IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 23

D. 23.1DE SPONSALIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Florentinus libro tertio institutionum

pr.Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum.

2 · Ulpianus libro singulari de sponsalibus

pr.sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam moris fuit ueteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras,

3 · Florentinus libro tertio institutionum

pr.unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est.

4 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum

pr.Sufficit nudus consensus ad constituenda sponsalia.

1Denique constat et absenti absentem desponderi posse, et hoc cottidie fieri:

5 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.haec ita, si scientibus his qui absint sponsalia fiant aut si postea ratum habuerint.

6 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum

pr.Si puellae tutores ad finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissoluendam nuptiarum spem hunc nuntium, non magis quam sponsalia posse eos solos constituere, nisi forte omnia ista ex uoluntate puellae facta sint.

7 · Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.In sponsalibus nihil interest, utrum testatio interponatur an aliquis sine scriptura spondeat.

1In sponsalibus etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. intellegi tamen semper filiae patrem consentire, nisi euidenter dissentiat, Iulianus scribit.

8 · Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale

pr.Furor quin sponsalibus impedimento sit, plus quam manifestum est: sed postea interueniens sponsalia non infirmat.

9 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Quaesitum est apud Iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiae collatae. et semper Labeonis sententiam probaui existimantis, si quidem praecesserint sponsalia, durare ea, quamuis in domo loco nuptae esse coeperit: si uero non praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non uideri sponsalia facta. quam sententiam Papinianus quoque probat.

10 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.In potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissoluere. enimuero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta nasci poterit. nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia dedisse, ut, si nuptiis non consentiret, uel contractis uel non contractis repeteret quae dederat: tunc enim habebit repetitionem.

11 · Iulianus libro sexto decimo digestorum

pr.Sponsalia sicut nuptiae consensu contrahentium fiunt: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias consentire oportet:

12 · Ulpianus libro singulari de sponsalibus

pr.sed quae patris uoluntati non repugnat, consentire intellegitur.

1tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae conceditur, si indignum moribus uel turpem sponsum ei pater eligat.

13 · Paulus libro quinto ad edictum

pr.Filio familias dissentiente sponsalia nomine eius fieri non possunt.

14 · Modestinus libro quarto differentiarum

pr.In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est ut in matrimoniis. quapropter et a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id est, si non sint minores quam septem annis.

15 · Modestinus libro singulari de enucleatis casibus

pr.tutor factam pupillam suam nec ipse uxorem ducere nec filio suo in matrimonio adiungere potest. scias tamen, quod de nuptiis tractamus, et ad sponsalia pertinere.

16 · Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr.Oratio imperatorum Antonini et commodi, quae quasdam nuptias in personam senatorum inhibuit, de sponsalibus nihil locuta est. recte tamen dicitur etiam sponsalia in his casibus ipso iure nullius esse momenti, ut suppleatur quod orationi deest.

17 · Gaius libro primo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Saepe iustae ac necessariae causae non solum annum uel biennium, sed etiam triennium et quadriennium et ulterius trahunt sponsalia, ueluti ualetudo sponsi sponsaeue uel mortes parentium aut capitalia crimina aut longiores peregrinationes quae ex necessitate fiunt.

18 · Ulpianus libro sexto ad edictum

pr.In sponsalibus constituendis parui refert, per se (et coram an per internuntium uel per epistulam) an per alium hoc factum est: et fere plerumque condiciones interpositis personis expediuntur.