IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 23

D. 23.3DE IURE DOTIUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Dotis causa perpetua est, et cum uoto eius qui dat ita contrahitur, ut semper apud maritum sit.

2 · Paulus libro sexagesimo ad edictum

pr.Rei publicae interest mulieres dotes saluas habere, propter quas nubere possunt.

3 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum

pr.Dotis appellatio non refertur ad ea matrimonia, quae consistere non possunt: neque enim dos sine matrimonio esse potest. ubicumque igitur matrimonii nomen non est, nec dos est.

4 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Si proprietati nudae in dotem datae usus fructus accesserit, incrementum uidetur dotis, non alia dos, quemadmodum si quid alluuione accessisset.

5 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Profecticia dos est, quae a patre uel parente profecta est de bonis uel facto eius.

1Siue igitur parens dedit dotem siue procurator eius siue iussit alium dare siue, cum quis dedisset negotium eius gerens, parens ratum habuerit, profecticia dos est.

2Quod si quis patri donaturus dedit, Marcellus libro sexto digestorum scripsit hanc quoque a patre profectam esse: et est uerum.

3Sed et si curator furiosi uel prodigi uel cuiusuis alterius dotem dederit, similiter dicemus dotem profecticiam esse.

4Sed et si proponas praetorem uel praesidem decreuisse, quantum ex bonis patris uel ab hostibus capti aut a latronibus oppressi filiae in dotem detur, haec quoque profecticia uidetur.

5Si pater repudiauerit hereditatem dotis constituendae causa (forte quod maritus erat substitutus aut qui potuit ab intestato hereditatem uindicare), dotem profecticiam non esse Iulianus ait. sed et si legatum in hoc repudiauerit pater, ut apud generum heredem remaneat dotis constituendae causa, Iulianus probat non esse profectum id de bonis, quia nihil erogauit de suo pater, sed non adquisiuit.

6Si pater non quasi pater, sed alio dotem promittente fideiussit et quasi fideiussor soluerit, Neratius ait non esse profecticiam dotem, quamuis pater seruare a reo id quod soluit non possit.

7Sed si pater dotem promisit et fideiussorem uel reum pro se dedit, ego puto profecticiam esse dotem: sufficit enim, quod pater sit obligatus siue reo siue fideiussori.

8Si filius familias mutuatus creditorem delegauit, ut daret pro filia dotem, uel etiam ipse accepit et dedit, uideri dotem ab auo profectam Neratius ait hactenus, quatenus auus esset dotaturus neptem suam: id enim in rem aui uideri uersum.

9Si quis certam quantitatem patri donauerit ita, ut hanc pro filia daret, non esse dotem profecticiam Iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit: obstrictus est enim ut det aut, si non dederit, condictione tenetur. hoc et in matre iuris esse ait, si forte sub ea condicione uxor marito det, ut pro filia genero in dotem daret, nec uideri uxorem marito donasse rectissime ergo ait, ut non sit interdicta donatio iure ciuili: non enim ad hoc dedit, ut ipse habeat, sed ut genero pro filia expendat: denique si non dederit, condictione tenetur. esse igitur dotem istam aduenticiam Iulianus ait: et ita utimur.

10Si filius familias dotem promiserit et sui iuris factus dederit, profecticiam esse dotem: non enim pro hereditate patris aes alienum soluit, sed suum aes alienum susceptum, dum filius familias esset, pater familias factus exonerauit.

11Si pater pro filia emancipata dotem dederit, profecticiam nihilo minus dotem esse nemini dubium est, quia non ius potestatis, sed parentis nomen dotem profecticiam facit: sed ita demum, si ut parens dederit: ceterum si, cum deberet filiae, uoluntate eius dedit, aduenticia dos est.

12Papinianus libro decimo quaestionum ait, cum pater curator suae filiae iuris sui effectae dotem pro ea constituisset, magis eum quasi patrem id quam quasi curatorem fecisse uideri.

13Iulianus libro nono decimo digestorum adoptiuum quoque patrem, si ipse dotem dedit, habere eius repetitionem ait.

14Si quis pro aliena filia dotem promiserit et promissori pater heres exstiterit, Iulianus distinguit interesse, ante nuptias pater heres exstiterit et dotem dederit an postea: si ante, uideri dotem ab eo profectam (potuit enim nuntium remittendo resoluere dotem), quod si post nuptias, non esse profecticiam.

6 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Iure succursum est patri, ut filia amissa solacii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta, ne et filiae amissae et pecuniae damnum sentiret.

1Si pater alienum fundum bona fide emptum in dotem dedit, ab ipso profectus intellegitur.

2Si in dote danda circumuentus sit alteruter, etiam maiori annis uiginti quinque succurrendum est, quia bono et aequo non conueniat aut lucrari aliquem cum damno alterius aut damnum sentire per alterius lucrum.

7 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Dotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit: cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere.

1Si fructus constante matrimonio percepti sint, dotis non erunt: si uero ante nuptias percepti fuerint, in dotem conuertuntur, nisi forte aliquid inter maritum futurum et destinatam uxorem conuenit: tunc enim quasi donatione facta fructus non redduntur.

