IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 23

D. 23.5DE FUNDO DOTALI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Interdum lex Iulia de fundo dotali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cauebat, missus sit uicinus in possessionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus uicinus fit, quia haec alienatio non est uoluntaria.

1Sed et per uniuersitatem transit praedium, secundum quod possibile est, ad alterum, ueluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit.

2 · Ulpianus libro quinto de adulteriis

pr.Si maritus fuerit in seruitutem redactus, an dominus alienare hunc fundum non possit? quod puto esse uerius. quare et si ad fiscum peruenerit, nihilo minus uenditio fundi impeditur, quamuis fiscus semper idoneus successor sit et soluendo.

3 · Paulus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Fundus dotali seruo legatus ad legem Iuliam pertinet quasi dotalis.

1Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est.

4 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.Lex Iulia, quae de dotali praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut etiam de sponso idem iuris sit quod de marito.

5 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

pr.Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit neque seruitutes fundo debitas posse maritum remittere neque ei alias imponere.

6 · Ulpianus libro quinto de adulteriis

pr.Sed nec libertas seruitutis urbano praedio dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat.

7 · Iulianus libro sexto decimo digestorum

pr.Si maritus fundum Titii seruientem dotali praedio adquisierit, seruitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus soluendo non erit, utiles actiones aduersus Titium mulieri ad restaurandam seruitutem dantur.

1Sed cum uxor fundum cui praedia uiri seruitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum peruenit amissa seruitute et ideo non potest uideri per maritum ius fundi deterius factum. quid ergo est? officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata seruitute iubeat fundum mulieri uel heredi eius reddi.

8 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Uir in fundo dotali uxoris rogatu oliuetum succiderat ad hoc, ut nouellum reponeret: postea uir mortuus erat et uxori dotem relegauerat. ligna, quae ex oliueto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit.

9 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.

1Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit.

2Quod si Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse.

3His consequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum uelit, alienaturum: alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari uelit.

10 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Erit ergo potestas legis ambulatoria, quia dotalis fuit obligatio. numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? an hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? certe ex post facto uidebitur recte alienatus illo postea redempto.

11 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negauit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti sit, contra esse.

12 · Papinianus libro primo de adulteriis

pr.Etiam si dirempto matrimonio dotale praedium esse intellegitur.

1Soceri uoluntas in distrahendo dotali praedio nulla est.

13 · Ulpianus libro quinto de adulteriis

pr.Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit.

1Praedii appellatione etiam pars continetur. proinde siue totum praedium in dotem sit datum siue pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.

2Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.

3Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur.

4Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, ualet legatum, si minus, an non ualeat, quaeritur. Scaeuola, et si non totus, sed uel aliqua pars ex eo uindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.

14 · Paulus libro tertio de adulteriis

pr.Si nuptura Titio uoluntate eius fundum dotis nomine Maeuio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi Titio fundum tradidisset.

1Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim uidetur is fundus ad maritum peruenisse.

2Si fundum alienum mulieri debeat maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum ad eum peruenerit.

3Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiauerit uel etiam substituto uiro omiserit hereditatem uel legatum, erit fundus dotalis.

15 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Dotale praedium, cuius uir possessionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declarauit, in matrimonio defuncta muliere uirum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacto non habuit.

16 · Tryfoninus libro undecimo disputationum

pr.Si fundum, quem Titius possidebat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit uir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex Iulia, quae uetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi adquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito.

17 · Marcianus libro septimo digestorum

pr.Fundum dotalem maritus uendidit et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori auelli non potest.

18 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr.Uir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: diuortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an uir praestare deberet. Labeo marmor uiri esse ait: ceterum uiro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit.

1Si per mulierem mora fieret, quo minus aestimationem partis fundi uiro solueret et fundum reciperet, cum hoc pactum erat: fructus interim perceptos ad uirum pertinere ait Labeo. puto potius pro portione fructus uirum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur.