D. 24.1DE DONATIONIBUS INTER UIRUM ET UXOREM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Moribus apud nos receptum est, ne inter uirum et uxorem donationes ualerent. hoc autem receptum est, ne mutuo amore inuicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate:
2 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.ne cesset eis studium liberos potius educendi. Sextus Caecilius et illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione euenturum, ut uenalicia essent matrimonia.
3 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Haec ratio et oratione imperatoris nostri Antonini Augusti electa est: nam ita ait: ‘maiores nostri inter uirum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari uiderentur neue melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret’.
1Uideamus, inter quos sunt prohibitae donationes. et quidem si matrimonium moribus legibusque nostris constat, donatio non ualebit. sed si aliquod impedimentum interueniat, ne sit omnino matrimonium, donatio ualebit: ergo si senatoris filia libertino contra senatus consultum nupserit, uel prouincialis mulier ei, qui prouinciam regit uel qui ibi meret, contra mandata, ualebit donatio, quia nuptiae non sunt. sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio eorum, qui deliquerunt. diuus tamen Seuerus in liberta Pontii Paulini senatoris contra statuit, quia non erat affectione uxoris habita, sed magis concubinae.
2Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur sibi donare, ut puta frater mariti, qui est in soceri potestate.
3Uerbum potestatis non solum ad liberos trahimus, uerum etiam ad seruos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure subiecti sunt marito, donare non possint.
4Secundum haec si mater filio, qui in patris potestate esset, donet, nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra eunti filio dedit, uidetur ualere, quia filio quaeritur et est castrensis peculii. quare et si filius uel priuignus uel quiuis alius potestati mariti subiectus de castrensi suo peculio donauit, non erit irrita donatio.
5Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est in soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate.
6Ab uxoris nurusue parte prohibitum est donari uiro uel genero. sed et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit donatum, uel in quorum sunt potestate, non ualebit donatio, si modo uir et socer in eiusdem sunt potestate uel uir in soceri: ceterum si in alia familia est maritus, neque socero neque ei qui est in eius potestate neque ei in cuius est donatione interdictum est.
7Socrui a nuru uel contra donari non est prohibitum, quia hic ius potestatis non uertitur.
8Si seruus meus, cuius usus fructus alienus est, donet uxori meae ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, uel homo liber bona fide mihi seruiens, an ualeat donatio, quaeritur. et in libera quidem persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem peculii ut donent non habent.
9Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare non possunt sed nec per interpositam personam.
10Sciendum autem est ita interdictam inter uirum et uxorem donationem, ut ipso iure nihil ualeat quod actum est: proinde si corpus sit quod donatur, nec traditio quicquam ualet, et si stipulanti promissum sit uel accepto latum, nihil ualet: ipso enim iure quae inter uirum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt.
11Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia nihil corporis eius fieri palam est.
12Sed si debitorem suum ei soluere iusserit, hic quaeritur, an nummi fiant eius debitorque liberetur. et Celsus libro quinto decimo digestorum scribit uidendum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et nummos factos mariti, non uxoris: nam et si donatio iure ciuili non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia ad te a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perueniret: nam celeritate coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari, ceterum debitorem creditori dare, creditorem uxori. nec nouum aut mirum esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui creditoris tui se procuratorem esse simulauerit, a debitore tuo iubente te pecuniam acceperit, et furti actionem te habere constat et ipsam pecuniam tuam esse.
13Huic sententiae consequens est, quod Iulianus libro septimo decimo digestorum scribsit, si donaturum mihi iussero uxori meae dare: ait enim Iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, atque si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia uera est..
4 · Iulianus libro septimo decimo digestorum
pr.Idemque est et si mortis causa traditurum mihi iusserim uxori tradere, nec referre, conualuerit donator an mortuus sit. neque existimandum est, si dixerimus ualere donationem, non fieri me pauperiorem, quia siue conualuerit donator, condictione tenebor, siue mortuus fuerit, rem, quam habiturus eram, in bonis meis desinam propter donationem habere.
5 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Si sponsus sponsae donaturus tradiderit Titio, ut is sponsae daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit maritus, donationem non ualere, quae post contractas nuptias perficiatur: si uero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamuis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem ualere.
1Si maritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non ualet: et haec Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit. plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier uero manebit obligata.
2Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non ualere: quod si aliarum extrinsecus rerum personarumue causa commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit, cetera ualere, id quod donatum sit non ualere.
3Si debitor uiri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur.
4Si uxor uiri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque uirum liberari neque mulierem obligari uel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promississet.