2Si usus fructus in dotem datus sit, uideamus, utrum fructus reddendi sunt nec ne. et Celsus libro decimo digestorum ait interesse, quid acti sit, et nisi appareat aliud actum, putare se ius ipsum in dote esse, non etiam fructus qui percipiuntur.

3Si res in dote dentur, puto in bonis mariti fieri accessionemque temporis marito ex persona mulieris concedendam. fiunt autem res mariti, si constante matrimonio in dotem dentur. quid ergo, si ante matrimonium? si quidem sic dedit mulier, ut statim eius fiant, efficiuntur: enimuero si hac condicione dedit, ut tunc efficiantur, cum nupserit, sine dubio dicemus tunc eius fieri, cum nuptiae fuerint secutae. proinde si forte nuptiae non sequantur nuntio remisso, si quidem sic dedit mulier, ut statim uiri res fiant, condicere eas debebit misso nuntio: enimuero si sic dedit, ut secutis nuptiis incipiant esse, nuntio remisso statim eas uindicabit. sed ante nuntium remissum si uindicabit, exceptio poterit nocere uindicanti aut doli aut in factum: doti enim destinata non debebunt uindicari.

8 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Sed nisi hoc euidenter actum fuerit, credendum est hoc agi, ut statim res sponsi fiant et, nisi nuptiae secutae fuerint, reddantur.

9 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Si ego Seiae res dedero, ut ipsa suo nomine in dotem det, efficientur eius, licet non in dotem sint datae: sed condictione tenebitur. quod si pro ea res ego dem, si quidem ante nuptias, interest qua condicione dedi, utrum ut statim fiant accipientis an secutis nuptiis: si statim, nuntio misso condicam: sin uero non statim, potero uindicare, quia meae res sunt. quare et si sequi nuptiae non possunt propter matrimonii interdictionem, ex posteriore casu res meae remanebunt.

1Si res alicui tradidero, ut nuptiis secutis dotis efficiantur, et ante nuptias decessero, an secutis nuptiis dotis esse incipiant? et uereor, ne non possint in dominio eius effici cui datae sunt, quia post mortem incipiat dominium discedere ab eo qui dedit, quia pendet donatio in diem nuptiarum et cum sequitur condicio nuptiarum, iam heredis dominium est, a quo discedere rerum non posse dominium inuito eo fatendum est. sed benignius est fauore dotium necessitatem imponi heredi consentire ei quod defunctus fecit aut, si distulerit uel absit, etiam nolente uel absente eo dominium ad maritum ipso iure transferri, ne mulier maneat indotata.

2Dotis autem causa data accipere debemus ea, quae in dotem dantur.

3Ceterum si res dentur in ea, quae Graeci παράφερνα dicunt quaeque Galli peculium appellant, uideamus, an statim efficiuntur mariti. et putem, si sic dentur ut fiant, effici mariti, et cum distractum fuerit matrimonium, non uindicari oportet, sed condici, nec dotis actione peti, ut diuus Marcus et imperator noster cum patre rescripserunt. plane si rerum libellus marito detur, ut Romae uolgo fieri uidemus (nam mulier res, quas solet in usu habere in domo mariti neque in dotem dat, in libellum solet conferre eumque libellum marito offerre, ut is subscribat, quasi res acceperit, et uelut chirographum eius uxor retinet res quae libello continentur in domum eius se intulisse): hae igitur res an mariti fiant, uideamus. et non puto, non quod non ei traduntur (quid enim interest, inferantur uolente eo in domum eius an ei tradantur?), sed quia non puto hoc agi inter uirum et uxorem, ut dominium ad eum transferatur, sed magis ut certum sit in domum eius illata, ne, si quandoque separatio fiat, negetur: et plerumque custodiam earum maritus repromittit, nisi mulieri commissae sint. uidebimus harum rerum nomine, si non reddantur, utrum rerum amotarum an depositi an mandati mulier agere possit. et si custodia marito committitur, depositi uel mandati agi poterit: si minus, agetur rerum amotarum, si animo amouentis maritus eas retineat, aut ad exhibendum, si non amouere eas connisus est.

10 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

pr.Plerumque interest uiri res non esse aestimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem acceperit uel uestem, qua mulier utitur: eueniet enim, si aestimata sit et eam mulier adtriuit, ut nihilo minus maritus aestimationem eorum praestet. quotiens igitur non aestimatae res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt.

1Si praediis inaestimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est.

2Si serui subolem ediderunt, mariti lucrum non est.

3Sed fetus dotalium pecorum ad maritum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius oporteat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat.

4Si ante matrimonium aestimatae res dotales sunt, haec aestimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem ‘si matrimonium fuerit secutum’. secutis igitur nuptiis aestimatio rerum perficitur et fit uera uenditio.

5Inde quaeri potest, si ante nuptias mancipia aestimata deperierint, an mulieris damnum sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis uenditio, pendente autem condicione mors contingens exstinguat uenditionem, consequens est dicere mulieri perisse, quia nondum erat impleta uenditio, quia aestimatio uenditio est.

6Si res in dotem datae fuerint quamuis aestimatae, uerum conuenerit, ut aut aestimatio aut res praestentur, si quidem fuerit adiectum ‘utrum mulier uelit’, ipsa eliget, utrum malit petere rem aestimationem: uerum si ita fuerit adiectum ‘utrum maritus uelit’, ipsius erit electio. aut si nihil de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium earum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram praestet. sed si res non exstet, aestimationem omnimodo maritus praestabit.

11 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Sane et deteriorem factam reddere poterit.

12 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

pr.Si res aestimata post contractum matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est aestimatio, quia nec res distrahi donationis causa potest, cum effectum inter uirum et uxorem non habeat: res igitur in dote remanebit. sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio uideatur: atque ideo non ualet.

1Si mulier se dicat circumuentam minoris rem aestimasse, ut puta seruum, si quidem in hoc circumuenta est, quod seruum dedit, non tantum in hoc, quod minoris aestimauit: in eo acturam, ut seruus sibi restituatur. enimuero si in aestimationis modo circumuenta est, erit arbitrium mariti, utrum iustam aestimationem an potius seruum praestet. et haec, si seruus uiuit. quod si decessit, Marcellus ait magis aestimationem praestandam, sed non iustam, sed eam quae facta est: quia boni consulere mulier debet, quod fuit aestimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius moreretur, non mariti. idemque et in minore circumuenta Marcellus probat. plane si emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam aestimationem praestandam idque dumtaxat uxori minori annis praestandum Marcellus scribit: Scaeuola autem in marito notat, si dolus eius adfuit, iustam aestimationem praestandam: et puto uerius, quod Scaeuola ait.

2Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus non sit, sed tamen exceptionem habere potest.

13 · Modestinus libro singulari de differentia dotis

pr.Si mulier post diuortium, antequam ex stipulatu de dote agat, ad eundem uirum fuerit reuersa, constantius dicetur per doli exceptionem inefficacem fieri ex stipulatu actionem, usque quo matrimonium durat.

14 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Si rem aestimatam mulier in dotem dederit, deinde ea moram faciente in traditione in rerum natura esse desierit, actionem eam habere non puto.

15 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Quod si per eam non stetisset, perinde pretium aufert ac si tradidisset, quia quod euenit emptoris periculo est.

16 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

pr.Quotiens res aestimata in dotem datur, euicta ea uirum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei praestare oportet. quare et si duplum forte ad uirum peruenerit, id quoque ad mulierem redigetur. quae sententia habet aequitatem, quia non simplex uenditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mulieris: sufficit enim maritum indemnem praestari, non etiam lucrum sentire.

17 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.In rebus dotalibus uirum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit: sed etiam diligentiam praestabit, quam in suis rebus exhibet.

1Si re aestimata data nuptiae secutae non sint, uidendum est, quid repeti debeat, utrum res an aestimatio. sed id agi uidetur, ut ita demum aestimatio rata sit, si nuptiae sequantur, quia nec alia causa contrahendi fuerit, res igitur repeti debeat, non pretium.

18 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Si mancipia in dotem aestimata accepisti et pactum conuentum factum est, ut tantidem aestimata diuortio facto redderes, manere partum eorum apud te Labeo ait, quia et mancipia tuo periculo fuerint.

19 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

pr.Etiamsi alii iussu mariti dos detur, nihilo minus maritus de dote obligatur.

20 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Iulianus scribit ualere talem stipulationem: ‘cum morieris, dotis nomine tot dari?’ quia et pacisci soleant, ne a uiua exhibeatur. quod non esse simile accepi: aliud est enim differre exactionem, aliud ab initio in id tempus stipulari, quo matrimonium futurum non sit. idque et Aristoni et Neratio et Pomponio placet.

21 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum

pr.Stipulationem, quae propter causam dotis fiat, constat habere in se condicionem hanc ‘si nuptiae fuerint secutae’, et ita demum ex ea agi posse (quamuis non sit expressa condicio), si nuptiae, constat: quare si nuntius remittatur, defecisse condicio stipulationis uidetur.

22 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Et licet postea eidem nupserit, non conualescit stipulatio.

23 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum

pr.Quia autem in stipulatione non est necessaria dotis adiectio, etiam in datione tantundem ducimus.

24 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si filia familias nuptura ex peculio, cuius administrationem habet, dotem uiro dedit, deinde, cum in eadem causa peculium eius esset, diuortium fecerit, dos ei recte soluitur quasi a quolibet peculiari debitore.

25 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Si ei nuptura mulier, qui Stichum debebat, ita cum eo pacta est: ‘pro Sticho, quem mihi debes, decem tibi doti erunt’, secundum id quod placuit rem pro re solui posse et liberatio contingit et decem in dotem erunt, quia et permutatio dotium conuentione fieri potest.

26 · Modestinus libro primo regularum

pr.Ita constante matrimonio permutari dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit, si ex pecunia in rem aut ex re in pecuniam: idque probatum est.

27 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Quod si fuerit factum, fundus uel res dotalis efficitur.

28 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Post nuptias pater non potest deteriorem causam filiae facere, quia nec reddi ei dos inuita filia potest.

29 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Cum pater dotem pro filia promittit et dotem legat, si quidem marito legauit, uidendum est, an legatum ualeat, et non puto ualere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est. quod si filiae legauit, ualet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiae. et si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati. quod si alterutrum uoluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias cogetur ei heres legatum soluere, quam si cauerit indemnem hoc nomine heredem futurum aduersus maritum ex promissione agentem. sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum cauere oportebit, uerum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos praestita est.

