IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 23

D. 23.4DE PACTIS DOTALIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Iauolenus libro quarto ex Cassio

pr.Pacisci post nuptias, etiamsi nihil ante conuenerit, licet.

1Pacta quae de reddenda dote fiunt, inter omnes fieri oportet, qui repetere dotem et a quibus repeti potest, ne ei, qui non interfuit, apud arbitrum cognoscentem pactum non prosit.

2 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si conuenerit, ut, quoquo modo dissolutum sit matrimonium, liberis interuenientibus dos apud uirum remaneret, Papinianus Iuniano praetori respondit morte mariti finito matrimonio neque conuenisse uideri dotem remanere, et, si conuenisset, non esse seruandum pactum contra dotem, cum mariti mortalitas interuenit.

3 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Pacta conuenta, quae in diuortii tempus collata sunt, non facto diuortio locum non habent.

4 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Si conuenerit, ut fructus in dotem conuerteretur, an ualeat conuentio? et Marcellus ait libro octauo digestorum conuentionem non ualere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri. sed ita distinguit, ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit. quod si conuenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et fundus uel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus uel fructus fieret dotalis, sed ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere. erunt igitur in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis percipi possunt. ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus uolebat esse dotis contento marito ea pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conuentionem ualere: nec enim uidetur sterilis esse dos. finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet in dotem, nisi hoc conuenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem consecutus. et quid dicimus, si pactum tale interuenit, ut maritus fructus in dotem conuerteret et mulier se suosque aleret tuereturue et uniuersa onera sua expediret? quare non dicas conuentionem ualere?

5 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Illud conuenire non potest, ne de moribus agatur uel plus uel minus exigatur, ne publica coercitio priuata pactione tollatur.

1Ac ne illa quidem pacta seruanda sunt, ne ob res donatas uel amotas ageretur, quia altero pacto ad furandum mulieres inuitantur, altero ius ciuile impugnatur.

2Et si conuenerit, ne ob impensas necessarias ageretur, pactum non est seruandum, quia tales impensae dotem ipso iure minuunt.

6 · Ulpianus libro quarto ad edictum

pr.Pomponius ait maritum non posse pacisci, ut dolum solummodo in dotem praestet, uidelicet propter utilitatem nubentium: quamuis pacisci possit, ne sit periculo eius nomen debitoris qui ei dotem promisit: nam et ut sit dos periculo mulieris, pacisci eum posse probat, et per contrarium, ut ea dos quae periculo mulieris est sit periculo mariti.

7 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Cum dos filiae nomine datur, optimum est pactum conuentum cum utroque generum facere, quamquam initio dotis dandae legem quam uelit etiam citra personam mulieris is qui dat dicere possit. si uero post datam pacisci uelit, utriusque persona in paciscendo necessaria est, quoniam iam adquisita mulieri dos tum esset. quo casu si solus pater pactus esset sine filia, siue solus agat siue adiuncta filiae persona, ei soli nocebit et proderit pactum conuentum nec, si sola filia aget, neque proderit neque nocebit ei. si uero filia sola pacta fuerit, quo pacto melior condicio patris fiet, proderit et patri, quoniam per filiam patri adquiri potest, per patrem filiae non potest. si uero sic pacta sit filia, ut noceat, ipsi quandoque filiae agenti nocebit pactum, patri uero nullo modo nocebit, nisi adiecta quoque filiae persona experiatur. dicendum est paciscendo filiam patris condicionem deteriorem facere non posse eo casu, quo mortua ea in matrimonio dos ad patrem reuersura est.

8 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Quotiens patre furente uel ab hostibus capto filius familias ducit uxorem filiaque familias nubit, necessario etiam pactio cum ipsis dumtaxat dotis nomine fieri poterit.

9 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si ita conueniat, ut, si uiuo socero mortua sit filia, ipsi socero, si mortuo, filio eius, si filio quoque defuncto totum suo heredi reddatur, benigna interpretatione potest defendi utilem stipulationem esse.

