D. 22.6DE IURIS ET FACTI IGNORANTIA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro quadragesimo quarto ad edictum
pr.Ignorantia uel facti uel iuris est.
1Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat. idem est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem esse.
2Si quis nesciat se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto errat. nam si et liberum se esse et ex quibus natus sit sciat, iura autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis (forte expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et seruiat alicui putans se seruum esse, in facto magis quam in iure errat.
3Item si quis sciat quidem alii delatam esse bonorum possessionem, nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in facto errat. idem est, si putet eum bonorum possessionem accepisse. sed si sciat eum non petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi ex successorio capite competere bonorum possessionem, cedet ei tempus, quia in iure errat.
4Idem dicemus, si ex asse heres institutus non putet se bonorum possessionem petere posse ante apertas tabulas: quod si nesciat esse tabulas, in facto errat.
2 · Neratius libro quinto membranarum
pr.In omni parte error in iure non eodem loco quo facti ignorantia haberi debebit, cum ius finitum et possit esse et debeat, facti interpretatio plerumque etiam prudentissimos fallat.
3 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Plurimum interest, utrum quis de alterius causa et facto non sciret an de iure suo ignorat.
1Sed Cassius ignorantiam Sabinum ita accipiendam existimasse refert non deperditi et nimium securi hominis.
4 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Iuris ignorantiam in usucapione negatur prodesse: facti uero ignorantiam prodesse constat.
5 · Terentius Clemens libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Iniquissimum uidetur cuiquam scientiam alterius quam suam nocere uel ignorantiam alterius alii profuturam.
6 · Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Nec supina ignorantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa inquisitio exigenda: scientia enim hoc modo aestimanda est, ut neque neglegentia crassa aut nimia securitas satis expedita sit neque delatoria curiositas exigatur.
7 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.Iuris ignorantia non prodest adquirere uolentibus, suum uero petentibus non nocet.
8 · Papinianus libro primo definitionum
pr.Error facti ne maribus quidem in damnis uel compendiis obest, iuris autem error nec feminis in compendiis prodest: ceterum omnibus iuris error in damnis amittendae rei suae non nocet.
9 · Paulus libro singulari de iuris et facti ignorantia
pr.Regula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti uero ignorantiam non nocere. uideamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit, ante praemisso quod minoribus uiginti quinque annis ius ignorare permissum est. quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non laeduntur. hac ratione si minor uiginti quinque annis filio familias crediderit, subuenitur ei, ut non uideatur filio familias credidisse.
1Si filius familias miles a commilitone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit.
2Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in ciuitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi neque neglegentissimi hominis accipiendam, uerum eius, qui cum eam rem ut, diligenter inquirendo notam habere possit.
3Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendum existimat, si iuris consulti copiam haberet uel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est.
4Qui ignorauit dominum esse rei uenditorem, plus in re est, quam in existimatione mentis: et ideo, tametsi existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur.
5Si quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula diui Pii. sed et imperatores Seuerus et Antoninus in haec uerba rescripserunt: ‘Quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest. quamobrem Gargiliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae cirtensium relictam soluerint, non solum cautiones non exegerunt, quae interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per legem Falcidiam licuisset redderent, uerum etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus conuerteretur et scientes prudentesque passi sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant reddi sibi a re publica cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quae ad opus aquae ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impendere in id opus, quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet. quod si ideo repetitionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis Falcidiae beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus’.
6Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem obseruabitur. sed nec quod in opere aquae ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem dicendum est. nam initium constitutionis generale est: demonstrat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis Falcidiae beneficio usi non sunt, non possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quae per fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem.
10 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Impuberes sine tutore agentes nihil posse uel scire intelleguntur.