30 · Paulus libro septimo ad Sabinum

pr.Dotem, quae in prius matrimonium data est, non aliter conuerti in posterius matrimonium dicendum est, quam cum hoc agitur: dum hoc agi semper interpretemur, nisi probetur aliud conuenisse.

31 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.Quod si non diuortium, sed iurgium fuit, dos eiusdem matrimonii manebit.

32 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si ex lapidicinis dotalis fundi lapidem uel arbores, quae fructus non essent, siue superficium aedificii dotalis uoluntate mulieris uendiderit, nummi ex ea uenditione recepti sunt dotis.

33 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum

pr.Si extraneus sit qui dotem promisit isque defectus sit facultatibus, imputabitur marito, cur eum non conuenerit, maxime si ex necessitate, non ex uoluntate dotem promiserat: nam si donauit, utcumque parcendum marito, qui eum non praecipitauit ad solutionem qui donauerat quemque in id quod facere posset, si conuenisset, condemnauerat. hoc enim diuus Pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. sed si uel pater uel ipsa promiserunt, Iulianus quidem libro sexto decimo digestorum scribit etiam si pater promisit, periculum respicere ad maritum: quod ferendum non est. debebit igitur mulieris esse periculum: nec enim quicquam iudex propriis auribus audiet mulierem dicentem, cur patrem, qui de suo dotem promisit, non urserit ad exsolutionem, multo minus, cur ipsam non conuenerit. recte itaque Sabinus disposuit, ut diceret quod pater uel ipsa mulier promisit uiri periculo non esse, quod debitor, id uiri esse, quod alius, scilicet donaturus, eius periculo ait, cui adquiritur: adquiri autem mulieri accipiemus, ad quam rei commodum respicit.

34 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum

pr.Mater cum filiae aurum dedisset utendum, pater puellae id aurum in dotem uiro adpendit: dein mortua est mater. si inscia inuitaue uxore uir id aurum in dotem dedisset, manet id aurum heredis matris uindicarique potest et eo minorem dotem uiro datam esse placuit: quia res euicta est, marito competit aduersus socerum actio.

35 · Ulpianus libro quadragesimo septimo ad Sabinum

pr.Dotem a patre uel a quouis alio promissam si uir nouandi causa stipuletur, coepit uiri esse periculum, cum ante mulieris fuisset.

36 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum

pr.Debitor mulieris iussu eius pecuniam uiro expromisit, deinde uir acceptam eam iussu mulieris fecit. res mulieri perit. hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et uidetur de eo debitore dictum, qui dotis nomine promisit. illud adhuc subest, utrum ante nuptias an post nuptias id factum sit: multum enim interesse uidetur. nam si secutis nuptiis id factum est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiae sequerentur, nihil uidetur doti constitutum esse.

37 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum

pr.Non enim alias perit mulieri actio, quam si nuptiae secutae fuerint: nam si secutae non sunt, manet debitor mulieri obligatus.

38 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad Sabinum

pr.Sane uidendum est, an marito mulier, quae iussit accepto ferri, obligetur. et putem obligari mandati actione et hoc ipsum in dotem conuerti, quod mulier mandati iudicio obligata est. et quod dicitur rem mulieri perire, consequens est: nam si coeperit uelle de dote agere, ipsa secum debebit compensare iussum suum.

39 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Si serua seruo quasi dotem dederit, deinde constante coniunctione ad libertatem ambo peruenerint peculio eis non adempto et in eadem coniunctione permanserint, ita res moderetur, ut, si quae ex rebus corporalibus uelut in dotem tempore seruitutis datis exstiterint, uideantur ea tacite in dotem conuersa, ut earum aestimatio mulieri debeatur.

1Si spadoni mulier nubserit, distinguendum arbitror, castratus fuerit necne, ut in castrato dicas dotem non esse: in eo qui castratus non est, quia est matrimonium, et dos et dotis actio est.

40 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Diuus Seuerus rescripsit Pontio Lucriano in haec uerba: ‘Si mulier, quae dotem dederat, post diuortium rursus in matrimonium redit non reuocatis instrumentis, non dubitabit is, apud quem res agetur, secundum uoluntatem mulieris, quae utique non indotata redire in matrimonium uoluit, partibus suis fungi quasi renouata dote’.

41 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Promittendo dotem omnes obligantur, cuiuscumque sexus condicionisque sint.

1Sed si nuptiae secutae non fuerint, ex stipulatu agi non potest: magis enim res quam uerba intuenda sunt.

2Accepti quoque latione dos constituitur, cum debitori marito acceptum feratur dotis constituendae causa.

3Si a debitore mulieris sub condicione dos promittatur et postea, sed antequam maritus petere posset, debitor soluendo esse desierit, magis periculum ad mulierem pertinere placet: nec enim uideri maritum nomen secutum eo tempore, quo exigere non poterit. quod si iam tunc debitor, cum sub condicione promitteret, soluendo non fuerit, periculum uiri esse, quod sciens tale nomen secutus uideretur, quale initio obligationis fuerit.

4Si debitor mulieris dotem promiserit et mulierem heredem reliquerit, Labeo perinde habendum ait, ac si mulier ipsa dotem promisisset. cuius sententiam Iulianus quoque probat: nec enim aequum esse ait, ut ei damnetur eius pecuniae nomine, quam ipsa debeat, et satis esse acceptilatione eam liberari.

42 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.Res in dotem datae, quae pondere numero mensura constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur, ut eas maritus ad arbitrium suum distrahat et quandoque soluto matrimonio eiusdem generis et qualitatis alias restituat uel ipse uel heres eius.

43 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Licet soleat dos per acceptilationem constitui, tamen, si ante matrimonium acceptilatio fuerit interposita nec nuptiae secutae, Scaeuola ait matrimonii causa acceptilationem interpositam non secutis nuptiis nullam esse atque ideo suo loco manere obligationem: quae sententia uera est.

1Quotiens autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur: nisi forte sic accepto tulit, ut uelit mulieri in totum donatum: tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere et marito datum: ceterum mulieri per liberam personam condictio adquiri non potest.

2Plane secutis nuptiis mulier soluto matrimonio dotis exactionem habebit, nisi forte sic accepto tulit extraneus, ut ipse, quoquo modo solutum fuerit matrimonium, condictionem habeat: tunc enim non habebit mulier actionem. secundum quae constituta dote per acceptilationem et secutis nuptiis is effectus erit dotis exactioni, ut, si quidem pura sit obligatio quae accepto lata est, non ipsa iam restituenda sit, sed soluenda dos secundum sua tempora. sin uero obligatio in diem fuit nec ante solutum matrimonium dies obligationis praeteriit, restauranda est in diem pristinum obligatio et, si debitum cum satisdatione fuerit, satisdatio renouanda est. similique modo et si condicionalis fuerit obligatio quae in dotem conuersa est et pendente obligatione diuortium fuerit secutum, uerius obligationem sub eadem condicione restitui debere: sed si condicio exstiterit constante matrimonio, ex die diuortii tempora exactionis numerantur.

44 · Iulianus libro sexto decimo digestorum

pr.Si pater filiae nomine dotem promisisset et eam ante nuptias emancipasset, non resoluitur promissio: nam et cum ante nuptias pater moreretur, nihilo minus heredes eius ex promissione obligati manebunt.

1Quae debitorem filium familias habet, si patri eius ita dotem promiserit: ‘quod mihi debes uel quod mihi filius tuus debet, doti tibi erunt’, non obligatur, sed efficit, ut id, quod actione de peculio seruari a patre poterat, in dote sit. Marcellus. siue igitur cum filio post hac siue cum patre agere instituerit, exceptione pacti conuenti summouebitur: actione autem de dote si experietur, consequetur quod in peculio fuisse apparuerit eo tempore quo dos promittebatur: utique si post nuptias promissa dos est. nam dote ante nuptias promissa eius temporis peculium aestimari debet, quo nuptiae fierent.

45 · Tryphoninus libro octauo disputationum

pr.Quod si nuptura debitori filio familias actionem dumtaxat de peculio promisit, id, quod ex ea causa sibi deberetur nuptiarum tempore, inspicitur.

1Si uero alii nuptura iussit filium familias debitorem de peculio dotem promittere, tempus inspicitur, quo dos promissa est, ut tantum in peculio esse aestimaretur.

46 · Iulianus libro sexto decimo digestorum

pr.Quemadmodum inuito domino seruus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio domino adquiritur. sed neque periculum dominus praestare debebit (si forte debitor mulieris dotem promiserit) neque culpam. traditione quoque rei dotalis in persona serui uel filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater praestet. igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus uel pater ratam promissionem uel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tradiderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione liberetur.

1Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promississet: ‘quod mihi debes aut fundus Sempronianus doti tibi erit’, utrum mulier uellet, id in dote erit: et si quidem debitum maluisset dotis nomine apud uirum remanere, potest ea exceptione se tueri aduersus petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet.

2Pater etiamsi falso existimans se filiae debitorem esse dotem promississet, obligabitur.

47 · Iulianus libro octauo decimo digestorum

pr.Si seruo in dotem ante nuptias dato donatum aliquid uel legatum ante nuptias fuisset, ampliatur dos, sicut ex fructibus fundi, qui ante nuptias traditus est.

48 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Tali facta stipulatione: ‘decem in anno proximo dotis nomine dare spondes?’ quaesitum est, annus ex quo tempore esset numerandus, utrum ex die stipulationis factae an ex eo die, quo dos esse potuisset, id est nuptiarum. et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum, ne, si aliter obseruaremus, si intra annum nuptiae factae non sint, uideri possit dos ex ea obligatione deberi.

1Socer genero suo sic legauerat: ‘Lucio Titio filiae meae nomine centum heres meus damnas esto dare’. hanc pecuniam generum petere debere, exactam acceptam legatis referri, sed diuortio facto de dote actione mulieri reddendam Proculus respondit et nihilo minus dotis esse factam. Iulianus notat: immo nec filiae, si uoluerit, deneganda est huiusmodi actio.

49 · Iulianus libro quinto ex Minicio

pr.Uir ab eo, qui uxori eius dotem facere uolebat, certam pecuniam eo nomine stipulatus est, deinde acceptam eam fecit: quaerebatur, essetne ea pecunia in dotem. respondit, si acceptam non fecisset et promissor soluendo esse desisset, quaereremus, an culpa mariti ea pecunia exacta non esset: cum uero acceptam fecit, omnimodo periculum ad eum pertinebit: perinde enim est, ac si acceperit pecuniam et eandem promissori donauerit.

