D. 25.6SI MULIER UENTRIS NOMINE IN POSSESSIONE CALUMNIAE CAUSA ESSE DICETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Si de possessione uentris nomine quaeratur et deferente herede mulier iurauerit praegnatem se esse, seruandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in possessionem missa, nec uis ei facienda est post iusiurandum. si tamen peperit, quaeretur ueritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partui igitur nocebit.
1Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim praetor, quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dandam mulieri uentris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere.
2Per calumniam autem in possessione fuisse uidetur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse uoluit in possessionem uenire.
3Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, uidelicet quasi poenalem.
4Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur.
5In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam ueniret.
6Competit autem haec actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta uel coheredi speranti partum, uel si qui substitutus fuit, uel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit.
7Interesse autem uidetur primum de alimentis, quae in uentrem sunt erogata: nec enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem uenit: ceterum si res calumnia caret, nihil praestabit mulier, quae sine causa alta est sub praetextu uentris.
8Nonnumquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem Iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione mulierem, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relinqueret. sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione uentris non attigit hereditatem.
9Idem Iulianus libro decimo nono digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget.
10Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, uidendum. et mihi uidetur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem.
11Libertati plane subueniendum erit aduersus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommissarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo praetorem succurrere oportere, ut interuentu suo tueatur eorum libertatem.
12Si dolus filiae familias interuenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur.