IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 25

D. 25.7DE CONCUBINIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Quae in concubinatu est, ab inuito patrono poterit discedere et alteri se aut in matrimonium aut in concubinatum dare? ego quidem probo in concubina adimendum ei conubium, si patronum inuitum deserat, quippe cum honestius sit patrono libertam concubinam quam matrem familias habere.

1Cum Atilicino sentio et puto solas eas in concubinatu habere posse sine metu criminis, in quas stuprum non committitur.

2Qui autem damnatam adulterii in concubinatu habuit, non puto lege Iulia de adulteriis teneri, quamuis, si uxorem eam duxisset, teneretur.

3Si qua in patroni fuit concubinatu, deinde filii esse coepit uel in nepotis, uel contra, non puto eam recte facere, quia prope nefaria est huiusmodi coniunctio, et ideo huiusmodi facinus prohibendum est.

4Cuiuscumque aetatis concubinam habere posse palam est, nisi minor annis duodecim sit.

2 · Paulus libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si patronus libertam concubinam habens furere coeperit, in concubinatu eam esse humanius dicitur.

3 · Marcianus libro duodecimo institutionum

pr.In concubinatu potest esse et aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est uel quaestum corpore fecit. alioquin si honestae uitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur. sed necesse est ei uel uxorem eam habere uel hoc recusantem stuprum cum ea committere:

1Nec adulterium per concubinatum ab ipso committitur. nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit.

4 · Paulus libro nono decimo responsorum

pr.Concubinam ex sola animi destinatione aestimari oportet.

5 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Concubinam ex ea prouincia, in qua quis aliquid administrat, habere potest.