IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 24

D. 24.3SOLUTO MATRIMONIO DOS QUEMADMODUM PETATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Dotium causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conseruari, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam replendamque liberis ciuitatem maxime sit necessarium.

2 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum

pr.Soluto matrimonio solui mulieri dos debet. nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii quam uxori promittere dicendum est. haec si sui iuris mulier est.

1Quod si in patris potestate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiae dos est: denique pater non aliter quam ex uoluntate filiae petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. sic ergo et promittendum Sabinus ait. ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit. ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. item si uoluntate solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona experiri possit? et puto nec eam actionem amissam, quam adiuncta filiae persona potest habere. quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio.

2Uoluntatem autem filiae, cum pater agit de dote, utrum sic accipimus, ut consentiat an uero ne contradicat filia? et est ab imperatore Antonino rescriptum filiam, nisi euidenter contradicat, uideri consentire patri. et Iulianus libro quadragesimo octauo digestorum scripsit quasi ex uoluntate filiae uideri experiri patrem, si furiosam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam merito credet. sed si absens filia sit, dicendum erit non ex uoluntate eius id factum cauendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut uideatur non contradicere.

3 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Non solum autem in exigenda, sed etiam in soluenda dote, quae communis est patris et filiae, utriusque uoluntas exquiritur nec alter alterius deteriorem condicionem facere potest. sed si pecunia ad patrem peruenit, quam filia accepit, actio de dote utrisque tolletur.

4 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si pater sine consensu filiae dotem a uiro exegisset et eandem alii uiro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia cum priore uiro ageret, doli mali exceptione repellitur.

5 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.De diuisione anni eius, quo diuortium factum est, quaeritur, ex die matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi computet tempus. et utique in fructibus a uiro retinendis neque dies dotis constitutae neque nuptiarum obseruabitur, sed quo primum dotale praedium constitutum est id est tradita possessione.

6 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Si ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundem diem sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris annis seruatur, donec diuortium fiat. nam si ante nuptias traditus sit et fructus inde percepti, hi restituendi sunt quandoque diuortio facto quasi dotis facti.

7 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Fructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert. nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensae concurrent. ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium.

1Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio facto fructus diuidi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium intercedat, fructus integros retinebit. itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur.

2E contrario quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis aprilibus primis diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit.

3Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futurae uindemiae ueniet.

4Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire.

5Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes fieri possunt.

6Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis.

7Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua caedua.

8Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus.

9Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ouium fetusque pecorum praestaretur. quare enim, si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum et tonsas oues protinus diuortio facto nihil reddat? nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus.

10In seruo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post diuortium autem ad mulierem operae pertineant.

11De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum.

12Si fundum uiro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores caeduae fuerunt uel gremiales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur. sed et si ui tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inuentus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inuenti.

13Si uir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas inuenerit et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, sunt et in Asia.

14Sed si cretifodinae, argenti fodinae uel auri uel cuius alterius materiae sint uel harenae, utique in fructu habebuntur.

15Interdum marito de fructibus a muliere cauetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum retinere oportet: interdum uero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet. eadem condicio erit etiam, si cum socero uel cum herede alterutrius de dote agatur.

16Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumue seruum curandum, scilicet si ex aedificio uel seruo fructus aliqui percipiebantur. sed hae inpensae non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum est. plane si nouam uillam necessario exstruxit uel ueterem totam sine culpa sua conlapsam restituerit, erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit. hae enim inpensae aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.

8 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis caeditur, lapidicinarum commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo dedisse mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam uoluntatem in dote danda declarauerit mulier.

1Quod in sementem erogatur, si non responderint messes, ex uindemia deducetur, quia totius anni unus fructus est.

9 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Si mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus praestare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui peruenissent ad uirum, redduntur.

10 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde obseruanda omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo profecta reuerti ad eum debeat.

1Si uir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam esse Proculus ait, et recte: non enim aequum est uirum ob facinus suum dotem sperare lucrifacere. idemque et e contrario statuendum est.