50 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Quae fundum in dote habebat, diuortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est cum uiro, uti decem in dotem acciperet et fundum sibi restitueret, ac datis decem, priusquam fundus ei restitueretur, in matrimonio decessit. illud ex bona fide est et negotio contracto conuenit, ut fundus, quasi sine causa penes maritum esse coeperit, condicatur.

1Et hoc euidentius circa actionem pigneraticiam apparebit. etenim si, cum fundum Cornelianum pignoris causa tibi tradidissem, postea ex conuentione fundum Titianum in hoc tibi tradiderim, ut Cornelianum mihi restitueres: minime puto dubitandum erit, quin statim recte pigneraticia ad recipiendum Cornelianum agere possim.

51 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Si res, quas filiae emancipatae pater donauit, ex uoluntate eius postea in dotem pro ea datae sunt, a filia dotem, non a patre uideri datam.

52 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Non solum si aestimatus fundus, sed etiam si non aestimatus in dotem datus est et alias, cum necesse non habeat mulier duplum promittere, promisit: quia ipse fundus est in dote, quodcumque propter eum consecutus fuerit a muliere maritus, quandoque restituet mulieri de dote agenti.

53 · Neratius libro tertio membranarum

pr.Cum uir uxori donare uellet, debitor mulieris qui soluendo non erat dotem ei promisit. ad id dumtaxat, ad quod soluendo fuit, uiri periculo ea res est: et si quid debitori ad soluendum facultatis accesserit, periculum ad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae quae a debitore seruari non poterat, neque cum soluendo is esse coepit, donationis causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, locuples fuisset.

54 · Gaius libro ad edictum praetoris titulo de praediatoribus

pr.Res, quae ex dotali pecunia comparatae sunt, dotales esse uidentur.

55 · Paulus libro primo ad Plautium

pr.Cum dotis causa aliquid expromittitur, fideiussor eo nomine datus tenetur.

56 · Paulus libro sexto ad Plautium

pr.Si is qui Stichum mulieri debet in dotem delegatus sit et antequam solueret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem stetisset quo minus solueret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud maritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur.

1Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt.

2Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor.

3Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi impensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur. sed si tantum in fundum dotalem impensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scaeuola noster dicebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in dote sint et necessariae impensae in fundum factae, Nerua ait dotem pecuniariam minui. quid ergo si mulier impensas marito soluerit, utrum crescet dos an ex integro data uidebitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scaeuolae nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? an iam pecunia in dote esse uidebitur? et magis est, ut ager in causam dotis reuertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur.

57 · Iauolenus libro primo ex Plautio

pr.Nuptura filio familias si socero dotem ita promiserit: ‘quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit’, interesse puto, utrum filii obligatio an patris persecutio et in rem uersum promissioni contineatur. nam si id quod filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio uel in rem uerso praestare oportebit, aestimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis esse uideatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit. quod si non euidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, praesumptionem ad filii debitum spectare uerisimile est, nisi euidentissime contrarium adprobetur.

58 · Celsus libro nono decimo digestorum

pr.Si sponsalibus nondum factis Titio dotem Seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem debebis, nisi aliae nuptiae mediae interuenissent.

1Si mulier ancillam Pamphilam a Titio stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit uiri Pamphila, an ipsa tamen Pamphila in dote et mulieris periculo erit? an et quod ea pepererit, reddi mulieri debebit? quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur. nisi forte refert, habuerit rem quam debebat uir, quo tempore dos constituebatur: nam ita poterit uideri res ipsa ad eum peruenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita peruenisse uideatur ideoque partus eius non debetur.

59 · Marcellus libro septimo digestorum

pr.Si mulier ita dotem promiserit: ‘decem tibi aut Titio doti erunt’, hoc casu dici potest uel Titio dari posse, sed de dote uirum teneri, quemadmodum si Titio iussisset dari. nec mirum, cum etiam promissura uiro dotem possit delegante eo alteri promittere, etsi dici solet alii quam marito dotis nomine mulierem non posse obligari. his enim casibus uiro dos quaeritur. non enim existimabimus illam ita promississe, cum uel de Titii nuptiis cogitaret.

1Ex asse heres institutus rogatusque mulieri dodrantem hereditatis restituere iussu eius quod debet doti promisit marito. uereor, non sit obligatus: nam mulieri in hoc tenetur, ut hereditatem restituendo transferat actiones et quas habet et quibus est obstrictus, quas transferre ad alium, quam cui debet fideicommissum, non potest. aliquis dixerit incerti cum eo agi posse, fideicommissi praestet aestimationem. huic ego consentire non possum: nam obligari mulieris debitorem ita aequum est, si accipere id ipsum quod ei debetur uir potest. sed ne indotata mulier esse uideatur, dicendum est ipsi mulieri ex Trebelliano restituendam esse partem hereditatis quae ei relicta est, ut ea suo marito pro dote eam solueret, quia et ad eam fideicommissum et onera eius pertinent delegatione propter nimiam suptilitatem et casus necessitatem minime optinente.

