D. 23.2DE RITU NUPTIARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Modestinus libro primo regularum
pr.Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis uitae, diuini et humani iuris communicatio.
2 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Nuptiae consistere non possunt nisi consentiant omnes, id est qui coeunt quorumque in potestate sunt.
3 · Paulus libro primo ad Sabinum
pr.Si nepotem ex filio et neptem ex altero filio in potestate habeam, nuptias inter eos me solo auctore contrahi posse Pomponius scribit et uerum est.
4 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Minorem annis duodecim nuptam tunc legitimam uxorem fore, cum apud uirum explesset duodecim annos.
5 · Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr.Mulierem absenti per litteras eius uel per nuntium posse nubere placet, si in domum eius deduceretur: eam uero quae abesset ex litteris uel nuntio suo duci a marito non posse: deductione enim opus esse in mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii.
6 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum
pr.Denique Cinna scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim perisset, ab uxore lugendum responsum est.
7 · Paulus libro singulari ad legem Falcidiam
pr.Ideoque potest fieri, ut in hoc casu aliqua uirgo et dotem et de dote habeat actionem.
8 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Libertinus libertinam matrem aut sororem uxorem ducere non potest, quia hoc ius moribus, non legibus introductum est.
9 · Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum
pr.Si nepos uxorem uelit ducere auo furente, omnimodo patris auctoritas erit necessaria: sed si pater furit, auus sapiat, sufficit aui uoluntas.
1Is cuius pater ab hostibus captus est, si non intra triennium reuertatur, uxorem ducere potest.
10 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Si ita pater absit, ut ignoretur ubi sit et an sit, quid faciendum est, merito dubitatur. et si triennium effluxerit, postquam apertissime fuerit pater ignotus, ubi degit et an superstes sit, non prohibentur liberi eius utriusque sexus matrimonium uel nuptias legitimas contrahere.
11 · Iulianus libro sexagesimo secundo digestorum
pr.Si filius eius qui apud hostes est uel absit ante triennium captiuitatis uel absentiae patris uxorem duxit uel si filia nupserit, puto recte matrimonium uel nuptias contrahi, dummodo eam filius ducat uxorem uel filia tali nubat, cuius condicionem certum sit patrem non repudiaturum.
12 · Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum
pr.Si qua mihi uxor fuit, deinde a me repudiata nupsit Seio, quem ego postea adrogaui, non sunt nuptiae incestae.
1Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam nouerca mea non proprie dicatur.
2Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nubere non poterit, quamuis nurus non proprie dicatur.
3Si uxor mea post diuortium alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem priuignam non esse, uerum nuptiis eius abstinendum.
4Adoptiuae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia auunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cognationes contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius haberent. pari ratione et sororem patris mei adoptiui possum ducere, si non fuit eodem patre nata.
13 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum
pr.Si patrona tam ignobilis sit, ut ei honestae sint uel saltem liberti sui nuptiae, officio iudicis super hoc cognoscentis hae prohiberi non debent.
14 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Adoptiuus filius si emancipetur, eam quae patris adoptiui uxor fuit ducere non potest, quia nouercae locum habet.
1Item si quis filium adoptauerit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit.
2Seruiles quoque cognationes in hoc iure obseruandae sunt. igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia. idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex seruitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse. unde nec uolgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere.
3Idem tamen, quod in seruilibus cognationibus constitutum est, etiam in seruilibus adfinitatibus seruandum est, ueluti ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi nouercam non possim ducere, et contra eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem eius, quam quis in seruitute uxorem habuit, quasi socrum. cum enim cognatio seruilis intellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere.
4Nunc uideamus, quomodo nouerca et priuigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere. quidam nouercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et priuignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam uerius est nec aui uxorem nec proaui duci posse. duas ergo uel plures nouercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui adoptiuus est nec naturalis patris nec adoptiui uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum. itaque socrus appellatione non tantum uxoris meae mater, sed et auia et proauia intellegitur, ut nullam earum ducere possim. nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant. priuigna quoque non solum ea mihi intellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim. item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere Augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum.
15 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Uxorem quondam priuigni coniungi matrimonio uitrici non oportet nec in matrimonium conuenire nouercam eius qui priuignae maritus fuit.
16 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Oratione diui Marci cauetur, ut, si senatoris filia libertino nupsisset, nec nuptiae essent: quam et senatus consultum secutum est.
1Nepote uxorem ducente et filius consentire debet: neptis uero si nubat, uoluntas et auctoritas aui sufficiet.
2Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit.
17 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Per adoptionem quaesita fraternitas eousque impedit nuptias, donec manet adoptio: ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere. aeque et si me emancipato illam in potestatem retinuerit, poterimus iungi matrimonio.
1Itaque uolenti generum adoptare suadetur, ut filiam emanciparet: similiter suadetur ei, qui nurum uelit adoptare, ut emancipet filium.
2Amitam quoque et materteram, item magnam quoque amitam et materteram magnam prohibemur uxorem ducere, quamuis magna amita et matertera quarto gradu sint. utique autem amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis coniunctae sint.
18 · Iulianus libro sexto decimo digestorum
pr.Nuptiae inter easdem personas nisi uolentibus parentibus renouatae iustae non habentur.
19 · Marcianus libro sexto decimo institutionum
pr.Capite trigesimo quinto legis Iuliae qui liberos quos habent in potestate iniuria prohibuerint ducere uxores uel nubere, uel qui dotem dare non uolunt ex constitutione diuorum Seueri et Antonini, per proconsules praesidesque prouinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. prohibere autem uidetur et qui condicionem non quaerit.
20 · Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri et Commodi
pr.Sciendum est ad officium curatoris non pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius in administratione negotiorum constat: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt in haec uerba: ‘ad officium curatoris administratio pupillae pertinet: nubere autem pupilla suo arbitrio potest’.
21 · Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Non cogitur filius familias uxorem ducere.
22 · Celsus libro quinto decimo digestorum
pr.Si patre cogente ducit uxorem, quam non duceret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter inuitos non contrahitur: maluisse hoc uidetur.
23 · Celsus libro trigensimo digestorum
pr.Lege Papia cauetur omnibus ingenuis praeter senatores eorumque liberos libertinam uxorem habere licere.
24 · Modestinus libro primo regularum
pr.In liberae mulieris consuetudine non concubinatus, sed nuptiae intellegendae sunt, si non corpore quaestum fecerit.
25 · Modestinus libro secundo regularum
pr.Filius emancipatus etiam sine consensu patris uxorem ducere potest et susceptus filius ei heres erit.
26 · Modestinus libro quinto responsorum
pr.Respondit reas adulterii factas nec ante damnationem uidente marito uxores duci posse.
27 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si quis in senatorio ordine agens libertinam habuerit uxorem, quamuis interim uxor non sit, attamen in ea condicione est, ut, si amiserit dignitatem, uxor esse incipiat.
28 · Marcianus libro decimo institutionum
pr.Inuitam libertam uxorem ducere patronus non potest:
29 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.quod et Ateius Capito consulatu suo fertur decreuisse. hoc tamen ita obseruandum est, nisi patronus ideo eam manumisit, ut uxorem eam ducat.
30 · Gaius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Simulatae nuptiae nullius momenti sunt.
31 · Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si senatori indulgentia principis fuerit permissum libertinam iustam uxorem habere, potest iusta uxor esse.
32 · Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Sciendum est libertinum, qui se ingenuo dedit adrogandum, quamuis in eius familia ingenui iura sit consecutus, ut libertinum tamen a senatoriis nuptiis repellendum esse.
33 · Marcellus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Plerique opinantur, cum eadem mulier ad eundem uirum reuertatur, id matrimonium idem esse: quibus adsentior, si non multo tempore interposito reconciliati fuerint nec inter moras aut illa alii nupserit aut hic aliam duxerit, maxime si nec dotem uir reddiderit.
34 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Generali mandato quaerendi mariti filiae familias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari, qui matrimonio consenserit, ut nuptiae contrahantur, necesse est.
1Ream adulterii, quam uir iure mariti postulauit, non prohibetur post abolitionem uxorem denuo ducere: sed et si non iure mariti ream postulauit, iure contractum matrimonium uidebitur.
