IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 25

D. 25.1DE INPENSIS IN RES DOTALES FACTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Impensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam uero uoluptariae.

1Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur.

2In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem.

3Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare uel flumen proiectas. sed et si pistrinum uel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. proinde Fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliueta reiecta restaurauerit, uel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit,

2 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.uel in ualetudinem seruorum impenderit,

3 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.uel si uites propagauerit uel arbores curauerit uel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias inpensas fecisse uidebitur.

1Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri uel ad eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an uero ad praesentis anni fructum: si in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si uero non fuit ad praesens tantum apta erogatio, necessariis inpensis computandum.

4 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Et in totum id uidetur necessariis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit insulam ruentem eaque exusta sit, inpensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil praestabit.

5 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Quod dicitur necessarias impensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et Pomponius ait, non ut ipsae res corporaliter deminuantur, ut puta fundus uel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam. ceterum haec res faciet desinere esse fundum dotalem uel partem eius. manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. ubi ergo admittimus deminutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso iure dos deminuetur per inpensas necessarias. hoc de his inpensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si exstrinsecus, non imminuent dotem.

1Sed si inpensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an uero dicimus ex integro uideri dotem? et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem uideri creuisse.

2Si dos tota soluta sit non habita ratione inpensarum, uidendum est, an condici possit id, quod pro impensis necessariis compensari solet. et Marcellus admittit condictioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est.

3Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem,

6 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.ueluti si nouelletum in fundo factum sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si seruos artes docuerit.

7 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Uoluptariae autem inpensae sunt, quas maritus ad uoluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non quidem minuunt ipso iure dotem, uerumtamen habent exactionem.

8 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si uoluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem uendere, ut impensas in eam factas solueret, si aliunde soluere non potest: quod summam habet aequitatis rationem.

9 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Pro uoluptariis impensis, nisi parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. nam si uult habere mulier, reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non uult, pati debet tollentem, si modo recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit.

10 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non uoluptariae, sed utiles sunt.

11 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.In uoluptariis autem Aristo scribit nec si uoluntate mulieris factae sunt, exactionem parere.

1Donationem inter uirum et uxorem circa impensas quoque inhibitam uere Sabinus scribit.

12 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Omnino et in aedificandis aedibus et in reponendis propagandisque uineis et in ualetudine mancipiorum modicas impensas non debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium uidebitur.

13 · Paulus libro septimo breuium

pr.Neque stipendium neque tributum ob dotalem fundum praestita exigere uir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt.

14 · Ulpianus libro quinto regularum

pr.Impensae necessariae sunt, quibus non factis dos imminuitur, ueluti aggeres facere, flumina auertere, aedificia uetera fulcire itemque reficere, arbores in locum mortuarum reponere.

1Utiles sunt ueluti pecora praediis imponere, id est stercorare.

2Uoluptuosae sunt balinea exstruere.

15 · Neratius libro secundo membranarum

pr.Quod dicitur impensas, quae in res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id in ea causa sit: nam tueri res dotales uir suo sumptu debet. alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaeuis modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia enim haec in specie necessariarum inpensarum sunt. sed ipsae res ita praestare intelleguntur, ut non tam inpendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse uidearis. quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam facile in uniuersum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine inpendiorum aestimari possunt.

16 · Neratius libro sexto membranarum

pr.Et ante omnia quaecumque inpensae quaerendorum fructuum causa factae erunt, quamquam eaedem etiam colendi causa fiant ideoque non solum ad percipiendos fructus, sed etiam ad conseruandam ipsam rem speciemque eius necessariae sint, eas uir ex suo facit nec ullam habet eo nomine ex dote deductionem.