D. 25.3DE AGNOSCENDIS ET ALENDIS LIBERIS UEL PARENTIBUS UEL PATRONIS UEL LIBERTIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Senatus consultum, quod factum est de liberis agnoscendis, duas species complectitur, unam eorum qui agnoscunt, aliam earum quae falsum partum subiciunt.
1Permittit igitur mulieri parentiue in cuius potestate est uel ei cui mandatum ab eis est, si se putet praegnatem, denuntiare intra dies triginta post diuortium connumerandos ipsi marito uel parenti in cuius potestate est, aut domum denuntiare, si nullius eorum copiam habeat.
2Domum accipere debemus hospitium, si in ciuitate maneat: quod si non sit, sed in uilla uel in municipio, illic ubi larem matrimonio collocarent:
3Denuntiare autem hoc tantum esse mulierem ex eo praegnantem. non ergo hoc denuntiat, ut mittat custodes maritus: sufficit enim mulieri hoc notum facere, quod sit praegnas. mariti est iam aut mittere custodes aut ei denuntiare, quod non sit ex se praegnas: hoc autem uel ipsi marito uel alii nomine eius facere permittitur.
4Poena autem mariti ea est, ut, nisi aut custodes praemiserit aut contra denuntiauerit non esse ex se praegnatem, cogatur maritus partum agnoscere: et, si non agnouerit, extra ordinem coercetur. debebit igitur respondere non esse ex se praegnatem aut nomine eius responderi: quod si factum fuerit, non alias necesse habebit agnoscere, nisi uere filius fuerit.
5Illud notandum est, quod denuntiatio a marito non incipit, sed a muliere:
6Sed si maritus ultro custodes offerat et ea non admittat, uel si non denuntiauerit mulier, aut si denuntiauerit quidem, custodes autem arbitrio iudicis non admiserit, liberum est marito parentiue eius partum non agnoscere.
7Si mulier esse se praegnatem intra triginta dies non denuntiauerit, postea denuntians causa cognita audiri debebit.
8Quin immo et si in totum omiserit denuntiationem, Iulianus ait nihil hoc nocere ei quod editur.
9Dies autem triginta continuos accipere debemus ex die diuortii, non utiles.
10Eleganter autem apud Iulianum libro nono decimo digestorum quaeritur, si intra dies triginta mulier marito non denuntiauerit et intra triginta partum ediderit, an senatus consulto locus sit. et ait Plancianum senatus consultum cessare, quia de eo partu non uidetur sentire, qui intra diem trigesimum nascatur: quippe dies triginta ad denuntiandum praestituit senatus. sed hanc rem non facere praeiudicium partui arbitror.
11Quemadmodum per contrarium si maritus uxore denuntiante custodes miserit, nullum praeiudicium sibi facit. licebit igitur ei partum editum ex se negare nec ei nocebit, quod uentrem custodierit: et ita Marcellus libro septimo digestorum scripsit: ait enim, siue quis neget uxorem siue ex se praegnatem, sine praeiudicio recte mittet custodes, maxime si missurus id ipsum protestetur.
12Iulianus libro nono decimo digestorum scripsit: quod senatus consulto comprehensum est, si mulier uiro denuntiauerit se ex eo concepisse et is cui denuntiatum erit custodes ad uentrem custodiendum inspiciendumque non misserit neque contestato dixerit eam ex se praegnatem non esse, ut ei id quod editum sit agnoscere sit necesse, non eo pertinet, ut, si quis agnoscere se filium diceret, suum heredem haberet, quamuis ex alio conceptus sit: quandoque enim, inquit, coepit causa agi, grande praeiudicium adfert pro filio confessio patris.
13Idem per contrarium quoque ait, si mulier diuortio facto non fecerit ea, quae senatus consulto praecipiuntur, ut liceat patri non agnoscere, non eo pertinere, ut filius natus suum se dicere non possit, sed ad id tantum, ut ita pater alere eum cogatur, si constiterit eum filium esse.
14Idem Iulianus scribit, si uxore denuntiante se praegnatem maritus non negauerit, non utique suum illi partum effici, cogendum tamen alere: ceterum esse satis iniuriosum ait, si quis longo tempore afuerit et reuersus uxorem praegnatem inuenerit et idcirco reiecerit, si quid ex his, quae senatus consulto continentur, omiserit, suum heredem ei nasci.