10 · Pomponius libro uicesimo sexto ad Sabinum

pr.Auus pactus est, cum dotem pro nepote suscepisset, ne a se neue a filio dos peteretur, ab alio uero quam filio herede ut dos peteretur. exceptione conuentionis filius tuendus erit, quippe heredi nostro cauere concessum est, nec quicquam obstat quo minus certae personae, si heres erit sibi, caueri possit, quod non idem et in ceteris heredibus cauetur: et ita Celsus scribit.

11 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Cum pater dotem pollicitus fuerit et paciscatur, ne se uiuo petatur neue constante matrimonio dos petatur, ita pactum interpretandum diuus Seuerus constituit, quasi adiectum esset se uiuo: hoc enim ita accipiendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahensium uoluntatis, ut posterior quoque pars conuentionis ad uitam patris relata uideatur, ne diuersa sententia fructum dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse dotem existimetur. quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem uiuo patre decesserit filia aut sine culpa sua diuorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio mortuo patre peti possit.

12 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si pater dotem dederit et pactus sit, ut mortua in matrimonio filia dos apud uirum remaneret, puto pactum seruandum, etiamsi liberi non interueniant.

1Ex pactis conuentis, quae ante nuptias uel post nuptias interponi solent, alia ad uoluntatem pertinent, ut mulier dote promissa se alat et donec nupta sit, dos ab ea non petatur, aut certam summam uiro praestet et ab eo alatur, et his similia: alia ad ius pertinent, ueluti quando dos petatur, quemadmodum reddatur, in quibus non semper uoluntas contrahentium seruatur. ceterum si conuenerit, ne omnino dos petatur, indotata erit mulier.

2Si mulier pacta sit, ne amplius quam pars dimidia dotis a se petatur et poenam stipulata sit, Mela ait alterutro eam contentam esse oportere: uel exceptione pacti et acceptam facere poenae obligationem, uel, si ex stipulatu agat, denegandam ei exceptionem.

3Si fundo aestimato in dotem dato pacta sit mulier, ut, quanto pluris uenierit, id in dote sit, Mela ait seruandum, cum et ex contrario conuenire possit, ut, si minoris uenierit, ipsa debeat.

4Si pacta sit mulier, ut siue pluris siue minoris fundus aestimatus uenierit, pretium quanto res uenierit in dote sit, stari eo pacto oportet: sed si culpa mariti minoris uenierit, et id ipsum mulierem consequi.

13 · Iulianus libro septimo decimo digestorum

pr.Item si non uenierit, aestimatio praestari debebit.

14 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.De die reddendae dotis hoc iuris est, ut liceat pacisci, qua die reddatur, dum ne mulieris deterior condicio fiet,

15 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.id est, ut citeriore die reddatur:

16 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.ut autem longiore die soluatur dos, conuenire non potest, non magis quam ne omnino reddatur.

17 · Proculus libro undecimo epistularum

pr.Atilicinus Proculo suo salutem. cum inter uirum et uxorem pactum conuentum ante nuptias factum sit, ut quibus diebus dos data esset, isdem diuortio facto redderetur, post quinquennium quam nuptiae factae sunt uxor uiro dotem dedit: diuortio facto quaero, utrum quinquennii die uir uxori dotem redderet an statuto legibus tempore. Proculus respondit: quod ad diem reddendae dotis attinet, pacto existimo meliorem condicionem mulieris fieri posse, deteriorem non posse: itaque si cautum est, ut propiore tempore, quam legibus constitutum est, reddatur, stari eo debere, si ut longiore, nec ualere id pactum conuentum. cuius sententiae conueniens est dicere, si pacto conuento cautum est, ut quanto serius quaeque et post nuptias data fuerit, tanto post diuortium reddatur, si propiore, quam in reddenda dote constitutum est, data sit, ualere pactum conuentum, si longiore, non ualere.

