D. 24.2DE DIUORTIIS ET REPUDIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro trigensimo quinto ad edictum
pr.Dirimitur matrimonium diuortio morte captiuitate uel alia contingente seruitute utrius eorum.
2 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Diuortium autem uel a diuersitate mentium dictum est uel quia in diuersas partes eunt, qui distrahunt matrimonium.
1In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec uerba: ‘tuas res tibi habeto’, item haec: ‘tuas res tibi agito’.
2In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem interuenire oportere: in qua re haec uerba probata sunt: ‘condicione tua non utor’.
3Siue autem ipsi praesenti renuntietur siue absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusue is eaue in potestate sit, nihil interest.
3 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Diuortium non est nisi uerum, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. itaque quidquid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuerantia apparuit iudicium animi fuisse: ideoque per calorem misso repudio si breui reuersa uxor est, nec diuortisse uidetur.
4 · Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum
pr.Iulianus libro octauo decimo digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere uel repudiari possit. et scribit furiosam repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse. quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quae sententia mihi uidetur uera.
5 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Si filia emancipata idcirco diuerterat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante matrimonio decessisset, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. danda igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia.
6 · Iulianus libro sexagesimo secundo digestorum
pr.Uxores eorum, qui in hostium potestate peruenerunt, possunt uideri nuptarum locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt. et generaliter definiendum est, donec certum est maritum uiuere in captiuitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare. sin autem in incerto est, an uiuus apud hostes teneatur uel morte praeuentus, tunc, si quinquennium a tempore captiuitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita tamen, ut bona gratia dissolutum uideatur pristinum matrimonium et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in ciuitate degente et uxore captiua obseruando.
7 · Papinianus libro primo de adulteriis
pr.Si paenituit eum, qui libellum tradendum diuortii dedit, isque per ignorantiam mutatae uoluntatis oblatus est, durare matrimonium dicendum, nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse uoluit matrimonium dissoluere: tunc enim per eum qui accepit soluitur matrimonium.
8 · Papinianus libro secundo de adulteriis
pr.Diuus Hadrianus eum, qui alienam uxorem ex itinere domum suam duxisset et inde marito eius repudium mississet, in triennium relegauit.
9 · Paulus libro secundo de adulteriis
pr.Nullum diuortium ratum est nisi septem ciuibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui diuortium faciet. libertum accipiemus etiam eum, qui a patre auo proauo et ceteris susum uersum manumissus sit.
10 · Modestinus libro primo regularum
pr.Patrono inuito liberta, quam in matrimonio habuit, ab eo discedere non potest, nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, licet eius fit liberta.
11 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Quod ait lex: ‘diuortii faciendi potestas libertae, quae nupta est patrono, ne esto’, non infectum uidetur effecisse diuortium, quod iure ciuili dissoluere solet matrimonium. quare constare matrimonium dicere non possumus, cum sit separatum. denique scribit Iulianus de dote hanc actionem non habere. merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse uult, cum nullo alio conubium ei est nam quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium, detraxit ei cum alio conubium. quare cuicumque nubserit, pro non nupta habebitur. Iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse.
1Ait lex: ‘quamdiu patronus eam uxorem esse uolet’. et uelle debet uxorem esse et patronus durare: si igitur aut patronus esse aut uelle desierit, finita est legis auctoritas.
2Illud rectissime placuit, qualiquali uoluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius beneficium. proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quae ab inuito eo diuorterat, uellet experiri, imperator noster cum diuo patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem uel aliam inportet, quae non solet nisi ex diuortio oriri. quare si accusare eam adulterii coeperit uel alio crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam cupit. ubicumque igitur uel tenuis intellectus uideri potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertae cum alio esse conubium. proinde si patronus sibi desponderit aliam uel destinauerit uel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum.