IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 22

D. 22.5DE TESTIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus

pr.Testimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non uacillat.

1Adhiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis litibus sicubi res postulat, ex his quibus non interdicitur testimonium nec ulla lege a dicendo testimonio excusantur.

2Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem numerum testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessarium esse putauerint, euocari patiantur, ne effrenata potestate ad uexandos homines superflua multitudo testium protrahatur.

2 · Modestinus libro octauo regularum

pr.In testimoniis autem dignitas fides mores grauitas examinanda est: et ideo testes, qui aduersus fidem suae testationis uacillant, audiendi non sunt.

3 · Callistratus libro quarto de cognitionibus

pr.Testium fides diligenter examinanda est. ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an plebeius sit: et an honestae et inculpatae uitae an uero notatus quis et reprehensibilis: an locuples uel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat: uel an inimicus ei sit, aduersus quem testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. nam si careat suspicione testimonium uel propter personam a qua fertur (quod honesta sit) uel propter causam (quod neque lucri neque gratiae neque inimicitiae causa fit), admittendus est.

1Ideoque diuus Hadrianus Uibio Uaro legato prouinciae Ciliciae rescripsit eum qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus. uerba epistulae haec sunt: ‘Tu magis scire potes, quanta fides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius existimationis sint, et qui simpliciter uisi sint dicere, utrum unum eundemque meditatum sermonem attulerint an ad ea quae interrogaueras ex tempore uerisimilia responderint’.

2Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad Ualerium Uerum de excutienda fide testium in haec uerba: ‘Quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest. sicut non semper, ita saepe sine publicis monumentis cuiusque rei ueritas deprehenditur. alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias ueluti consentiens fama confirmat rei de qua quaeritur fidem. hoc ergo solum tibi rescribere possum summatim non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim alligari debere, sed ex sententia animi tui te aestimare oportere, quid aut credas aut parum probatum tibi opinaris’.

3Idem diuus Hadrianus Iunio Rufino proconsuli Macedoniae rescripsit testibus se, non testimoniis crediturum. uerba epistulae ad hanc partem pertinentia haec sunt: ‘Quod crimina obiecerit apud me Alexander Apro et quia non probabat nec testes producebat, sed testimoniis uti uolebat, quibus apud me locus non est (nam ipsos interrogare soleo), quem remissi ad prouinciae praesidem, ut is de fide testium quaereret et nisi implesset quod intenderat, relegaretur’.

4Gabinio quoque Maximo idem princeps in haec uerba rescripsit: ‘Alia est auctoritas praesentium testium, alia testimoniorum quae recitari solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos uelis, des eis impendia’.

5Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret, qui se ab eo parenteue eius liberauerit, quiue impuberes erunt, quique iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias ut depugnaret se locauerit, quaeue palam quaestum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus uel conuictus erit. nam quidam propter reuerentiam personarum, quidam propter lubricum consilii sui, alii uero propter notam et infamiam uitae suae admittendi non sunt ad testimonii fidem.

6Testes non temere euocandi sunt per longum iter et multo minus milites auocandi sunt a signis uel muneribus perhibendi testimonii causa, idque diuus Hadrianus rescripsit. sed et diui fratres rescripserunt: ‘Quod ad testes euocandos pertinet, diligentiae iudicantis est explorare, quae consuetudo in ea prouincia, in quam iudicat, fuerit’. nam si probabitur saepe in aliam ciuitatem testimonii gratia plerosque euocatos, non esse dubitandum, quin euocandi sint, quos necessarios in ipsa cognitione deprehenderit qui iudicat.

4 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuntietur, ut testimonium litis dicat aduersus socerum generum, uitricum priuignum, sobrinum sobrinam, sobrino sobrina natum, eosue qui priore gradu sint, item ne liberto ipsius, liberorum eius, parentium, uiri uxoris, item patroni patronae: et ut ne patroni patronae aduersus libertos neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere.

5 · Gaius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr.In legibus, quibus excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quoque filiae contineri placet: item soceri sponsae patrem.

6 · Licinius Rufinus libro secundo regularum

pr.Idonei non uidentur esse testes, quibus imperari potest ut testes fiant.

7 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Serui responso tunc credendum est, cum alia probatio ad eruendam ueritatem non est.

8 · Scaeuola libro quarto regularum

pr.Inuiti testimonium dicere non coguntur senes ualetudinarii uel milites uel qui cum magistratu rei publicae causa absunt uel quibus uenire non licet.

9 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Testis idoneus pater filio aut filius patri non est.

10 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Nullus idoneus testis in re sua intellegitur.

11 · Pomponius libro trigesimo tertio ad Sabinum

pr.Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intellegitur.

12 · Ulpianus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim elocutio duorum numero contenta est.

13 · Papinianus libro primo de adulteriis

pr.Quaesitum scio, an in publicis iudiciis calumniae damnati testimonium iudicio publico perhibere possunt. sed neque lege remmia prohibentur et Iulia lex de ui et repetendarum et peculatus eos homines testimonium dicere non uetuerunt. uerumtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione iudicantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii fidem, quod integrae frontis homo dixerit, perpendere.

14 · Papinianus libro singulari de adulteriis

pr.Scio quidem tractatum esse, an ad testamentum faciendum adhiberi possit adulterii damnatus: et sane iuste testimonii officio ei interdicetur. existimo ergo neque iure ciuili testamentum ualere, ad quod huiusmodi testis processit, neque iure praetorio, quod ius ciuile subsequitur, ut neque hereditas adiri neque bonorum possessio dari possit.

15 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Repetundarum damnatus nec ad testamentum nec ad testimonium adhiberi potest.

1Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.

16 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Qui falso uel uarie testimonia dixerunt uel utrique parti prodiderunt, a iudicibus competenter puniuntur.

17 · Ulpianus libro singulari regularum

pr.Pater et filius qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt testes utrique in eodem testamento uel eodem negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.

18 · Paulus libro secundo de adulteriis

pr.Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in iudicio dicendi ius habere.

19 · Ulpianus libro octauo de officio proconsulis

pr.Inuiti testimonium non dicunt publicani, item is qui non detractandi testimonii causa aberit, item is qui quid exercitui praebendum conduxerit.

1Sed nec pupillis testimonium denuntiari potest.

20 · Uenuleius libro secundo de iudiciis publicis

pr.In testimonium accusator citare non debet eum, qui iudicio publico reus erit aut qui minor uiginti annis erit.

21 · Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus

pr.Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit.

1Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum priuati, sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant. item senatus censuit praetorem testimonium dare debere in iudicio adulterii causa.

2Si ea rei condicio sit, ubi harenarium testem uel similem personam admittere cogimur, sine tormentis testimonio eius credendum non est.

3Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint et negotii qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: si uero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet impari numero, credendum est id quod naturae negotii conuenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis et quae rei aptiora et uero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem et testimonia, quibus potius lux ueritatis adsistit.

22 · Uenuleius libro secundo de officio proconsulis

pr.Curent magistratus cuiusque loci testari uolentibus et se ipsos et alios testes uel signatores praebere, quo facilius negotia explicentur et probatio rerum salua sit.

23 · Uenuleius libro primo de iudiciis publicis

pr.Produci testis is non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit.

24 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Testes eos, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit.

25 · Arcadius qui et Charisius libro singulari de testibus

pr.Mandatis cauetur, ut praesides attendant, ne patroni in causa cui patrocinium praestiterunt testimonium dicant. quod et in exsecutoribus negotiorum obseruandum est.