18 · Iulianus libro octauo decimo digestorum

pr.Licet manente matrimonio non possit inter uirum et uxorem conueniri, ut longiore dos reddatur, post diuortium tamen si iusta causa conuentionis fuerit, custodiri id pactum debet.

19 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Aliud est, si pater pro filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno dos a se redderetur, et conuenit, ut isdem diebus dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum ita ualet, si patri filia heres exstitisset et interueniente ea pactum conuentum fuerit.

20 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Ob res quoque donatas uel amotas uel impensas factas tunc facta pactio ualebit, id est post diuortium.

1Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid uult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suae rei dicit: postquam uero dederit, pacisci consentiente muliere debet.

2Si conuenerit, ne a muliere neue a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem. sed si conuenerit, ne manente matrimonio uiuo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, si non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet.

21 · Iulianus libro septimo decimo digestorum

pr.Si mulier dotis causa promiserit certam summam et pro ea mancipia in dotem dederit ea condicione, ut periculo eius essent et si quid ex his natum esset ad eam pertineat, stari pacto conuento oportebit: nam constat posse inter uxorem et uirum conueniri, ut dos, quae in pecunia numerata esset, permutaretur et transferatur in corpora, cum mulieri prodest.

22 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Quidam fundum dotis causa ab uxore sua acceperat interque eos conuenerat, ut mercedes eius fundi uir uxori annui nomine daret: deinde eum fundum uir matri mulieris certa pensione colendum locauerat eaque, cum mercedes eius fundi deberet, decesserat et filiam suam solam heredem reliquerat et diuortium factum erat: uir deinde petebat a muliere mercedes, quas mater debuerat. placuit exceptionem mulieri dari non debere ‘ac si inter se et uirum non conuenisset, ut hae mercedes sibi alimentorum nomine darentur’, cum futurum sit, ut quodammodo donationes inter uirum et uxorem confirmentur: nam quod annui nomine datur, species est donationis.

23 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Pater cum filiae suae nomine dotem daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusue liberis superstitibus deducta parte tertia reliqua dos sibi aut post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate habebat reddatur: deinde haec ita fieri stipulatus est: post mortem eius mulier in matrimonio decesserat relictis filiis: quaesitum est, an ex stipulatione duas partes illi petere possint. respondi posse: etenim uim eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua esset, dos patri redderetur, et perinde habendum, ac si talis stipulatio interposita fuisset: ‘si nauis ex Asia uenerit, mihi aut post mortem meam Lucio Titio dari spondes?’ nam et si post mortem stipulatoris nauis uenisset, heredi deberi.

24 · Florentinus libro tertio institutionum

pr.Si inter uirum et uxorem pactum est, ut certa pars dotis uel tota ob unum uel plures liberos interuenientes retineatur, etiam eorum liberorum nomine, qui ante nati sunt, quam dos daretur aut amplietur, conuentio rata est: nam sufficit eos ex eo matrimonio nasci, in quo dos data est.

25 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Quod de reddenda dote, si data fuisset, mortua in matrimonio filia conuenit, idem de non petenda quoque uideri conuenisse ac patrem pacti conuenti exceptionem nanctum ad heredem suum transmississe.

26 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.Inter socerum et generum conuenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad uirum pertineret: quod si uiuente matre filius obisset, uir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret. mulier naufragio cum anniculo filio periit. quia uerisimile uidebatur ante matrem infantem perisse, uirum partem dotis retinere placuit.

1Uir dotem, quam ex pacto filiae nomine retinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum diuisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptionem desiderare constitit.

2Cum inter patrem et generum conuenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conueniat.

3Conuenit, ut mulier uiri sumptibus quoquo iret ueheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras uiri secuta prouinciam, in qua centurio merebat, petit. non seruata fide conuentionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est.

4Filia cum pro se dotem promitteret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos soluatur. pacto filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis soluerit, uiro contra placita petenti dotem obstabit exceptio.

5Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est. diuortio secuto uel morte uiri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post uerum autem diuortium renouatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet.

27 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Si liberis sublatis reuersa post iurgium per dissimulationem mulier ueluti uenali concordio ne dotata sit conueniat, conuentio secundum ordinem rei gestae moribus improbanda est.

28 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Quaeris, si pacta sit mulier uel ante nuptias uel post nuptias, ut ex fundi fructibus quem dedit in dotem creditor mulieris dimittatur, an ualeat pactum? dico, si ante nuptias id conuenerit, ualere pactum eoque modo minorem dotem constitutam: post nuptias uero cum onera matrimonii fructus releuaturi sunt, iam de suo maritus paciscitur ut dimittat creditorem, et erit mera donatio.

29 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Cum maritus, qui aestimata praedia in dotem acceperat, manente matrimonio pactus est circumscribendae mulieris gratia, ut praedia inaestimata essent, ut sine periculo suo ea deteriora faceret: quaesitum est, an secundum priores dotales tabulas praedia aestimata remanerent et periculum eorum ad maritum pertineret. respondi non idcirco pactum de quo quaereretur impediri, quod in matrimonio factum esset, si deteriore loco dos non esset: nihilo minus eo pacto admisso, si deteriora praedia faceret, eo etiam nomine dotis eum actione teneri.

1Titius mulieris nomine dotem dedit et stipulatus est in casum mortis et diuortii: diuortio secuto non repetita dote Titius decessit: mulier ex uoluntate heredis eius redintegrauit matrimonium: quaesitum est, an ex stipulatu dotem petere possit. respondi heredem Titii, si consensisset, ut ea quantitas, quam ex stipulatu consequi potuerat, dotis reconciliato matrimonio fieret, posse pacti exceptione summoueri.

2Mulier de dote quam dedit pacta est, ut, si in matrimonio decessisset, fratri eius redderetur isque in eum casum stipulatus est: mulier decedens quasdam res dotales marito legauit et aliis, quosdam ex seruis dotalibus manumisit. quaesitum est, an maritus earum nomine, quas legauit mulier, et seruorum, quos manumisit, fratri tenetur. respondi nihil proponi, cur non teneretur, cum et iam heredes defunctae tam legatariis quam libertatibus obnoxii sint.

30 · Tryfoninus libro decimo disputationum

pr.Baebius Marcellus Baebio Marullo dotis filiae suae nomine centena promiserat et conuenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio peteretur, uel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia decessisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant. mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote uniuersa filiae praelegata Marullus nata filia diuerterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus aequis heredibus relictis. apud Petronium magnum praetorem Marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione uniuersam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis conuenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamue habuisset. ex diuerso respondebatur pacti quidem uulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam uiua muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione Marullum, quia diuortium factum erat, summouere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suae retinebat. itaque placuit eum ab ea petitione absolui nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam heres uxoris Marullus in parte dimidia habebat.

31 · Scaeuola libro tertio quaestionum

pr.Si inter uirum et uxorem conuenit, ut extremi anni matrimonii fructus nondum percepti mulieris lucro fiant, huiusmodi pactum ualet.

32 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr.Uxor uiro fundum aestimatum centum in dotem dederat, deinde cum uiro pactum conuentum fecerat, ut diuortio facto eodem pretio uxori uir fundum restitueret: postea uolente uxore uir eum fundum ducentorum uendiderat, et diuortium erat factum. Labeo putat uiro potestatem fieri debere, utrum uelit ducenta uel fundum reddere, neque ei pactum conuentum remitti oportere. idcirco puto hoc Labeonem respondisse, quoniam uoluntate mulieris fundus ueniit: alioquin omnimodo fundus erat restituendus.

1Si pater filiae nomine certam pecuniam in dotem promiserat et pactus est, ne inuitus eam solueret: nihil ab eo exigendum puto, quia id, quod pacto conuento ne inuitus exigeretur conuenerit, in dotis causam esse non uideretur.