5Circa uenditionem quoque Iulianus quidem minoris factam uenditionem nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) uenditionem donationis causa inter uirum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus uendendi non haberet, idcirco uenditionem commentus sit, ut donaret: enimuero si, cum animum uendendi haberet, ex pretio ei remisit, uenditionem quidem ualere, remissionem autem hactenus non ualere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim uenit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior uidetur facta.
6Si donationis causa uir uel uxor seruitute non utatur, puto amitti seruitutem, uerum post diuortium condici posse.
7Si uxor uel maritus exceptione quadam donationis causa summoueri uoluerint, facta a iudice absolutione ualebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est.
8Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum marito ab uxore uel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum religiosum. hoc autem ex eo uenit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non uidetur fieri locupletior in ea re quam religioni dicauit. nec mouit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit.
9Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donauerit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet. proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris.
10Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii donauerit, ualebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, ualeat.
11Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, fauorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri.
12Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donauit, uel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, uelut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer. sed et si quid ei det, ut donum deo detur uel consecretur, dubium non est, quin debeat ualere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, ualet donatio.
13Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem ualere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio suo deposuit. repudiatio autem mariti mulieri prodest, si uel substituta sit mulier uel etiam ab intestato heres futura.
14Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis ualere donationem, si mulier substituta sit in legato uel etiam si proponas eam heredem institutam.
15Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxori suae hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum maritum quam donasse uideri: et rectam rationem huic sententiae Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsoluunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt uoluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus aliquid defunctum uoluisse et tamen non rogasse. quae sententia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim uere fidem exsoluit uoluntatem testatoris obsecutus. hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est.
16Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur ualere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donauit, ualet, uel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio ualet.
17Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogauerit, an donatio ualeat? et ait ualere nec uideri locupletiorem mulierem factam, quamuis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura.
18In donationibus autem iure ciuili impeditis hactenus reuocatur donum ab eo ab eaue cui donatum est, ut, si quidem exstet res, uindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est:
6 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.quia quod ex non concessa donatione retinetur, id aut sine causa aut ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus causis condictio nasci solet.
7 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum
pr.Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et uerum est litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit.
1Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo soluerit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non uideri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit. idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, uindicationem cessare, quia non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit.
2Si uir et uxor quina inuicem sibi donauerint et maritus seruauerit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc diuus Hadrianus constituit. aestimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier. proinde et si praedia hodie uilissimo sunt, consequenter dicemus litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam. plane si magni pretii praedia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii.
4Eleganter tractabitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numerauerit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia ualeant nunc decem, maritus quantum consequatur. et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori.
5Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstrauit imperator noster cum diuo patre suo rescripto, cuius uerba haec sunt: ‘Cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur’. in arbitrio igitur mariti erit, quid praestitum malit. idem iuris est et si e contrario mulier de minore aestimatione queratur. nec aliud in commodato aestimato dato obseruari solet, ut Pomponius libro quarto uariarum lectionum scribit.
6Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius rescripti uerba ideo rettuli, ut appareat uenditionem inter uirum et uxorem bona fide gestam non retractari. ‘si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non donationis causa uendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. at si titulus donationis quaesitus ostenditur atque ideo uenditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis’.
7Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numerauit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a uenditore eam liberauit: quid enim interest, creditori soluat an uenditori?
8Uxori quis donauit seruum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet uoluntati, constitutio diui Marci imponat ei libertatem, si uir uel uiuit uel etiam diem suum obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, qui putat tunc fieri seruum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si uelit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec uoluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium seruum possit manumittere: quae sententia mihi quoque probatur, quia uenditor siue donator non sibi uult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit constitutio.
9Manumissionis causa donatio facta ualet, licet non hoc agatur, ut statim ad libertatem, sed quandoque perducatur. proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit. nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donauerit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit.
8 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Si, antequam seruus manumittatur, morte aut diuortio solutum fuerit matrimonium, resoluitur donatio: inesse enim condicio donationi uidetur, ut manente matrimonio manumittatur.
9 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Si eum uxori donet maritus, qui eius erat condicionis, ne umquam ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi hac donatione.
1Si pecunia accepta mulier manumiserit uel operas ei imposuerit, ait Iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere obligationem nec uideri mulierem ex re uiri locupletiorem fieri, cum eas libertus promittat: quod si pretium ob manumissionem acceperit mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, nummos mariti manere, si uero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris: quae sententia recte se habet.
2Inter uirum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt,
10 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.quia in hoc tempus excurrit donationis euentus, quo uir et uxor esse desinunt.
11 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Sed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tempore dominium remanet apud eum qui donauit.