11 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda ei est, quasi suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo diuortium factum est.

12 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Maritum in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi non esse praestandum,

13 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.quia tale beneficium personale est et cum persona exstinguitur.

14 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum

pr.Alia causa est defensoris, quem placet sufficienter uideri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum consequeretur, si ipsum maritum conuenisset.

1Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo ex Sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, an hoc pactum seruandum sit? et negat seruari oportere, quod quidem et mihi uidetur uerum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra receptam reuerentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet.

15 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Rei iudicatae tempus spectatur, quatenus maritus facere potest.

1Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen, quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, ueluti ob res donatas et amotas et impensas: morum uero coercitionem non habet.

2Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, ut in id damnetur quod facere potest,

16 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.quia parentis locum socer optinet.

17 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Ex diuerso si socer ex promissione a marito conueniatur, solet quaeri, an idem ei honor habendus sit: Neratius libris membranarum et Proculus scribunt hoc iustum esse.

1Item si mulier ex promissione conueniatur, magis placuit defendendam eam per exceptionem: idem et Proculus ait: sicuti cum socia fuit, dabitur ei exceptio, quamuis iure ciuili sit obligata.

2Si in iudicio dotis iudex ignorantia iuris lapsus condemnauerit maritum in solidum, Neratius Sabinus doli exceptione eum uti oportere aiunt eaque tutum fore.

18 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Etiam filios mulieris, qui patri heredes exstiterunt, in id quod facere possunt condemnandos Labeo ait.

1Licet in dotalibus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus praestet, cum tamen quaeritur in iudicio de dote an facere possit, dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius administratione non erat ab eo culpa exigenda. quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei solidum solueret, non propter quemlibet alium. Ofilius autem aiebat, si dolo mariti res dotalis interisset et alioquin soluendo non esset, quamuis nihil dolo fecisset, quo minus soluendo esset, perinde tamen eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius factum esset, quo minus facere possit. ceterum si circa interitum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas mulieri, ueluti furti uel damni iniuriae.

19 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Si mulier diuerterit et iudicio de dote contestato reuersa fuerit in matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudicium et omnia in statu pristino manent.

20 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Quamuis mulier non in hoc accipiat constante matrimonio dotem, ut aes alienum soluat aut praedia idonea emat, sed ut liberis ex alio uiro egentibus aut fratribus aut parentibus consuleret uel ut eos ex hostibus redimeret, quia iusta et honesta causa est, non uidetur male accipere et ideo recte ei soluitur: idque et in filia familias obseruatur.

21 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Sed et si ideo maritus ex dote expendit, ut a latronibus redimeret necessarias mulieri personas uel ut mulier uinculis uindicet de necessariis suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est siue pars dotis sit, pro ea parte, siue tota dos sit, actio dotis euanescit. et multo magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem haberi eius quod in ipsum impensum est, siue ipse maritus hoc fecit siue filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed post mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum: cum enim doli exceptio insit de dote actioni ut in ceteris bonae fidei iudiciis, potest dici, ut et Celso uidetur, inesse hunc sumptum actioni de dote, maxime si ex uoluntate filiae factus sit.

22 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Si, cum dotem daret pater uel extraneus pro muliere, in unum casum pepigit, uel in diuortium uel in mortem, dicendum est eum in casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem.

1Si post solutum matrimonium filia familias citra patris uoluntatem exactam communem dotem consumat, patri et uiua ea et mortua actio superest, ut dos ipsi soluatur. quod ita uerum est, si perditurae soluatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio. sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier.

2Si mulier soluto matrimonio egentem reum dotis per nouationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit.

3Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiae denegari debet actio, siue patri heres exstiterit, siue in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. et ita Iulianus pluribus locis scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito qui patri soluit.

4Si patri propter condemnationem Romae, ubi dos petatur, esse non liceat, filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caueat ratam rem patrem habiturum.

5Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur. secundum haec si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutauerit uoluntatem uel etiam emancipata sit, frustra pater aget.

6Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, nonnumquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut uerendum sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et filiae et patri competenter consuletur. sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem patri actionem, sed causa cognita. quid enim, si filia uerecunde per absentiam patri contradicat? cur non dicamus patri non esse dandam actionem? quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est uitae probatae, filia leuis mulier uel admodum iuuenis uel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem.

7Si maritus uel uxor constante matrimonio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus. et illud quidem dubio procul obseruatur eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere non posse. an autem illa repudianda est, considerandum est. et si quidem interuallum furor habeat uel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis esset, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum uel uxorem uiri participem esse? sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona uel propter saeuitiam furoris uel, quia liberos non habet, procreandae subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personae furenti nuntium mittere, ut nullius culpa uideatur esse matrimonium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat.

8Sin autem in saeuissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non uult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat uel curator furiosae uel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praetermittere eorum, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem. sin uero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis uidelicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis euentum.

9Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest: quamuis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem tamen eius posse certum est.

10Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius uoluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiae permittendum erit cauerique oportebit de rato.

11Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda.

12Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, aduersus quos competit de dote actio. et aduersus ipsum maritum competere palam est, siue ipsi dos data sit siue alii ex uoluntate mariti uel subiecto iuri eius uel non subiecto. sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, aduersus socerum agetur. plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius responderunt nihilo minus cum patre agi oportere: uideri enim ad eum peruenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio uel si quid in rem patris uersum est. sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit.

13Si mulier in condicione mariti errauerit putaueritque esse liberum, cum seruus esset, concedi oportet quasi priuilegium in bonis uiri mulieri, uidelicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat seruus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae uel in dote datae sunt uel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint.

23 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Et si quid in eam dotem impensum est nec a muliere reddetur, per doli mali exceptionem seruabitur.

24 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Si constante matrimonio propter inopiam mariti mulier agere uolet, unde exactionem dotis initium accipere ponamus? et constat exinde dotis exactionem competere, ex quo euidentissime apparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere.

1Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut ex die aditae patris hereditatis incipiat ei dotis exactio.

2Quotiens mulieri satisdandum est de solutione dotis post certum tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto commodo temporis condemnatio residui repraesentatur: sed si, cum maritus satisdare posset, nollet, in solidum eum condemnandum Mela ait non habita ratione commodi temporis. iudicis igitur officio conuenit, ut aut satisdatione interposita absoluat maritum aut habita ratione compensationis eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda est mulier, si dicat magis se uelle dilationem pati quam in repraesentatione deductionem.

3Siue autem mariti siue uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo tempore debet soluere maritus.

4Si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, si quidem donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur: quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur, ut officio iudicis caueat restituturum se mulieri, quidquid ad eum ex bonis liberti uel ex obligatione peruenisset.

5Si maritus saeuus in seruos dotales fuit, uidendum, an de hoc possit conueniri. et si quidem tantum in seruos uxoris saeuus fuit, constat eum teneri hoc nomine: si uero et in suos est natura talis, adhuc dicendum est immoderatam eius saeuitiam hoc iudicio coercendam: quamuis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus suis exiget, nec plus possit, attamen saeuitia, quae in propriis culpanda est, in alienis coercenda est, hoc est in dotalibus.

6Si uxor uiri rem commodauerit eaque perierit, uidendum, an compensationem hoc nomine pati possit. et puto, si quidem prohibuit eam maritus commodare, statim deductionem fieri: si uero non prohibuit eam commodare arbitrio iudicis modicum tempus ei indulgeri cautionem praebenti.

7Si bona mulieris pro parte sint publicata, superest mulieri reliquae partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem faciendam. quod si tota dos publicata sit, exspirabit iudicium.

25 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Si filio familias dos data sit iniussu patris, de peculio quidem agetur: sed siue propter impensas a filio familias factas siue propter res donatas a filio uel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso, quod habet actionem pater ex persona filii, maius peculium fit, et sic totum est praestandum mulieri quod est in peculio, quia adhuc sit quod uxori debeatur.