2Eius nomine quae libera uidebatur decem in dote dedisti: eo casu habebis condictionem, quo habere potuisses, si mulieris liberae nomine dedisses nec nuptiae secutae essent. si manumissa nupserit, ita demum dos erit, si ea mente dedisti, ut quandoque secutis nuptiis dos esset. igitur si mulieri donaturus dedisti, dominus condicet, quemadmodum si eum qui sibi donaturus esset mulier ipsam donare iussisset.

60 · Celsus libro undecimo digestorum

pr.Quaero, quantae pecuniae dotem promittenti adultae mulieri curator consensum accommodare debeat. respondit: modus ex facultatibus et dignitate mulieris maritique statuendus est, quousque ratio patitur.

61 · Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr.Siue generalis curator siue dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam facultates mulieris ualent, ipso iure promissio non ualet, quia lege rata non habetur auctoritas dolo malo facta. quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius promissum est, quam promitti oportuit, infirmetur? et utilius est dicere id quod superfluum est tantummodo infirmare.

1Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam ut uendat cuilibet et pretium eius in dotem det. dubitari autem potest, an hoc uerum sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque ei magis expediat? atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in dotem conuerti. sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere maluerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium uir patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iudicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam uiro absente permittat rerum uenditione celebrata dotem constituere.

62 · Modestinus libro quinto responsorum

pr.Titia cum esset minor uiginti quinque annis, quartam hereditatis matris suae communem sibi cum fratribus mutauit et accepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus doti dedit. quaero, si in integrum restituatur et partem suam accipiat quartam et reddat fundum, quid debeat maritus facere? an contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? item quaero, si haec decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius petierint et ipsi petant quartam partem et illi fundum, an maritus cogatur restituere fundum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? Modestinus respondit nihil proponi, cur marito dos auferenda sit: sed in ueram aestimationem praedii mulier uel eius heredes condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est.

63 · Modestinus libro singulari de heurematicis

pr.Stipulatio de dote reddenda ab extraneo interposita facto diuortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio stipulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne sequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius.

64 · Iauolenus libro quarto ex Cassio

pr.Post diuortium mulier si de dote maritus nihil cauit et, cum alii nupsisset, postea ad priorem uirum rediit, tacite dos ei redintegratur.

65 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

pr.Si legato aut hereditate aliquid seruo dotali obuenit, quod testator noluit ad maritum pertinere, id soluto matrimonio reddendum est mulieri.

66 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium

pr.Si usus fructus fundi, cuius proprietatem mulier non habebat, dotis nomine mihi a domino proprietatis detur, difficultas erit post diuortium circa reddendum ius mulieri, quoniam diximus usum fructum a fructuario cedi non posse nisi domino proprietatis et, si extraneo cedatur, id est ei qui proprietatem non habeat, nihil ad eum transire, sed ad dominum proprietatis reuersurum usum fructum. quidam ergo remedii loco recte putauerunt introducendum, ut uel locet hunc usum fructum mulieri maritus uel uendat nummo uno, ut ipsum quidem ius remaneat penes maritum, perceptio uero fructuum ad mulierem pertineat.

67 · Proculus libro septimo epistularum

pr.Proculus nepoti suo salutem. ancilla quae nupsit dotisque nomine pecuniam uiro tradidit, siue sciat se ancillam esse siue ignoret, non poterit eam pecuniam uiri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat antequam eo nomine uiro traderetur, nisi forte usucapta est. nec postea quam apud eundem uirum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit. itaque nec facto quidem diuortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est recte uindicat eam. quod si uir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia existimauit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, antequam matrimonium esse inciperet, usucepit. et in eadem opinione sum, si quid ex ea pecunia parauit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec possideat eam nec dolo fecerit, quo minus eam possideret.

68 · Papinianus libro decimo quaestionum

pr.Dotis promissio non ideo minus ualebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat. nam et si minor annis duodecim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse coeperit: quod enim uolgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae.

69 · Papinianus libro quarto responsorum

pr.Cum post diuortium uiro sciente mulier in possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, conuenisse tacite uidetur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur.

1Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstrauit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est.

2Usuras dotis in stipulatum cum dote post diuortium deductas ex die secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur.

3In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis uiri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reuersus uir improbe petit.

4Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re uel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem ualere placuit, nec uideri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum uel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendae dotis et corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest.

5Nuptiis ex uoluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo facultatium et dignitate natalium recte per tutorem constitui potest.

6Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit.

7Cum res in dotem aestimatas soluto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non uenditio contrahitur: ideoque rebus euictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio uiro: alioquin de dolo tenetur.

8In dotem rebus aestimatis et traditis, quamuis eas mulier in usu habeat, uiri dominium factum uideretur.

9Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem conuenit ideoque frustra pacisci uirum, ut inter uxorem et se partus communis sit.

70 · Paulus libro sexto quaestionum

pr.In ambiguis pro dotibus respondere melius est.

71 · Paulus libro tertio decimo quaestionum

pr.Cum dotem mulieris nomine extraneus promisit, mulieris periculum est: sed si maritus nomen secutus usuras exegerit, periculum eius futurum respondetur.

72 · Paulus libro octauo responsorum

pr.Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quaero, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur. Paulus respondit eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conueniri eius non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto aere alieno.