2Inter priuignos contrahi nuptiae possunt, etsi fratrem communem ex nouo parentium matrimonio susceptum habeant.
3Filiam senatoris nuptias libertini secutam patris casus non faciat uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter crimen patris auferenda non est.
35 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Filius familias miles matrimonium sine patris uoluntate non contrahit.
36 · Paulus libro quinto quaestionum
pr.Tutor uel curator adultam uxorem ducere non potest, nisi a patre desponsa destinataue testamentoue nominata condicione nuptiis secuta fuerit.
37 · Paulus libro septimo responsorum
pr.Libertum curatoris puellae prohiberi oportet uxorem eandem ducere.
38 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Si quis officium in aliqua prouincia administrat, inde oriundam uel ibi domicilium habentem uxorem ducere non potest, quamuis sponsare non prohibeatur, ita scilicet, ut, si post officium depositum noluerit mulier nuptias contrahere, liceat ei hoc facere arris tantummodo redditis quas acceperat.
1Ueterem sponsam in prouincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest et dos data non fit caduca.
2Qui in prouincia aliquid administrat, in ea prouincia filias suas in matrimonium collocare et dotem constituere non prohibetur.
39 · Paulus libro sexto ad Plautium
pr.Sororis proneptem non possum ducere uxorem, quoniam parentis loco ei sum.
1Si quis ex his, quas moribus prohibemur uxores ducere, duxerit, incestum dicitur committere.
40 · Pomponius libro quarto ex Plautio
pr.Aristo respondit priuignae filiam non magis uxorem duci posse quam ipsam priuignam.
41 · Marcellus libro uicesimo sexto digestorum
pr.Probrum intellegitur etiam in his mulieribus esse, quae turpiter uiuerent uolgoque quaestum facerent, etiamsi non palam.
1Et si qua se in concubinatu alterius quam patroni tradidisset, matris familias honestatem non habuisse dico.
42 · Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum
pr.Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
1Si senatoris filia neptis proneptis libertino uel qui artem ludicram exercuit cuiusue pater materue id fecerit, nupserit, nuptiae non erunt.
43 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Palam quaestum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, uerum etiam si qua (ut adsolet) in taberna cauponia uel qua alia pudori suo non parcit.
1Palam autem sic accipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris uel stupratoribus se committit, sed quae uicem prostitutae sustinet.
2Item quod cum uno et altero pecunia accepta commiscuit, non uidetur palam corpore quaestum facere.
3Octauenus tamen rectissime ait etiam eam, quae sine quaestu palam se prostituerit, debuisse his connumerari.
4Non solum autem ea quae facit, uerum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est.
5Non est ignoscendum ei, quae obtentu paupertatis turpissimam uitam egit.
6Lenocinium facere non minus est quam corpore quaestum exercere.
7Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt.
8Lenam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc uitae genus exercet.
9Si qua cauponam exercens in ea corpora quaestuaria habeat (ut multae adsolent sub praetextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione contineri.
10Senatus censuit non conueniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas.
11Si qua calumniae iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quae praeuaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non uidetur.
12Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est. proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est, at si deprehensa quidem sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia uerum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notauerit.
13Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a quo uel ubi deprehensam: proinde siue maritus siue quis alius deprehendisse proponatur, uidetur notata: sed et si non in domo mariti uel patris sui deprehensa sit, erit notata secundum uerba legis.
44 · Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Lege Iulia ita cauetur: ‘Qui senator est quiue filius neposue ex filio proneposue ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremue sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quae ipsa cuiusue pater materue artem ludicram facit fecerit. neue senatoris filia neptisue ex filio proneptisue ex nepote filio nato nata libertino eiue qui ipse cuiusue pater materue artem ludicram facit fecerit, sponsa nuptaue sciens dolo malo esto neue quis eorum dolo malo sciens sponsam uxoremue eam habeto’.
1Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamue, cuius pater materue artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere.
2Non obest auum et auiam artem ludicram fecisse.
3Nec distinguitur, pater in potestate habeat filiam nec ne: tamen iustum patrem intellegendum Octauenus ait, matrem etiam si uolgo conceperit.
4Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptiuus.