15Ex his apparet, siue uxor omisserit, quae eam ex senatus consulto obseruare oportuit, nihil praeiudicare filio, si filius est, non tantum in iure sui, uerum ne in alimentis quidem secundum diui Pii rescriptum: siue maritus neglexerit facere, quae ex senatus consulto debet, natum cogitur omnimodo alere, ceterum recusare poterit filium.
16Plane si denuntiante muliere negauerit ex se esse praegnatem, tametsi custodes non misserit, non euitabit, quo minus quaeratur, an ex eo mulier praegnas sit. quae causa si fuerit acta apud iudicem et pronuntiauerit, cum de hoc agetur quod ex eo praegnas fuerit nec ne, in ea causa esse, ut agnosci debeat: siue filius non fuit siue fuit, esse suum
2 · Iulianus libro nono decimo digestorum
pr.in omnibus causis (quare et fratribus consanguineus erit):
3 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.siue contra pronuntiauerit, non fore suum, quamuis suus fuerit: placet enim eius rei iudicem ius facere. et ita Marcellus libro septimo digestorum probat, eoque iure utimur.
1Quia Plancianum senatus consultum ad eos partus pertinet qui post diuortium eduntur, aliud senatus consultum temporibus diui Hadriani factum est, ut, etiamsi constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo agatur.
2Quid ergo, si quis post mortem patris nascatur auo superstite, in cuius potestate recasurus est, ut si ex filio eius susceptus probetur? uidendum quid dici debeat. et certe probandum est cum auo praeiudicium de partu agnoscendo similiter agendum.
3Quid si hoc ipsum in quaestionem ueniat, utrum in matrimonio an postea editus sit? dicendum est et super hoc ex senatus consultis agendum.
4Et quid sit, si an uxor fuerit disceptetur? et Iulianus Sexto Caecilio Africano respondit locum esse praeiudicio.
5Illud tenendum haec senatus consulta post mortem parentis cessare, si is supersit, in cuius potestate recasuri non sunt. quid ergo est? in petitione hereditatis, quam filius intendit, quaeretur, utrum ex eo natus sit cuius hereditatem petit an non. adeo hoc uerum est, ut Iulianus libro nono decimo digestorum scribat, si uiuo patre redditum sit praeiudicium et antequam sententia feratur, pater decesserit, transeundum ad Carbonianum edictum.
6Item haec senatus consulta pertinent ad eos, qui sui heredes adgnascantur: ceterum si forte non sint in potestatem recasuri, uerius est senatus consulta cessare.
4 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Necare uidetur non tantum is qui partum praefocat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet.
5 · Ulpianus libro secundo de officio consulis
pr.Si quis a liberis ali desideret uel si liberi, ut a parente exhibeantur, iudex de ea re cognoscet.
1Sed utrum eos tantum liberos qui sunt in potestate cogatur quis exhibere, an uero etiam emancipatos uel ex alia causa sui iuris constitutos, uidendum est. et magis puto, etiamsi non sunt liberi in potestate, alendos a parentibus et uice mutua alere parentes debere.
2Utrum autem tantum patrem auumue paternum proauumue paterni aui patrem ceterosque uirilis sexus parentes alere cogamur, an uero etiam matrem ceterosque parentes et per illum sexum contingentes cogamur alere, uidendum. et magis est, ut utrubique se iudex interponat, quorundam necessitatibus facilius succursurus, quorundam aegritudini: et cum ex aequitate haec res descendat caritateque sanguinis, singulorum desideria perpendere iudicem oportet.
3Idem in liberis quoque exhibendis a parentibus dicendum est.
4Ergo et matrem cogemus praesertim uolgo quaesitos liberos alere nec non ipsos eam.
5Item diuus Pius significat, quasi auus quoque maternus alere compellatur.
6Idem rescripsit, ut filiam suam pater exhibeat, si constiterit apud iudicium iuste eam procreatam.
7Sed si filius possit se exhibere, aestimare iudices debent, ne non debeant ei alimenta decernere. denique idem Pius ita rescripsit: ‘Aditi a te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium eius, si modo, cum opificem te esse dicas, in ea ualetudine es, ut operis sufficere non possis’.
8Si uel parens neget filium idcircoque alere se non debere contendat, uel filius neget parentem, summatim iudices oportet super ea re cognoscere. si constiterit filium uel parentem esse, tunc ali iubebunt: ceterum si non constiterit, nec decernent alimenta.
9Meminisse autem oportet, etsi pronuntiauerint ali oportere, attamen eam rem praeiudicium non facere ueritati: nec enim hoc pronuntiatur filium esse, sed ali debere: et ita diuus Marcus rescripsit.