1Paulus respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam praestare debere.

2Paulus respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quae stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare.

73 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Mutus surdus caecus dotis nomine obligantur, quia et nuptias contrahere possunt.

1Manente matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium uel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem uirum fratrem sororemue sustineat.

74 · Hermogenianus libro quinto epitomarum

pr.Si sponsa dotem dederit nec nupserit uel minor duodecim annis ut uxor habeatur, exemplo dotis condictioni fauoris ratione priuilegium, quod inter personales actiones uertitur, tribui placuit.

75 · Tryfoninus libro sexto disputationum

pr.Quamuis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito euictus sit, statim eam ex stipulatione agere posse. porro cuius interest non esse euictum quod in dote fuit quodque ipsa euictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante matrimonio, quamuis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet.

76 · Tryfoninus libro nono disputationum

pr.Si pater mulieris mortis suae causa dotem promiserit, ualet promissio: nam et si in tempus, quo ipse moreretur, promississet, obligaretur. sed si conualuerit, cur ei non remittatur obligatio per condictionem, atque si stipulanti quiuis alius promisisset aut dotem alicuius nomine? nam ut corporis uel pecuniae translatae, ita obligationis constitutae mortis causa condictio est. non idem dicendum est in persona mulieris, si mulier mortis suae causa dotem promiserit, quia nisi matrimonii oneribus seruiat, dos nulla est.

77 · Tryfoninus libro decimo disputationum

pr.Si mulier debitori suo, qui sub usuris debebat, nuptura dotem promississet quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti temporis usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum debitum mulieri in dotem ab ea datum esse.

78 · Tryfoninus libro undecimo disputationum

pr.Cum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamuis ab ea usus fructus decesserit, maritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat. diuortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri. quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere uidetur maritus, quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris.

1Plane si pater filiae nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem.

2Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, uideamus, an etiamnunc dotata sit mulier. et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reuersus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque indotata erit. quod si alienauerit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti amisit eum non utendo. nam si habere perseuerasset usum fructum ad diuortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen uel si pretio uel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem reuertetur. si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum. diuortio autem facto primo uideamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni diuidantur fructus: quod probandum est. ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum proprietate consolidetur. sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam uel ex empto actione adhuc, ut usum fructum praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuiuis magis gratiam praestare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei ciuile est.

3Uxor uiro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum uendidit: quaesitum est, diuortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat. dixi referre, quanti fundus uenisset: nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet. quid ergo est, si uir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres uiri nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reuerso ad proprietatem. ceterum si fundus totus uenisset, quanti debet uenire non detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.

4Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi diuidundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is fundus fuerit, pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non uice corporis habeatur nec diuortio secuto praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solui debeat. quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: diuortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum peruenit, etiam altera portio, scilicet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in suscipienda parte altera quoque aut uir in restituenda. sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quae data fuit in dotem, sed etiam altera portio, uideamus. Iulianus de parte tantum dotali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse.

5Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne soluat, cogetur ei soluere et habebit condictionem aduersus mulierem aut patrem, uter eorum delegauit, ob id quod indebitum marito promisit aut soluit.

79 · Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Auus neptis nomine filio natae genero dotem dedit et moritur. negat Seruius dotem ad patrem reuerti et ego cum Seruio sentio, quia non potest uideri ab eo profecta, quia nihil ex his sui habuisset.

1Pater filiae nomine centum doti ita promisit ‘cum commodissimum esset’. Ateius scripsit Seruium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi.

80 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr.Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere neque eo nomine postea debitorem uiro obligatum futurum ait Labeo. falsum est, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.

81 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Pater filiae nomine nummos alienos, quos mutuos acceperat aut in causam crediti receperat, in dotem dedit. consumptis his dos profecticia efficitur.

82 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Cum uxor uirum suum quam pecuniam sibi deberet in dotem filiae communis dare iusserit et id fecisse dicatur, puto animaduertendum esse, utrum eam dotem suo an uxoris nomine dedit: si suo, nihilo minus uxori eum debere pecuniam: si uxoris nomine dederit, ipsum ab uxore liberatum esse.

83 · Iauolenus libro sexto posteriorum Labeonis

pr.Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, non posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.

84 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si de dote promissa agitur, non oportet in quantum facere potest condemnari eum qui promisit. Paulus: immo quod ad extraneum attinet, semper hoc uerum est. ceterum si manente adfinitate dotem promissam gener a socero petit, utique in quantum facere potest socer condemnabitur. si dirempto matrimonio petitur, ex causa et persona id tribuendum puto: quid enim si socer specie futurae dotis induxerit generum et cum sciret se praestare dotem non posse, id egerit, ut genero insidiaretur?

85 · Scaeuola libro octauo digestorum

pr.Fundum filiae nomine pater in dotem dederat: huius heredi filiae ex asse creditoribus urguentibus patris utilius uidetur potius fundum qui dotalis est distrahere, quod minus fructuosus sit, et alios hereditarios uberiore reditu retinere: maritus consentit, si nulla in ea re captio sit futura. quaero, an ea pars dotis, quae in hoc fundo est, mulieri manente matrimonio recte soluatur. respondit, si pretium creditori soluatur, recte solutum.