5An et is noceat, qui antequam adoptaret artem ludicram fecerit? atque si naturalis pater antequam filia nasceretur fecerit? et si huius notae homo adoptauerit, deinde emancipauerit, an non possit duci? ac si talis pater naturalis decessisset? sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse Pomponius recte putat, ut eis non connumerentur.
6Si postea ingenuae uxoris pater materue artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiae honeste contractae sint et fortasse iam liberi procreati sint.
7Plane si ipsa artem ludicram facere coeperit, utique dimittenda erit.
8Eas, quas ingenui ceteri prohibentur ducere uxores, senatores non ducent.
45 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.In eo iure, quod dicit inuito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, patronum accipimus (ut rescripto imperatoris nostri et diui patris eius continetur) et eum qui hac lege emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur.
1Qui autem iurauit se patronum, hoc idem non habebit.
2Ne is quidem debet habere, qui non suis nummis comparauit.
3Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec patri eius hoc ius competit.
4Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam non pertinet: et ideo inuito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium habet.
5Deinde ait lex ‘inuito patrono’: inuitum accipere debemus eum, qui non consentit ad diuortium: idcirco nec a furioso diuertendo soluit se huius legis necessitate nec si ab ignorante diuorterit: rectius enim hic inuitus dicitur quam qui dissensit.
6Si ab hostibus patronus captus esse proponatur, uereor ne possit ista conubium habere nubendo, quemadmodum haberet, si mortuus esset. et qui Iuliani sententiam probant, dicerent non habituram conubium: putat enim Iulianus durare eius libertae matrimonium etiam in captiuitate propter patroni reuerentiam. certe si in aliam seruitutem patronus sit deductus, procul dubio dissolutum esset matrimonium.
46 · Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Illud dubitationis est, an et qui communem libertam uxorem duxerit ad hoc ius admittatur. Iauolenus negauit, quia non proprie uidetur eius liberta, quae etiam alterius sit: aliis contra uisum est, quia libertam eius esse negari non potest, licet alterius quoque sit liberta: quam sententiam plerique recte probauerunt.
47 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Senatoris filia, quae corpore quaestum uel artem ludicram fecerit aut iudicio publico damnata fuerit, impune libertino nubit: nec enim honos ei seruatur, quae se in tantum foedus deduxit.
48 · Terentius Clemens libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Filio patroni in libertam paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis accommodatur. idemque dicendum erit et si alterius patroni filius uiuo altero libertam eorum uxorem duxerit.
1Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium.
2Si uni ex filiis adsignatam alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit.
49 · Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Obseruandum est, ut inferioris gradus homines ducant uxores eas, quas hi qui altioris dignitatis sunt ducere legibus propter dignitatem prohibentur: at contra antecedentis gradus homines non possunt eas ducere, quas his qui inferioris dignitatis sunt ducere non licet.
50 · Marcellus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Proxime constitutum dicitur, ut, cum quis libertam suam duxerit uxorem, quam ex fideicommissi causa manumiserit, liceat libertae inuito eo nuptias contrahere: puto, quia non erat ferendus is qui ex necessitate manumisit, non suo arbitrio: magis enim debitam libertatem praestitit quam ullum beneficium in mulierem contulit.
51 · Licinnius Rufinus libro primo regularum
pr.Matrimonii causa ancilla manumissa a nullo alio uxor duci potest quam a quo manumissa est, nisi patronus matrimonio eius renuntiauerit.
1Si autem filius familias matrimonii causa iussu patris ancillam manumiserit, Iulianus putat perinde eam haberi atque si a patre eius manumissa esset: et ideo potest eam uxorem ducere.
52 · Paulus libro sexto ad Sabinum
pr.Incestae nuptiae neque dotem habent et ideo omne quod perceptum est licet fructuum nomine auferetur.
53 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Nuptiae consistere non possunt inter eas personas quae in numero parentium liberorumue sunt, siue proximi siue ulterioris gradus sint usque ad infinitum.
54 · Scaeuola libro primo regularum
pr.Et nihil interest, ex iustis nuptiis cognatio descendat an uero non: nam et uolgo quaesitam sororem quis uetatur uxorem ducere.
55 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale
pr.Quin etiam nefas existimatur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisue esse coeperit, in tantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat.
