersam tutoris ualetudinem uel senium aetatis: qui magis administrator rerum, quam curator esse intellegitur.
1Est etiam adiutor tutelae, quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum constituant.
14 · Ulpianus libro trigesimo septimo ad Sabinum
pr.Si adrogati sunt adhuc impuberes uel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt.
1Item si in seruitutem pupillus redigatur, utique finitur tutela.
2Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus uel pupillus uel tutor.
3Sed et si ad tempus fuerit quis datus, tempore finito tutor esse desinit.
4Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit esse tutor.
5Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque euenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione.
15 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum
pr.Si quis tutor non sit captus ab hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus ab eis, aut transfugerit, quia seruus non efficitur, tutor manet, sed interim a praesidibus alius tutor dabitur.
16 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale
pr.Tutela plerumque uirile officium est.
1Et sciendum est nullam tutelam hereditario iure ad alium transire: sed ad liberos uirilis sexus perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt.
17 · Paulus libro octauo ad Sabinum
pr.Complura senatus consulta facta sunt, ut in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores dentur.
18 · Neratius libro tertio regularum
pr.Feminae tutores dari non possunt, quia id munus masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter postulent.