IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 25

D. 25.4DE INSPICIENDO UENTRE CUSTODIENDOQUE PARTU

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad edictum

pr.Temporibus diuorum fratrum cum hoc incidisset, ut maritus quidem praegnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti Ualerio Prisciano praetori urbano rescripserunt in haec uerba: ‘Nouam rem desiderare Rutilius Seuerus uidetur, ut uxori, quae ab eo diuerterat et se non esse praegnatem profiteatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque nouum consilium et remedium suggeramus. igitur si perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi honestissimae feminae domum, in qua Domitia ueniat, et ibi tres obstetrices probatae et artis et fidei, quae a te adsumptae fuerint, eam inspiciant. et si quidem uel omnes uel duae renuntiauerint praegnatem uideri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custodem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad inuidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit uideri captasse hoc ad aliquam mulieris iniuriam. si autem uel omnes uel plures non esse grauidam renuntiauerint, nulla causa custodiendi erit’.

1Ex hoc rescripto euidentissime apparet senatus consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se praegnatem uel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est uel uiscerum. post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per interdictum desiderare aut exhiberi sibi aut ducere permitti. extra ordinem igitur princeps in causa necessaria subuenit.

2Secundum quod rescriptum euocari mulier ad praetorem poterit et apud eum interrogari, an se putet praegnatem, cogendaque erit respondere.

3Quid ergo, si non responderit aut non ueniat ad praetorem? numquid senatus consulti poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo contentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio uelit. cogenda igitur erit remediis praetoris et in ius uenire, si uenit, respondere: pignoraque eius capienda et distrahenda, si contemnat, uel multis coercenda.

4Quid ergo, si interrogata dixerit se praegnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur. quod si negauerit, tunc secundum hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere.

5Et notandum, quod non permittitur marito uel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a praetore adhibendae sunt.

6Item praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier ueniat, ut possit inspici.

7Quid ergo, si inspici se non patiatur uel ad domum non ueniat? aeque praetoris auctoritas interueniet.

8Si omnes uel plures renuntiauerint praegnatem non esse, an mulier possit iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, si iniuriae faciendae causa id maritus desiderauit: ceterum si non iniuriae faciendae animo, sed quia iuste credidit uel nimio uoto liberorum suscipiendorum ductus est uel ipsa eum illexerat ut crederet, quod constante matrimonio hoc fingebat, aequissimum erit ignosci marito.

9Meminisse autem oportet tempus non esse praestitutum rescripto, quamuis in senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies praestituantur mulieri. quid ergo? semper dicemus marito licere uxorem ad praetorem euocare, an uero et ipsi triginta dies praestituimus? et putem praetorem causa cognita debere maritum et post triginta dies audire.

10De inspiciendo uentre custodiendoque partu sic praetor ait: ‘si mulier mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratoriue eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si uelint, quae uentrem inspicient. mittantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum dum inspicit inuita muliere uentrem tangat. mulier in domu honestissimae feminae pariat, quam ego constituam. mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, ut mittant, si uelint, qui uentrem custodiant. in quo conclaui mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur. ante ostium eius conclauis liberi tres et tres liberae cum binis comitibus custodiant. quotienscumque ea mulier in id conclaue aliudue quod siue in balineum ibit, custodes, si uolent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant. custodes, qui ante conclaue positi erunt, si uolunt, omnes qui conclaue aut domum introierint excutiant. mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus pariat. mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter obstetrices duas in eo conclaui ne plures mulieres liberae sint quam decem, ancillae quam sex. hae quae intus futurae erunt excutiantur omnes in eo conclaui, ne qua praegnas sit. ‘tria lumina ne minus ibi sint’, scilicet quia tenebrae ad subiciendum aptiores sunt. ‘quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, si inspicere uolent, ostendatur. apud eum educatur, apud quem parens iusserit. si autem nihil parens iusserit aut is, apud quem uoluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam. is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi uolet ostendat. si cui uentrem inspici custodiriue adesse partui licitum non erit factumue quid erit, quo minus ea ita fiant, uti supra comprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo. siue quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa uidebitur esse, ei non dabo’

11Quamuis sit manifestissimum edictum praetoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius.

12Denuntiare igitur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, uel totam habituris hereditatem uel partem eius siue ab intestato siue ex testamento.

13Sed et si seruus heres institutus fuerit, si nemo natus sit, Aristo scribit, huic quoque seruo quamuis non omnia, quaedam tamen circa partum custodiendum arbitrio praetoris esse concedenda. quam sententiam puto ueram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque salua sit: ideoque etiam seruus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens.

14Denuntiari autem oportet his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto (non etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, ei qui primum locum ab intestato tenet: si uero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est.

15Quod autem praetor ait causa cognita se possessionem non daturum uel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor seruari uoluit, non obsit partui. quale est enim, si quid ex his, quae leuiter obseruanda praetor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et obseruari uentrem et partum et infantem oportet.

2 · Iulianus libro uicesimo quarto digestorum

pr.Edictum de custodiendo partu derogatorium est eius, quod ad Carboniani decreti exemplum comparatum est.

1Sed hoc aliquando remittere praetor debet, si non malitia, sed imperitia mulieris factum fuerit, ne uenter inspiceretur aut partus custodiretur.

3 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Qui uentri substitutus est uel institutus, si uentrem seruare uelit, audiendus est.

4 · Scaeuola libro uicesimo digestorum

pr.Is a quo, si sine liberis decessisset, quidquid ad eum ex bonis peruenisset, sorori fideicommissum relictum erat, decessit postuma herede instituta et substitutis aliis: quaesitum est, cum uxor defuncti praegnatem se dicat, an sorori procuratoriue eius secundum formam edicti uentrem inspicere et partum custodire permittendum sit. respondi in eiusmodi specie, de qua quaereretur, posse uideri ad eius, cui fideicommissum datum esset, sollicitudinem perspiciendum idque causa cognita statuendum.