1Patris adoptiui mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, scilicet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneus intellegor.
56 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Etiam si concubinam quis habuerit sororis filiam, licet libertinam, incestum committitur.
57 · Marcianus libro secundo institutionum
pr.Qui in prouincia officium aliquid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti.
57a · In libro secundo de adulteriis Papiniani Marcianus notat
pr.Diuus Marcus et Lucius imperatores Flauiae Tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: ‘Mouemur et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio auunculi tui fuisti, et quod ab auia tua collocata es, et numero liberorum uestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum concurrunt, confirmamus statum liberorum uestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent’.
58 · Marcianus libro quarto regularum
pr.A diuo Pio rescriptum est, si libertina senatorem deceperit quasi ingenua et ei nupta est, ad exemplum praetoris edicti dandam in eam actionem, quia ex dote nullum lucrum habet quae nulla est.
59 · Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
pr.Senatus consulto, quo cautum est, ne tutor pupillam uel filio suo uel sibi nuptum collocet, etiam nepos significatur.
60 · Paulus libro singulari ad orationem diui Antonini et Commodi
pr.Si quis tutor quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis contineatur? ueluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se excusauerit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? et dicendum est hos quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium tutelarum computari comprobatum est.
1Sed si propter alterius personam periculum ad eum peruenit, uideamus ne extra sententiam senatus consulti sit: ueluti si magistratus in tutelae periculum incidit uel fideiusserit quis pro tutore uel curatore, quia nec in numerum trium tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare.
2Quid ergo si honoris causa tutor datus sit? quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem sit? sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum solere pati, si male passus sit administrari tutelam.
3Quin autem ille, qui, cum datus est tutor, cessat in administratione, pertineat ad orationem, non est dubitandum, quia perinde tenetur ex sacris constitutionibus atque si gessisset.
4Quid ergo si, cum se uellet excusare aliquo titulo nec in promptu probationes haberet, excusationis negotium fuerit dilatum et inter moras pupilla adoleuerit, an ad senatus consultum pertineat? quaestio in eo est, an et post pubertatem officio finito excusationem eius recipi oporteat: nam si recipitur et excusauerit, impune potest ducere: si uero non debeat recipi post officium finitum, non recte ducit. et ait Papinianus libro quinto responsorum officio finito excusationem recipi non oportere et ideo exacti temporis periculum ad eum pertinere. sed mihi hoc nequaquam placet: iniquum enim est propter dilationem, quae forte non dolo, sed quae ex necessitate contingit, non excusari uel nuptias impediri excusatione recepta.
5Quamuis uerbis orationis cautum sit, ne uxorem tutor pupillam suam ducat, tamen intellegendum est ne desponderi quidem posse: nam cum qua nuptiae contrahi non possunt, haec plerumque ne quidem desponderi potest: nam quae duci potest, iure despondetur.
6Quid ergo si adoptiuus filius tutoris duxerit pupillam illicite posteaque emancipatus fuerit? credendum est de adoptiuis emancipatis senatum non sensisse, quia post emancipationem in totum adoptiuae familiae obliuiscuntur.
7Naturales liberi licet in adoptionem dati fuerint, senatus consulto continentur.
8Quid ergo si tutor datus prouocauit et postea heres eius uictus est? praeteriti temporis periculum praestare debet. an uero si filius heres fuerit et uictus est, ad orationem pertineat? et consequens est hoc probare, quoniam rationem debet reddere.
61 · Papinianus libro trigensimo secundo quaestionum
pr.Dote propter illicitum matrimonium caduca facta exceptis impensis necessariis, quae dotem ipso iure minuere solent, quod iudicio de dote redditurus esset maritus soluere debet.
62 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Quamquam in arbitrio matris pater esse uoluerit, cui nuptum filia communis collocaretur, frustra tamen ab ea tutor datus eligetur: neque enim intellegitur pater de persona tutoris cogitasse, cum ideo maxime matrem praetulit, ne filiae nuptias tutori committeret.
1Mulier liberto uiri ac patroni sui mala ratione coniungitur.
2Tutor, qui rationes curatori reddidit, puellam suam ante constitutum tempus aetatis eius uxorem ducere nec matrem ex alio matrimonio factam potest.
63 · Papinianus libro primo definitionum
pr.Praefectus cohortis uel equitum aut tribunus contra interdictum eius prouinciae duxit uxorem, in qua officium gerebat: matrimonium non erit: quae species pupillae comparanda est, cum ratio potentatus nuptias prohibuerit. sed an huic quoque si uirgo nupsit, non sit auferendum quod testamento relictum est, deliberari potest: exemplo tamen pupillae nuptae tutori, quod relictum est potest mulier consequi. pecuniam tamen in dotem datam mulieris heredi restitui necesse est.
64 · Callistratus libro secundo quaestionum
pr.Libertum eundemque tutorem pupillae eo, quod in matrimonium collocata ipsi tutori suo uel filio eius est, senatus relegandum censuit.
1Senatus consulti, quo prohibentur tutores et filii eorum pupillas suas ducere, puto heredem quoque tutoris extraneum sententia adprehendi, cum ideo prohibuerit huiusmodi nuptias, ne pupillae in re familiari circumscribantur ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compelluntur.
2Tutor autem pupilli non prohibetur filiam suam collocare pupillo suo in matrimonium.
65 · Paulus libro septimo responsorum
pr.Eos, qui in patria sua militant, non uideri contra mandata ex eadem prouincia uxorem ducere idque etiam quibusdam mandatis contineri.
1Idem eodem. respondit mihi placere, etsi contra mandata contractum sit matrimonium in prouincia, tamen post depositum officium, si in eadem uoluntate perseuerat, iustas nuptias effici: et ideo postea liberos natos ex iusto matrimonio legitimos esse
66 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Non est matrimonium, si tutor uel curator pupillam suam intra uicesimum et sextum annum non desponsam a patre nec testamento destinatam ducat uxorem uel eam filio suo iungat: quo facto uterque infamatur et pro dignitate pupillae extra ordinem coercetur. nec interest, filius sui iuris an in patris potestate sit.
1Curatoris libertum eam pupillam, cuius patronus res administrat, uxorem ducere satis inciuile est.
67 · Tryphoninus libro nono disputationum
pr.Non solum uiuo tutore, sed et post mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelae rationi obstrictus pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an nec heres fuit (forte exheredatus aut praeteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam reuocari oporteat.
1De uno dubitari potest, si auus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natae, an nepoti ex altero filio eam collocare possit siue emancipato siue manenti in potestate, quia par affectionis causa suspicionem fraudis amouet. sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes tutores nititur, attamen summae affectionis auitae intuitu huiusmodi nuptiae concedendae sunt.
2Sed et si filius familias tutor puellae uel curator fuit, puto uel magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate?
3Sed uideamus, si Titii filius duxerit uxorem eam, quae tua pupilla fuit, deinde Titium uel filium eius adoptaueris, an peremuntur nuptiae (ut in genero adoptato dictum est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, adoptauerit maritum eius puellae, cuius curator est. nam finita iam tutela et nupta puella alii uereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, ut ratio tutelae reddendae cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahendarum oratio diui Marci continet.
4Et si quis curator uentri bonisque datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem reddere. nec spatium administrationis mouere nos debet, quia nec in tutore nec curatore discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum esse.
5Si puellae tutelam Titius administrauit uel curator negotia gessit eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quaerenti, an eam filio suo posset Titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit simplex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur sibi filioque suo coniungere.
6Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, rationem eius rei praestare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc nomine condemnari debeat. sed et si optimo consilio usus sit auxilio praetoriae iurisdictionis, quia non soluendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc probari oportet, impediuntur nuptiae: nam qui bene tutelam et ex fide administrauit, nihilo minus prohibetur.
68 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Turpillianum
pr.Iure gentium incestum committit, qui ex gradu ascendentium uel descendentium uxorem duxerit. qui uero ex latere eam duxerit quam uetatur, uel adfinem quam impeditur, si quidem palam fecerit, leuius, si uero clam hoc commiserit, grauius punitur. cuius diuersitatis illa ratio est: circa matrimonium quod ex latere non bene contrahitur palam delinquentes ut errantes maiore poena excusantur, clam committentes ut contumaces plectuntur.