1Sed quod dicitur mortis causa donationem inter uirum et uxorem ualere, ita uerum est, ut non solum ea donatio ualeat secundum Iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris uel mariti, cum mors insequetur, sed omnis mortis causa donatio.
2Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt uitia, ut Marcellus animaduertit in specie huiusmodi. maritus uxori mortis causa donatum uoluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum moritur maritus, pater familias inuenitur: an ualeat traditio? et ait consequens esse dici traditionem ualere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id est cum maritus moriebatur.
3Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si uiuo adhuc marito sui iuris fuerit effecta. quod et Iulianus libro septimo decimo digestorum probat.
4Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri.
5Per contrarium quoque si uxor donauerit mortis causa patri familias marito et mortis eius tempore filius familias inueniatur, patri erit nunc emolumentum quaesitum.
6Consequenter Scaeuola apud Marcellum notat, si seruum interposuit mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc seruus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber inueniatur, tantundem esse dicendum.
7Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit mulieri, decesserit uiuo adhuc donatore, donationem euanescere, quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat. porro si a marito interpositus est, et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur.
8Si uxor rem Titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta inuitis heredibus eius Titius marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus Titius an uero a marito cui donabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem maritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit.
9Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, uiuo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum uitae tempus mulieris fuit. plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur.
10Si maritus uxori donauerit mortis causa eaque diuerterit, an dissoluatur donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere.
11Idem ait, si diuortii causa facta sit donatio, ualere:
12 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.quae tamen sub ipso diuortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque futuri diuortii fiant:
13 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.sed si mors sit insecuta, non uideri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est.
1Proinde et si mortis causa uxori donauerit et deportationem passus est, an donatio ualeat, uideamus. et alias placet in casum deportationis donationem factam ualere, quemadmodum in causam diuortii. cum igitur deportatione matrimonium minime dissoluatur et nihil uitium mulieris incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta est, tali exilio subsecuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam reuocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam habeat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, siue reuersus siue adhuc in poena constitutus.
2Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest, quia magis donari ei uidetur: quae sententia Neratii quoque fuit: ait enim datum ad uillam extruendam uel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem donationis cadere. ergo inter uirum et uxorem hae erunt interdictae.
14 · Paulus libro septuagesimo primo ad edictum
pr.Quod si uir uxori, cuius aedes incendio consumptae sunt, ad refectionem earum pecuniam donauerit, ualet donatio in tantum, in quantum aedificii extructio postulat.
15 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Ex annuo uel menstruo, quod uxori maritus praestat, tunc quod superest reuocabitur, si satis immodicum est, id est supra uires dotis.
1Si maritus uxori pecuniam donauerit eaque usuras ex donata pecunia perceperit, lucrabitur. haec ita Iulianus in marito libro octauo decimo digestorum scribit.
16 · Tryfoninus libro decimo disputationum
pr.Quid ergo si ex centum, quae uir uxori donauit, quinquaginta apud debitorem ex his perierint, et alia quinquaginta duplicata usuris uxor habet? non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur.
17 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.De fructibus quoque uideamus, si ex fructibus praediorum quae donata sunt locupletata sit, an in causam donationis cadant. et Iulianus significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem.
1Sed si quid seruus donatus adquisiit, ad eum qui donauit pertinebit.
18 · Pomponius libro quarto ex uariis lectionibus
pr.Si uir uxoris aut uxor uiri seruis aut uestimentis usus uel usa fuerit uel in aedibus eius gratis habitauerit, ualet donatio.
19 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Si uxor filio donauerit seruum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is seruus ancillam acceperit, dominium mulieri quaeretur: nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim bonae fidei possessoribus concessum est, uirum autem scientem alienum possidere.
1Idem quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an aduersus agentem mulierem de dote maritus pretium possit per exceptionem retinere. et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si soluerit, secundum Iulianum condicere posse.
20 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Si is seruus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam uir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obligationis, donec uir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donauit, liberetur: quidquid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque causam stipulationis aut confirmabit aut resoluet.
21 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
pr.Si quis pro uxore sua uectigal, quod in itinere praestari solet, soluisset, an quasi locupletiore ea facta exactio fiat, an uero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa profecta est. nam et Papinianus libro quarto responsorum scripsit uecturas uxoris et ministeriorum eius uirum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem fuisse uidetur uiri causa et cum uxor ad uirum peruenit. nec interesse, an aliquid de uecturis in contrahendo matrimonio conuenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus succurrit. ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc reuocandum non est.
1Si uxor uiro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non est ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur. quid tamen, si maritus uxori petitionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus hoc diceret: quod uerum est. plane si conuenerat, uti se mulier pasceret suosque homines idcirco passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est.