10Si quis ex his alere detrectet, pro modo facultatium alimenta constituentur: quod si non praestentur, pignoribus captis et distractis cogetur sententiae satisfacere.
11Idem iudex aestimare debet, num habeat aliquid parens uel an pater quod merito filios suos nolit alere: Trebatio denique Marino rescriptum est merito patrem eum nolle alere, quod eum detulerat.
12Non tantum alimenta, uerum etiam cetera quoque onera liberorum patrem ab iudice cogi praebere rescriptis continetur.
13Si impubes sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit patrem egere, cum filius sit in facultatibus.
14Si mater alimenta, quae fecit in filium, a patre repetat, cum modo eam audiendam. ita diuus Marcus rescripsit Antoniae montanae in haec uerba: ‘Sed et quantum tibi alimentorum nomine, quibus necessario filiam tuam exhibuisti, a patre eius praestari oporteat, iudices aestimabunt, nec impetrare debes ea, quae exigente materno affectu in filiam tuam erogatura esses, etiamsi a patre suo educaretur’.
15A milite quoque filio, qui in facultatibus sit, exhibendos parentes esse pietatis exigit ratio.
16Parens quamuis ali a filio ratione naturali debeat, tamen aes alienum eius non esse cogendum exsoluere filium rescriptum est.
17Item rescriptum est heredes filii ad ea praestanda, quae uiuus filius ex officio pietatis suae dabit, inuitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est.
18Solent iudices cognoscere et inter patronos et libertos, si alendis his agatur: itaque si negent se esse libertos, cognoscere eos oportebit: quod si libertos constiterit, tunc demum decernere, ut alant: nec tamen alimentorum decretum tollet liberto facultatem, quo minus praeiudicio certare possit, si libertum se neget.
19Alimenta autem pro modo facultatium erunt praebenda, egentibus scilicet patronis: ceterum si sit unde se exhibeant, cessabunt partes iudicis.
20Utrum autem tantum patroni alendi sint an etiam patronorum liberi, tractari potest. et puto causa cognita iudices et liberos quoque patronorum alendos decernere, non quidem tam facile ut patronos, sed nonnumquam et ipsos: nam et obsequium non solum patronis, uerum etiam liberis eorum debere praestari.
21Sed et libertus maternus alere cogitur.
22Si quis a liberti liberto ali se desideret uel ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit quemque suis nummis redemit, non debet audiri, ut et Marcellus scribit, exaequatque eum, qui mercedes exigendo ius libertorum amisit.
23Sed et patroni filium, qui capitis accusauit libertum paternum, negat exhibendum.
24Sed et liberta cogitur patronum alere.
25De alimentis patroni arbiter solet dari arbitraturus, quantum sit in facultatibus, ut perinde possint alimenta moderari, quae tamdiu praestabuntur, quamdiu liberto supersit, patrono desit.
26Patrem et matrem patroni, cum patronus et filii eius minime supersint, alere egentes, ipsi si idonei facultatibus sunt, coguntur.
6 · Modestinus libro singulari de manumissionibus
pr.Alimenta liberto petente non praestando patronus amissione libertatis causa impositorum et hereditatis liberti punietur: non autem necesse habebit praestare, etiamsi potest.
1Imperatoris Commodi constitutio talis profertur: ‘cum probatum sit contumeliis patronos a libertis esse uiolatos uel illata manu atroci esse pulsatos aut etiam paupertate uel corporis ualetudine laborantes relictos, primum eos in potestate patronorum redigi et ministerium dominis praebere cogi: sin autem nec hoc modo admoneantur, uel a praeside emptori addicentur et pretium patronis tribuetur’.
7 · Modestinus libro quinto responsorum
pr.Si neget qui maritus fuisse dicitur matrimonium esse contractum eo, quod eam quae se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare paratus sit, alimenta quidem liberis praestare interim compellendum, sin autem constiterit eam seruam fuisse, nihil ei, qui pascendos curauit, ex hoc praeiudicium generare respondi.
8 · Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Non quemadmodum masculorum liberorum nostrorum liberi ad onus nostrum pertinent, ita et in feminis est: nam manifestum est id quod filia parit non auo, sed patri suo esse oneri, nisi pater aut non sit superstes aut egens est.
9 · Paulus libro singulari de iure patronatus
pr.In bonis superstitum libertorum nullum omnino ius patroni liberiue patronorum habent, nisi si tam esse infirmos tamque pauperes praesidibus probauerint, ut merito menstruis alimentis a libertis suis adiuuari debeant. idque ius ita plurimis principum constitutionibus manifestatur.