1Maritum in reddenda dote de dolo malo et culpa cauere oportet. quod si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, damnandum eum, quanti mulier in litem iurauerit, quia inuitis nobis res nostras alius retinere non debeat.

2Si post diuortium res dotales deteriores factae sint et uir in reddenda dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit.

3Si qui dotalium seruorum in fuga erunt, cauere debebit maritus se eos uiri boni arbitratu persecuturum et restituturum.

4Si uir in quinquennio locauerit fundum et post primum forte annum diuortium interuenerit, Sabinus ait non alias fundum mulieri reddi oportere, quam si cauerit, si quid praeter unius anni locationem maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri cauendum, quidquid praeter primum annum ex locatione uir consecutus fuerit, se ei restituturum.

26 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.Semel mora facta si seruum dotalem postea offerente marito mulier accipere noluerit et ita is decesserit, non debebit pretium eius maritus uel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier accipere noluit.

27 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.Si post diuortium mortua muliere heres eius cum uiro parenteue eius agat, eadem uidentur de restituenda dote interuenire, quae ipsa muliere agente obseruari solent.

28 · Ulpianus libro primo institutionum

pr.Facere posse maritus etiam id uidetur, quod a muliere consequi potest: scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid expendit uel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione est obligatus, nondum uidetur facere posse.

29 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita demum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum si interposito tempore stipulari uelit, non nisi consentiente filia poterit, quamuis in potestate sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat. plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex interuallo, ante nuptias tamen, et citra uoluntatem quoque filiae stipulari.

1Si quis pro muliere dotem dederit conueneritque, ut quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solueretur, postea maritus uxori dotem soluerit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere.

30 · Iulianus libro sexto decimo digestorum

pr.Nupta non impeditur, quo minus cum priore marito de dote experiatur.

1Quotiens culpa uiri accidit, ne dos a socero aut a quolibet alio, qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio filia decesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat heredem instituerit, satis constat nihil amplius uirum praestare debere, quam ut eos obligatione liberet.

31 · Iulianus libro octauo decimo digestorum

pr.Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est.

1Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia promississet, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus conuenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse. quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit.

2Si uoluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari oportebit.

3Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri soluerint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae gratia aduersus coheredes habet.

4Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata uel hereditates, quae post diuortium per seruos dotales adquisitae marito fuissent.

32 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Si prior maritus posteriori dotis nomine tamquam debitor mulieris dotem promiserit, non plus quam id quod facere possit dotis futurum esse.

33 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Quae dotis nomine certam pecuniam promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi solui: ea nulla data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam hereditatem eius adierat. nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem pertinere, quod soluendo non esset hereditas, quando ceteris etiam creditoribus teneatur.

34 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Titia diuortium a Seio fecit: hanc Titius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et de dote agere uult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in potestate esse.

35 · Marcianus libro decimo institutionum

pr.Liberta, quae uoluntate patroni discessit, de dote cum eo agere potest quam ei dedit.

36 · Paulus libro secundo de adulteriis

pr.Si maritus minus facere potest et dos publicata sit, in id quod facere potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem mariti mulier punita sit.

37 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Dotem uoluntate filiae uideri patrem recepisse, cum causas contradicendi ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea ampliore summa dotata sit.

38 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Lucius Titius cum esset filius familias, uoluntate patris uxorem Maeuiam duxit et dotem pater accepit: Maeuia Titio repudium misit: postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: Maeuia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit. quaero, si Maeuia aget cum Lucio Titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matrimonium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conueniretur, tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam esse.

39 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Uiro atque uxore mores inuicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque pronuntiatum est. id ita accipi debet, ut ea lege quam ambo contempserunt, neuter uindicetur: paria enim delicta mutua pensatione dissoluuntur.

40 · Papinianus libro uicesimo octauo quaestionum

pr.Post dotem datam et nuptias contractas stipulatus est pater non ex filiae uoluntate diuortio facto dotem dari. si condicio stipulationis impleatur et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat: uiua autem filia si agere uult, exceptione summouendus erit.

41 · Papinianus libro trigesimo septimo quaestionum

pr.Si pater ignorans filiam diuortisse dotem ex causa promissionis numerauit, non per indebiti condictionem, sed de dote actione pecunia petetur.

42 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.In insulam patre deportato, qui dotem pro filia dedit, actio dotis ad filiam pertinet. post diuortium quoque patre damnato, cui quidem consentiente filia conpetierat, aeque dotis actio mulieris est.

1Fructus ex praediis, quae in dotem data uidebantur, bona fide perceptos et mulieris oneribus ante causam liberalem absumptos, quamuis seruam fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. sumptus uero necessarios et utiles in praedia quae dotalia uidebantur factos, compensatis fructibus perceptis, ad finem superflui seruari conuenit.

2Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in matrimonio defuncta filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus est, ita demum ad finem uice mutua debitae quantitatis compensationem opponere iuste uidetur, si propriis sumptibus uxorem suam exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita sit, inanis usurarum stipulatio compensationi non proderit.

3Ad uirum uxore post diuortium reuersa iudicium acceptum ex stipulatione, quam extraneus qui dotem dederit stipulatus fuerit, non dissoluitur nec officio iudicis absolutio continetur.

43 · Scaeuola libro secundo quaestionum

pr.Si maritus in id quod facere potest condemnatus sit et nomina sint ad dotis quantitatem neque amplius, necesse habebit mandare actiones.

44 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam Nerua et Cato responderunt, ut est relatum apud Sextum Pomponium digestorum ab Aristone libro quinto: ibidem Aristoni consensit: ergo dicerem et si emancipasset pater filiam, ipsum quoque conueniri posse.

1Lucius Titius filiae suae nomine centum doti promisit Gaio Seio: inter Gaium Seium et Lucium Titium patrem mulieris conuenit, ne dos a uiro uiuo Lucio Titio id est patre mulieris, peteretur: postea culpa mariti diuortio facto solutum est matrimonium et pater mulieris decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus est. respondi: cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem de dote sua reciperanda habere coeperit, necesse habebit maritus aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam exceptionem habebunt soceri heredes aduersus eum, cum absurde dicitur dolo uideri eum facere, qui non ipsi quem conuenit sed alii restituturus petit: alioquin et si post mortem patris diuortisset nondum exacta dote, excluderetur exactione dotis maritus, quod non est admittendum. sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus coheredes eius pro parte uirili exigere et mulieri reddere aut actiones ei praestare.

45 · Paulus libro sexto quaestionum

pr.Gaius Seius auus maternus Seiae nepti, quae erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio Titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: ‘si inter Lucium Titium maritum et Seiam diuortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis Seiae uxori uel Gaio Seio auo materno redderetur restituereturque’. quaero, cum Seius auus maternus statim uita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua diuorterit uiuo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi aui materni ex stipulatu an nepti. respondi in persona quidem neptis uideri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam auus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque diuorterit mulier, actio competere uidetur. sed dicendum est Seiae posse dotem solui (quamuis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari auus stipulatus esset. sed permittendum est nepti ex hac auita conuentione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: fauore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est.

46 · Paulus libro nono decimo quaestionum

pr.Qui dotem stipulanti uxori promiserat, eidem testamento quaedam legauerat, ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea quae legata erant, uxor capere non potuerat. respondi dotis actionem mulieri aduersus heredes non esse denegandam.

47 · Scaeuola libro nono decimo quaestionum

pr.Cum mulier uiri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut postea probauit? si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est.

48 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Si dotali instrumento ita stipulatio interposita sit, ut liberorum nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque nomine dos retinebitur.

49 · Paulus libro septimo responsorum

pr.Maeuia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo Otacilius eidem Maeuiae cauerat daturum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatae sunt, debitorem conuenire: sed si sine dolo malo uel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conueniri posse neque mandati iudicio.

1Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summouenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit. Paulus respondit praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi euicti euidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat.

50 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Aestimatis rebus in dotem datis pactum intercessit, ut, ex quacumque causa dos reddi deberet, ipsae res restituerentur habita ratione augmenti et deminutionis uiri boni arbitratu, quae uero non exstarent, ab initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus uendiderat exstarent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent. respondi res quae exstant, si neque uolente neque ratum habente muliere uenissent, perinde reddendas, atque si nulla aestimatio interuenisset.

51 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Aestimatae res usu etiam mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur.

52 · Tryphoninus libro septimo disputationum

pr.Maritus dotem, quam non accepit, post diuortium per errorem soluit: repetet, quia non numeratam cauerat: exigi enim ab eo non potuit.

53 · Tryfoninus libro duodecimo disputationum

pr.Si filio familias dos data est, ipse quidem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem uel pecuniam dotalem habeat nec ne. sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore. atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri uel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione quantum facere possit filius.

54 · Paulus libro singulari de iure singulari

pr.Maritus facere posse creditur nullo aere alieno, item socius, item patronus parensue: at is, qui ex donatione conuenietur, omni aere alieno deducto facere posse intellegitur.

55 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Cum mulier de dotis repetitione post solutum matrimonium agit, cauere debet marito, qui aedium nomine damni infecti cauit, si uelit eam recipere, ut periculum mariti amoueat.

56 · Paulus libro sexto ad Plautium

pr.Si quis sic stipuletur a marito: ‘si quo casu Titia tibi nupta esse desierit, dotem dabis?’ hac generali commemoratione et ab hostibus capta ea committetur stipulatio uel etiam si deportata fuerit uel ancilla effecta: hac enim conceptione omnes hi casus continentur. plane quantum ueniat in stipulatione, utrum quasi mortua sit an quasi diuortium fecerit? humanius quis id competere dixerit, quod propter mortem conuenit.

57 · Marcellus libro septimo digestorum

pr.Usu fructu in dotem dato si diuortium interuenerit nec proprietas rei apud maritum uel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut maritus caueat, quamdiu uixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque eius. quod an uerum sit circa adiectionem heredis, dubito. interest, quemadmodum sit usus fructus in dotem datus. si, cum haberet mulier fructum, uiro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus, qui ad heredem non solet transire. quod si fundi sui fructum mulier uiro cessit, restitui is a uiro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si uir in reddendo eo non fecisset moram. si uero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris iussu uiro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum mulieri possit restitui: potest autem uel cautionibus interpositis, ut sic ut potest uir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur, uel, si se accommodauit dominus proprietatis, uolente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit cedere aut aliquid uidelicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare. nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino uendere. quo casu non inique etiam mulieris herede agente uir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi suo reliquisset. quod si facultatem usus fructus uendendi proprietatis domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat.

58 · Modestinus libro singulari de heurematicis

pr.Seruus dotalis heres ab aliquo institutus mariti iussu uel adire uel repudiare debet hereditatem. sed ne maritus aut facile repudiando uel temere suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae obligetur, consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum uelit omittere an adquirere hereditatem. et si repudiare se dixerit, facile mariti iussu repudiabit. quod si hereditatem agnoscere maluerit, reddendus est a marito seruus uxori ea condicione, ut, cum iussu eius adierit, rursum marito retradatur. ita et mariti sollicitudini consuletur et uxoris desiderio parebitur.

59 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Filiae meae emancipatae et aegrae uir in hoc repudium misit, ut mortua ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. Sabinus dicebat utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: Gaius idem.

60 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Si filia familias nupta decesserit et pater funus ei fecerit, tametsi ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen continuo socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat, cetera dotis statuto tempore soluantur.

61 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Dotalem seruum uir inuita uxore manumisit. heres solus uir a liberto institutus portionem hereditatis, quam ut patronus consequi potuit ac debuit, restituere debet, alteram uero portionem dotis iudicio, si modo uxor manumittenti refragatur.