22 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum
pr.Uxori suae quis mortis causa seruum donauit eumque cum libertate heredem scripsit: an ualeat institutio, quaeritur. et puto, si hoc animo eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, ualere institutionem et necessarium heredem domino seruum fieri: ceterum si, posteaquam heredem instituit, donauit, donatio praeualebit, uel si ante donauit, non tamen adimendi animo libertatem adscripsit.
23 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum
pr.Papinianus recte putabat orationem diui Seueri ad rerum donationem pertinere: denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non putabat conueniri posse heredem mariti, licet durante uoluntate maritus decesserit.
24 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.Si inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum, coierint, uel contra si inter uirum et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum solutum sit matrimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium constat, quia altero modo sine uitio tradita est possessio, altero quod fuerit uitium, amotum sit.
25 · Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Sed et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donauerat ei, non impediretur usucapio. nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio interueniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest.
26 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.Si eum, qui mihi uendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, liberatus erit, quia, licet illa iure ciuili possidere non intellegatur, certe tamen uenditor nihil habet quod tradat.
1Ex quibus causis inter uirum et uxorem concessae sunt donationes, ex isdem et inter socerum et generum nurumue concessas Neratius ait. ergo socer genero mortis uel diuortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae uel diuortii causa.
27 · Modestinus libro septimo regularum
pr.Inter eos, qui matrimonio coituri sunt, ante nuptias donatio facta iure consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae.
28 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.Si id quod donatum sit perierit uel consumptum sit, eius qui dedit est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suamque rem perdit.
1Si quid in pueros ex ancillis dotalibus natos maritus inpenderit aut in doctrinam aut alimenta, non seruatur marito, quia ipse ministeriis eorum utitur: sed illud seruatur quod nutrici datum est ad educendum, quia pro capite quid dedisset, quemadmodum si a praedonibus redemisset seruos dotales.
2Si quas serui operas uiri uxori praestiterint uel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare nec tamquam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes.
3Si ex decem donatis sibi mulier seruum emerit et is quinque sit quinque petenda esse apud Plautium placuit, quemadmodum, si mortuus est, nihil peteretur: si uero quindecim dignus sit, non plus quam decem potest peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset.
4Quod si ex decem duos seruos emerit et eorum alter mortuus sit, alter decem dignus sit, solet quaeri. et plerique et Pomponius interesse putant, utrum uno pretio uenierint an diuersis: si uno, tota decem petenda, quemadmodum si una res empta deterior facta est, uel grex uel carrucha et aliqua pars inde perisset: si diuersis, hoc solum petendum, quanti sit emptus qui superest.
5Iulianum putasse Pomponius refert, si quid per eum seruum, quem ex nummis a marito donatis mulier adquisisset (forte legatum, hereditatem) aut partus editus esset, eo quoque nomine petitionem faciendam esse.
6Illud constat, si antequam a uiro annuum acciperet, mulier ipsa de suo aut etiam mutuata impenderit, uideri tantum iam ex annuo consumptum.
7Illud recte dictum Celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata sit, licet ei non debeantur, quia tamen quasi de annuo conuenerit, peti quidem dotis iudicio non possunt, compensari autem possunt: idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta.
29 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Si mulier ex pecunia donata emptum seruum uendidisset et alium emisset, posteriorem periculo mulieris esse Fulcinius scripsit: quod non est uerum, licet non ex re mariti emptus sit.
1Si uir uxori lanam donauit et ex ea lana uestimenta sibi confecit, uxoris esse uestimenta Labeo ait:
30 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.utilem tamen uiro competere.
31 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Sed si uir lana sua uestimentum mulieri confecerit, quamuis id uxori confectum fuerit et uxoris cura, tamen uiri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et uiri negotium procurarit.
1Si uxor lana sua, operis ancillarum uiri, uestimenta sui nomine confecit muliebria, et uestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum uiro praestare nihil debere: sed uiri nomine uestimenta confecta uirilia uiri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non uirilia uestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea uiro donauit, non ualere donationem, cum illa ualeat, cum uiri nomine confecit: nec umquam operas uiri ancillarum aestimari conuenit.
2Si uir uxori aream donauerit et uxor in ea insulam aedificauerit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem seruaturam placet: nam si maritus uindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam.
3Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a uiro mulieri uel contra uenierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine dubio licet a uiro uel uxore minoris emere, si non sit animus donandi.
4Si uir uxori uel contra quid uendiderit uero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid uenditor ob eam rem praestet, uidendum est, quid de ea uenditione agatur, utrum res uenierit et totum negotium ualeat, an uero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem nouo consilio inito id pacti fuisset actum. et uerius est pactum dumtaxat irritum esse.
5Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitiuum aut erronem praestent, id est integras esse actiones aedilicias et ex empto.
6Quod uir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens soluere potest, quamuis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit.
7Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non uidetur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi maliuolos, ne alter locupletior fieret.
8Si uir uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est.
9Non uidetur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae donatam sibi pecuniam impenderit.
10Quae uir cibaria uxoris familiae iumentisue praestiterit, quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut uenaliciam pauit, contra puto obseruari debere.
32 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum
pr.Cum hic status esset donationum inter uirum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster Antoninus Augustus ante excessum diui Seueri patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi Fuluio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore.
1Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a uiro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter uirum et uxorem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit ciuilis et de Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testamento sit confirmatum quod donatum est.
2Ait oratio ‘Fas esse eum quidem qui donauit paenitere: heredem uero eripere forsitan aduersus uoluntatem supremam eius qui donauerit durum et auarum esse’.
3Paenitentiam accipere debemus supremam. proinde si uxori donauit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem ualere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa solemus, uel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria uoluntas eius usque ad uitae supremum exitum.
4Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi reuocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum euidenter reuocasse uoluntatem: quod si in obscuro sit, procliuior esse debet iudex ad comprobandam donationem.
5Si maritus ea quae donauerit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet dominium retinuit. quid tamen, si hoc animo fuit, ut uellet adhuc donatum? finge in possessionem precariam mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori. dicendum est donationem ualere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem uim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi mandentur actiones.
6Si donator seruus fuerit effectus priuati, dicendum est non impletam, sed peremptam donationem, quamuis morti seruitus comparetur: proinde et si ipsa in seruitutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio.
7Si maritus uxori donauerit et mortem sibi ob sceleris conscientiam consciuerit uel etiam post mortem memoria eius damnata sit, reuocabitur donatio: quamuis ea quae aliis donauerit ualeant, si non mortis causa donauit.
8Si miles uxori donauerit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia permissum est ei de his testari (si modo impetrauit ut testetur cum damnaretur), donatio ualebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est.
9Quod ait oratio ‘consumpsisse’, sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit. sed et si non sit factus locupletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exstet, dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamuis diuortio secuto haec compensatio locum habeat.
10Si diuortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, ueteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori donatum uult, ualeat donatio, quod si non uult, exstinguitur: plerique enim cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa.
11Quid ergo, si diuortium factum est, deinde matrimonium restauratur, et in diuortio uel mutata est uoluntas uel eadem durauit, restaurato tamen matrimonio et uoluntate donatoris reconciliata an donatio duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi ualere.
12Quod si diuortium non intercesserit, sed friuusculum, profecto ualebit donatio, si friuusculum quieuit.
13Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitauerint, sed honorem inuicem matrimonii habebant (quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes non ualere, quasi durauerint nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio ualebit.
14Si ambo ab hostibus capti sint et qui donauit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud uolo tractare. oratio, si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse uoluit: ergo si ambo decesserint quid dicemus, naufragio forte uel ruina uel incendio? et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin uero non appareat, difficilis quaestio est. et magis puto donationem ualuisse et his ex uerbis orationis defendimus: ait enim oratio ‘si prior uita decesserit qui donatum accepit’: non uidetur autem prior uita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint. proinde rectissime dicetur utrasque donationes ualere, si forte inuicem donationibus factis simul decesserint, quia neuter alteri superuixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter alteri superuixerit, donationes mutuae ualebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes donationibus relinquent. secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi decesserint non simul, utrum captiuitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes ualere, quasi simul decesserint? an neutram, quia uiuis eis finitum est matrimonium? an spectamus, uter prius decesserit, ut in eius persona non ualeat donatio? an uter rediit, ut eius ualeat? mea tamen fert opinio, ubi non reuerterunt, ut tempus spectandum sit captiuitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum uideri superuixisse, quia redit.
15Qui quasdam res ex his quas donauerat legasset, quasdam non, non uidebitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: uel alia causa fuit legandi.
16Oratio non solum uirum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimonium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui uel contra, uel socer genero uel contra, uel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare: et ita et Papinianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui uel genero donauit: postea filius eius uel filia constante matrimonio uita decessit: quamquam uitium donationis perseueret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus intulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia uidetur interuenire: nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit. ut igitur ualeat donatio ista, Papinianus exigit, ut et filius eius qui donauit ante decesserit, et socer postea durante uoluntate.
17Si filius familias, qui castrense peculium habet uel quasi castrense, uxori donet, filii personam et mortem spectabimus.
18Si nurus socero donauerit, mortem nurus et perseuerantem in supremam diem uoluntatem spectare nos oportet. quod si socer ante decesserit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus uiuit, si uxori suae superuixit, admittimus uim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi noua donatio potest seruari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin uero filius heres patri non est, finita erit donatio ratione noua.
19Si socer nurui nuntium miserit, donatio erit irrita, quamuis matrimonium concordantibus uiro et uxore secundum rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio facta est, finitum est matrimonium.
20Proinde et si duo consoceri inuicem donauerint, idem erit dicendum, si inuitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem. in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui donauit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in eorum potestate.
21Si consocer consocero donauerit et alter eorum uel uterque copulatos emancipauerit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari donationem.
22Si sponsus sponsae donauerit in tempus matrimonii collata donatione, quamuis inter uirum et uxorem donatio non uideatur facta et uerba orationis minus sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si durauerit uoluntas usque ad mortem, ualeat donatio.
23Siue autem res fuit quae donata est siue obligatio remissa, potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius. et generaliter uniuersae donationes, quas impediri diximus, ex oratione ualebunt.
24Si inter uirum et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure uulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae tamen in commune tenuerunt fine praestituto, reuocanda non sunt. idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter hoc nec inter uirum et uxorem.
25Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa: nam nulla erit.
26Plane si minoris res uenierit donationis causa uel postea pretium sit remissum, admittemus donationem ualere ad senatus consultum.
27Si quis sponsam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in sponsalibus factae ualeant, uideamus. et Iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in domum quasi mariti inmatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse, etsi uxor non sit. sed est uerius, quod Labeoni uidetur et a nobis et a Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, durent, quamuis iam uxorem esse putet qui duxit, si uero non praecesserint, neque sponsalia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. ideoque si sponsalia antecesserint, ualet donatio: si minus, nulla est, quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit.
28Sed si senator libertinam desponderit uel tutor pupillam uel quis alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta ualeat? et putem etiam sponsalia inprobanda et quasi ab indignis ea quae donata sunt ablata fisco uindicari.
33 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum
pr.Si stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest. sed si manente matrimonio decessisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio uertitur, posse dici stipulationem confirmari ex senatus consulto.
1Si uxor marito annuum uersa uice praestiterit, restituetur ei hoc et poterit uindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quantum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam.
2Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, dicendum erit ex oratione donationem conualescere.
34 · Ulpianus libro quadragesimo tertio ad Sabinum
pr.Siue uxor marito res donasset isque eas in dotem pro communi filia dedisset, siue post donationem, quam in maritum contulit, uxor passa est eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima donatio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu ualere dotis dationem.
35 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Si non secundum legitimam obseruationem diuortium factum sit, donationes post tale diuortium factae nullius momenti sunt, cum non uideatur solutum matrimonium.
36 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum
pr.Si donatae res exstant, etiam uindicari poterunt: sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aestimatio facienda est iusto pretio cauerique possidenti debebit de euictione simpli, quanti ea res sit: idque etiam Pedio uidetur.
1Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post nuptias pro eo suum dedit: quidam et Nerua putant fieri eum mulieris, quia tunc factam donationem confirmare uidetur, non nouam inchoare, quam sententiam ueram esse accepi.
37 · Iulianus libro septimo decimo digestorum
pr.Si mulier dolo fecerit, ne res exstaret sibi a marito donata, uel ad exhibendum uel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post diuortium id commiserit.
38 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Seruus communis uiri et fratris eius puerum donauit uxori fratris: pro qua parte is seruus qui donasset uiri esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit.
1Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut posteaquam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem reddere.
39 · Iulianus libro quinto ex Minicio
pr.Uir uxori pecuniam cum donare uellet, permisit ei, ut a debitore suo stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam auferret, diuortium fecit: quaero, utrum uir eam summam petere debeat an ea promissione propter donationis causam actio nulla esset. respondi inanem fuisse eam stipulationem. sed si promissor mulieri ignorans soluisset, si quidem pecunia exstat, uindicare eam debitor potest: sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine uindicando consequetur. sed si pecunia non exstat et mulier locupletior facta est, maritus eam petet: intellegitur enim ex re mariti locupletior facta esse mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest.
40 · Ulpianus libro secundo responsorum
pr.Quod apiscendae dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est:
41 · Licinnius Rufinus libro sexto regularum
pr.nam et imperator Antoninus constituit, ut ad processus uiri uxor ei donare possit.
