IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 25

D. 25.5SI UENTRIS NOMINE MULIERE IN POSSESSIONEM MISSA EADEM POSSESSIO DOLO MALO AD ALIUM TRANSLATA ESSE DICATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Hoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in fauorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat:

1Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit. non solum mulierem praetor coercet, uerum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur.

2Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum uenit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate uel manu ministrorum, sed melius et ciuilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.

3Interest autem eius qui experitur admissum alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut si praedo uenerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia soluendo non est.

4Haec actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem.

5Et si filia familias sit quae dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum peruenerit.

2 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.Dolo facit mulier, non quae in possessionem uenientem non prohibet, sed quae circumscribendi alicuius causa clam et per quandam machinationem in possessionem introducat.

1Si et patris et filiae factum arguetur, in alterum quem actor uelit reddenda est actio. quia in id quod agentis interest datur, ideo, si id quod ei abest ab eo qui in potestate est seruari possit, praeter sumptus litis causa factos inutilis erit ei haec actio.