62 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Quod si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, cum donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur.

63 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Et desinit seruus in dote esse, quia, cui manumittendi causa donare liceret, ei quodammodo donaret, quod permitteret manumittere.

64 · Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si uero negotium gerens mulieris non inuitae maritus dotalem seruum uoluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum peruenit.

1Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori praestabit.

2Plane si operae fuerint marito exhibitae, non aestimatio earum, non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare.

3Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est.

4Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremue, aeque aduersus ipsum obligationem debet praestare.

5Item quidquid ad eum ex bonis liberti peruenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum peruenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim beneficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus adsequitur uel adsequi potuit. plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet.

6Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum peruenit. peruenisse accipimus, siue iam exegit siue exigere potest, quia actio ei delata est.

7Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perueniat, teneatur.

8Si filium exheredauerit patronus et ad eum bona liberti pertineant, uidendum est, an heres hoc nomine teneatur. et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius perueniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur?

9De uiro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat. in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio danda.

10Quod ait lex: ‘quanta pecunia erit tantam pecuniam dato’, ostendit aestimationem hereditatis uel bonorum liberti, non ipsam hereditatem uoluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.

65 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr.Haec actio etiam constante matrimonio mulieri competit.

66 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr.In his rebus, quas praeter numeratam pecuniam doti uir habet, dolum malum et culpam eum praestare oportere Seruius ait. ea sententia Publii Mucii est: nam is in Licinnia Gracchi uxore statuit, quod res dotales in ea seditione qua Gracchus occisus erat, perissent, ait, quia Gracchi culpa ea seditio facta esset, Licinniae praestari oportere.

1Seruis uxoris uir nummos in uestiarium dederat, quo parato deinde intra annum diuortium intercesserat. placuit Labeoni Trebatio, qualia uestimenta post diuortium essent, talia uiro reddi: idem iuris futurum fuisset, si ipsa uestimenta uir emisset et seruis dedisset: quod si uestimenta non redderentur, tum uirum pretium in dote compensaturum.

2Filia familias diuortio facto dotem patri reddi iusserat: deinde parte dotis persoluta pater decesserat. reliquam partem, si nec delegata nec promissa nouandi animo patri fuisset, mulieri solui debere Labeo Trebatius putant, idque uerum est.

3Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conuentum deinde factum est, ut diuortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu dotalium ancillarum mentio facta est. manebit, inquit Labeo, partus tuus, quia is pro periculo mancipiorum penes te esse deberet.

4Mulier, quae centum dotis apud uirum habebat, diuortio facto ducenta a uiro errante stipulata erat. Labeo putat, quanta dos fuisset, tantam deberi, siue prudens mulier plus esset stipulata siue imprudens: Labeonis sententiam probo.

5Uxor diuortio facto partem dotis receperat, partem apud uirum reliquerat, deinde alii nupserat et iterum uidua facta ad priorem uirum redierat, cui centum decem doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua ex priore dote erat, mentionem fecerat. diuortio facto reliquum ex priore dote iisdem diebus uirum redditurum ait Labeo, quibus reddidisset, si superius diuortium inter eos factum non esset, quoniam prioris dotis causa in sequentem dotis obligationem esset translata: et hoc uerum puto.

6Si uir socero iniussu uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset, etiamsi id propter egestatem soceri factum esset, uiri tamen periculum futurum ait Labeo, et hoc uerum est.

7Si quis pro muliere dotem uiro promisit, deinde herede muliere relicta decesserit, qua ex parte mulier ei heres esset, pro ea parte dotis periculum, quod uiri fuisset, ad mulierem pertinere ait Labeo, quia nec melius aequius esset, quod exigere uir ab uxore non potuisset, ob id ex detrimento uiri mulierem locupletari: et hoc uerum puto.

67 · Pomponius libro uicesimo epistularum

pr.In partem dotis reddendae erit id, quod mulieri ex peculio serui restitui debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio uel adquirendo uel conseruando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti quomodo cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt.