IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 25

D. 25.2DE ACTIONE RERUM AMOTARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Rerum amotarum iudicium singulare introductum est aduersus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut Nerua Cassio, quia societas uitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut Sabino et Proculo, furto quidem eam facere, sicuti filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia et Iulianus rectissime est:

2 · Gaius libro ad edictum praetoris titulo de re iudicata

pr.nam in honorem matrimonii turpis actio aduersus uxorem negatur:

3 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.et ideo, si post diuortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur.

1Item si seruus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus.

2Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, uel nobis antequam nuberet: tamen propter reuerentiam personarum in utroque casu furtiuam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus.

3Item uerum est quod Ofilius ait etiam eas res, quas diuortii tempore mulier comederit uendiderit donauerit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri.

4Si filia familias res amouerit, Mela Fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: uel in ipsam ob res amotas dari actionem. sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satisdatione defendat. sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere Proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit

4 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.doloue malo fecerit, quo minus ad eum perueniret.

5 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Uiua quoque filia, quod ad patrem ex rebus amotis peruenit, utili iudicio petendum est.

6 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Contra nurum quoque socero hoc iudicium dandum Atilicinus et Fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est:

1socerum ob res diuortii causa amotas furti agere non posse.

2Item cum rerum amotarum etiam in uirum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus.

3Si post diuortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest.

4Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiua.

5Sed si morte mariti solutum sit matrimonium, heres mariti hereditatis petitione uel ad exhibendum actione eas consequi poterit. Aristo et condici ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent.

6Quod si mortuo uiro amouerit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit furtum: ideoque aut uindicari poterunt aut in hereditatis petitionem uenient.

7 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Mulier habebit rerum amotarum actionem aduersus uirum et compensare potest mulier cum actione, qua maritus agere uult ob res amotas.

8 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si, cum dos solueretur mulieri aut satis doti fieret, dictum non esset actum iri rerum amotarum, nihilo minus agi potest: nam et cum dos nulla sit, eadem actio datur.

1Sabinus ait, si mulier res quas amouerit non reddat, aestimari debere quanti in litem uir iurasset

9 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.(non enim aequum est inuitum suo pretio res suas uendere)

10 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.ideoque nec debere eum pro euictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit.

11 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Marcellus libro octauo digestorum scribit, siue uir uxorem siue uxor uirum domo expulit et res amouerunt, rerum amotarum teneri.

1Qui rerum amotarum instituit actionem si uelit magis iusiurandum deferre, cogitur aduersarius iurare nihil diuortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret qui iusiurandum defert.

2Iurare autem tam uir quam uxor cogetur. pater autem amouentis iurare non cogitur, cum iniquum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur iurare, qui amouisse dicitur. et idcirco nec heres eius, qui quaeue amouisse dicetur, iurare cogetur.

3Si quis delatum sibi iusiurandum referre uelit, non uidetur praetor permisisse,

12 · Paulus libro septimo breuium

pr.non magis quam si quis ei qui furti agat iusiurandum deferat, an ipse fur sit.

13 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Ideo Labeo scribit mulieri non esse permittendum referre iusiurandum, et ita edictum ordinatum uidetur.

14 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.De rebus amotis permittendum marito uel uxori de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de quibusdam probare.

15 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Nihil interest, utrum simul an separatim habitauerunt, cum actio rerum amotarum competat etiam aduersus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum uiro habitauit.

1Uxor et nurus et pronurus uiro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur, nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur.

16 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Ad fiscum mariti bonis deuolutis uxor rerum amotarum nomine in simplum conuenitur, quamuis alii in quadruplum condemnentur.

17 · Ulpianus libro trigesimo ad edictum

pr.Si concubina res amouerit, hoc iure utimur, ut furti teneatur: consequenter dicemus, ubicumque cessat matrimonium, ut puta in ea, quae tutori suo nubsit uel contra mandata conuenit uel sicubi alibi cessat matrimonium, cessare rerum amotarum actionem, quia competit furti.

1Diuortii causa res amotas dicimus non solum eas, quas mulier amouit, cum diuortii consilium inisset, sed etiam eas quas nupta amouerit, si, cum discederet, eas celauerit.

2Non solum eas res, quae exstant, in rerum amotarum iudicium uenire Iulianus ait, uerum etiam eas, quae in rerum natura esse desierunt: simili modo etiam certi condici eas posse ait.

3Quae uiro suo res pignori datas amouerit, hoc iudicio tenebitur:

18 · Paulus libro sexto quaestionum

pr.sed et domino condictio competet. sed alterutri agere permittendum est.

19 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Sed et si diuortii tempore fures in domum mariti induxerit et per eos res amouerit, ita ut ipsa non contrectauerit, rerum amotarum iudicio tenebitur. uerum est itaque quod Labeo scripsit uxorem rerum amotarum teneri, etiamsi ad eam res non peruenerit.

20 · Marcellus libro septimo digestorum

pr.Si rem, quam maritus bona fide emerat, uxor amouit uel opem furi tulit idque fecit diuortii causa, rerum amotarum iudicio damnabitur.

21 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.Si mulier, cum de uiri uita desperasset, subreptis quibusdam rebus diuortisset, si conualuerit uir, utilis rerum amotarum actio ei danda est.

1Si seruus mulieris iussu dominae diuortii causa res amouerit, Pedius putat nec furtum eum facere, quoniam nihil lucri sui causa contrectet nec uideri furtum facienti opem ferre, cum mulier furtum non faciat, quamuis seruus in facinoribus domino dicto audiens esse non debeat: sed rerum amotarum actio erit.

2At si in dotem seruus datus furtum uiro fecerit, si quidem mulier talem esse eum scierit, totum damnum uiro sarcietur: quod si ignorauerit, tunc non ultra condemnationem noxae multanda erit.

3Rerum amotarum actio damnum repraesentat etiam si postea dotis exactio competat.

4Commodi quoque, si quod amotis rebus amiserit uir, ratio habenda est.

5Haec actio licet ex delicto nascatur, tamen rei persecutionem continet et ideo non anno finitur, sicut et condictio furtiua: praeterea et heredibus competit.

6Nec uiro nec mulieri prodest in hoc iudicio, si facere non possunt: pendet enim id ex furto.

22 · Iulianus libro nono decimo digestorum

pr.Si propter res amotas egero cum muliere et lis aestimata sit, an actio ei danda sit, si amiserit possessionem? mouet me, quia dolo adquisiit possessionem. respondi: qui litis aestimationem suffert, emptoris loco habendus est. ideo si mulier, cum qua rerum amotarum actum est, aestimationem litis praestiterit, aduersus uindicantem maritum uel heredem mariti exceptionem habet et, si amiserit possessionem, in rem actio ei danda est.

1Si mulier mortis causa res amouerit, deinde mortuus esset maritus, hereditatis petitione uel actione ad exhibendum consequi poterit heres id quod amotum est.

23 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Redintegrato matrimonio si iterum diuortium factum erit, ob res amotas prioris diuortii causa, item ob impensas donationesque priore matrimonio factas manere actionem existimauit.

24 · Ulpianus libro quinto regularum

pr.Ob res amotas uel proprias uiri uel etiam dotales tam uindicatio quam condictio uiro aduersus mulierem competit, et in potestate est, qua uelit actione uti.

25 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Rerum quidem amotarum iudicium sic habet locum, si diuortii consilio res amotae fuerint et secutum diuortium fuerit. sed si in matrimonio uxor marito res subtraxerit, licet cessat rerum amotarum actio, tamen ipsas res maritus condicere potest: nam iure gentium condici puto posse res ab his, qui non ex iusta causa possident.

26 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Rerum amotarum actio condictio est.

27 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.Rerum amotarum actio ob adulterii crimen, quo mulier postulata est, non differtur.

28 · Paulus libro sexto quaestionum

pr.Si uxor rem uiri ei, cui eam uir commodauerit, subripuerit isque conuentus sit, habebit furti actionem, quamuis uir habere non possit.

29 · Tryphoninus libro undecimo disputationum

pr.Rerum amotarum aestimatio ad tempus quo amotae sunt referri debet: nam ueritate furtum fit, et si lenius coercetur mulier. quare nec a bonae fidei possessore ita res amotae usucapiuntur: sed si pluris factae non restituuntur quae amotae sunt, crescit aestimatio, ut in condictione furtiuae rei.

30 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Cum soluto matrimonio rerum amotarum iudicium contra mulierem instituitur, redintegrato rursus matrimonio soluitur iudicium.