42 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Nuper ex indulgentia principis Antonini recepta est alia causa donationis, quam dicimus honoris causa: ut ecce si uxor uiro lati clauii petenti gratia donet uel ut equestris ordinis fiat uel ludorum gratia.
43 · Paulus libro singulari regularum
pr.Inter uirum et uxorem exilii causa donatio fieri potest.
44 · Neratius libro quinto membranarum
pr.Si extraneus rem uiri ignorans eius esse ignoranti uxori, ac ne uiro quidem sciente eam suam esse, donauerit, mulier recte eam usucapiet. idemque iuris erit, si is, qui in potestate uiri erat, credens se patrem familias esse uxori patris donauerit. sed si uir rescierit suam rem esse, priusquam usucapiatur, uindicareque eam poterit nec uolet et hoc et mulier nouerit, interrumpetur possessio, quia transiit in causam ab eo factae donationis. ipsius mulieris scientia propius est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non enim omnimodo uxores ex bonis uirorum, sed ex causa donationis ab ipsis factae adquirere prohibitae sunt.
45 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Marcellus libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris damno et citra metum senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis causa occurrit.
46 · Ulpianus libro septuagesimo secundo ad edictum
pr.Inter uirum et uxorem nec possessionis ulla donatio est.
47 · Celsus libro primo digestorum
pr.Utrum negotium uxoris gerens an officio mariti ductus in rem eius impenderit uir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo et ex genere impensae non difficilis est.
48 · Celsus libro nono digestorum
pr.Quae iam nuptae maritus donauit, uiri manent et potest ea uindicare: nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt.
49 · Marcellus libro septimo digestorum
pr.Sulpicius Marcello. mulier, quae ad communem filium uolebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum peruenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio. quaero, an donatio tibi uideatur, ut nihil agatur, an ualeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repetere respondit: si color uel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil ualebit traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut uel reuocare sibi liceret uel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset?
50 · Iauolenus libro tertio decimo epistularum
pr.Si, cum mulier uiginti seruum emisset, in eam emptionem uir quinque uenditori dedit, diuortio facto omnimodo uir eam summam exiget neque ad rem pertinet, an is seruus deterior factus sit: nam et si mortuus esset, quinque exactio ei competeret. quaeritur enim, an mulier ex uiri patrimonio locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur: facta autem intellegitur, quae aere alieno suo interuentu uiri liberata est, quod potuisset adhuc debere, si uir pecuniam non soluisset: neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum creditam an eam quam ex emptione praestare debeat.
1Quod si mulier non emerat seruum, sed ut emeret, a uiro pecuniam accepit, tum uel mortuo uel deteriore facto seruo damnum ad uirum pertinebit: quia quod aliter emptura non fuit, nisi pecuniam a uiro accepisset, hoc consumptum ei perit qui donauit, si modo in rerum natura esse desiit: nec uidetur mulier locupletior esse, quae neque a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia uiri emerat.
51 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium
pr.Quintus Mucius ait, cum in controuersiam uenit, unde ad mulierem quid peruenerit, et uerius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari a uiro aut qui in potestate eius esset ad eam peruenisse. euitandi autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc uidetur Quintus Mucius probasse.
52 · Papinianus libro decimo quaestionum
pr.Si uir uxori donationis causa rem uilius locauerit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa aestimatur, depositum est. haec ideo tam uarie, quia locatio quidem sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest.
1Uxor uiro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curauit: defuncto uiro uiua muliere stipulatio soluitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur.
53 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Mortis suae causa genero uel nurui socerum frustra donare conuenit, quia mortuo socero nuptiae non soluuntur: nec interest, an pater filium uel filiam exheredauerit. diuortii species eadem ratione diuersa est.
1Res in dotem aestimatas consentiente uiro mulier in usu habuit: usu deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur. easdem res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis uerbis, quibus donationes ei a uiro legatae sunt, cum eiusmodi species neque donari neque auferri uidentur.
54 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Uir usuras promissae dotis in stipulatum deduxerat easque non petierat: cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem et eius familiam uir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus uerbis fideicommissi confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri uidebatur, sed titulo donationis remissas.
55 · Paulus libro sexto quaestionum
pr.Uxor marito suo pecuniam donauit: maritus ex pecunia sibi donata aut mobilem aut soli rem comparauit: soluendo non est et res extant: quaero, si mulier reuocet donationem, an utiliter condicticia experiatur? uidetur enim maritus, quamuis soluendo non sit, ex donatione locupletior effectus, cum pecunia mulieris comparata exstet. respondi: locupletiorem esse ex donatione negari non potest: non enim quaerimus, quid deducto aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris possideat. solo enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris permanet et uindicare directo potest: et erit deterior causa uiri, si ei pecunia quatenus res ualet, non ultra id tamen quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conueniatur. sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare.
56 · Scaeuola libro tertio quaestionum
pr.Si quod mihi mortis causa donare uellet, ego pure uxori donare uellem, non ualet quod uxori iubeo dari, quia illo conualescente condictione teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo quod habiturus essem.
57 · Paulus libro septimo responsorum
pr.Ea, quae a marito suo pecuniam ex causa donationis acceperat, litteras ad eum misit huiusmodi: ‘Cum petenti mihi a te, domine carissime, adnuerit indulgentia tua uiginti ad expediendas quasdam res meas, quae summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque mores quid steterit, quo minus in diem uitae nostrae matrimonium permaneat, siue inuito te discessero de domo tua uel repudium tibi sine ulla querella misero diuortiumque factum per me probabitur, tunc uiginti, quae mihi hac die donationis causa dare uoluisti, daturam restituturam me sine ulla dilatione: spondeo’. quaero, an, si eadem Titio marito suo repudium miserit, pecuniam restituere debeat. Paulus respondit pecuniam, quam uir uxori donauit, ex stipulatione proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione in pecuniam creditam conuersa est: quod si stipulatio commissa non probetur, tunc tantum peti posse, quanto locupletior ex ea donatione facta probetur.
58 · Scaeuola libro secundo responsorum
pr.Si praedia et mancipia Seiae data effecta sint eius tempore concubinatus ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita sunt, quid iuris est? respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum uideri, quam donationem interuenisse.
1Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, respondit: tempore quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint.
2Filius rebus matris interuenire solitus pecunia matris consentiente ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta suo nomine confecit: decessit in patris potestate. quaesitum est, an mater cum marito suo experiri et qua actione uti possit. respondit, si mater obligatum filium in ea pecunia uoluit esse, intra annum, quam filius decessit, de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse proponatur, actionem habere: si donauit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione pater factus est.
59 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Si quis uxori ea condicione donauit, ut quod donauit in dotem accipiat, defuncto eo donatio conualescit.
60 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Uitricus et priuignus inuicem sibi donare praetexto matrimonii non prohibentur.
1Diuortii causa donationes inter uirum et uxorem concessae sunt: saepe enim euenit, uti propter sacerdotium uel etiam sterilitatem
61 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.uel senectutem aut ualetudinem aut militiam satis commode retineri matrimonium non possit:
62 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.et ideo bona gratia matrimonium dissoluitur.
1Diuortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter uirum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si ab eo inuito diuertere non licet, facta donatio separatur, cum inter hos diuortium intercedat. perinde enim id quod donatum est habetur diuortio intercedente ac si donatum non fuisset.
63 · Paulus libro tertio ad Neratium
pr.De eo, quod uxoris in aedificium uiri ita coniunctum est, ut detractum alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla actio est, ex lege duodecim tabularum, quamuis decemuiros non sit credibile de his sensisse, quorum uoluntate res eorum in alienum aedificium coniunctae essent. Paulus notat: sed in hoc solum agi potest, ut sola uindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum ex lege duodecim tabularum: neque enim furtiuum est, quod sciente domino inclusum est.
64 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis
pr.Uir mulieri diuortio facto quaedam idcirco dederat, ut ad se reuerteretur: mulier reuersa erat, deinde diuortium fecerat. Labeo: Trebatius inter Terentiam et Maecenatem respondit si uerum diuortium fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, contra. sed uerum est, quod Proculus et Caecilius putant, tunc uerum esse diuortium et ualere donationem diuortii causa factam, si aliae nuptiae insecutae sunt aut tam longo tempore uidua fuisset, ut dubium non foret alterum esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram.
65 · Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Quod uir ei, quae nondum uiripotens nupserit, donauerit, ratum futurum existimo.
66 · Scaeuola libro nono digestorum
pr.Seia Sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum deduceretur tabulaeque dotis signarentur, donauit tot aureos: quaero, an ea donatio rata sit. non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur, donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque et post contractum matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque nisi ante matrimonium contractum, quod consensu intellegitur, donatio facta esset, non ualere.
1Uirgini in hortos deductae ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent, cum in separata diaeta ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias contractas diuortio facto an summa donata repeti possit. respondit id, quod ante nuptias donatum proponeretur, non posse de dote deduci.
67 · Labeo libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si uxor nummis a uiro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis seruum emerit, deinde, cum eius factus fuerit, eum ipsum donationis causa uiro tradiderit, rata erit traditio, quamuis ea mente facta fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari potest.