D. 22.4DE FIDE INSTRUMENTORUM ET AMISSIONE EORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae instrumentorum loco habentur.
2 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Quicumque a fisco conuenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conueniendus est et ita, si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam uim in iudicio optinere non conuenit.
3 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Respondit repetita quidem die cautionem interponi non debuisse, sed falsi crimen quantum ad eos, qui in hoc consenserunt, contractum non uideri, cum inter praesentes et conuenientes res actitata sit magisque debitor quam creditor deliquerit.
4 · Gaius libro singulari de formula hypothecaria
pr.In re hypothecae nomine obligata ad rem non pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus, quae consensu contrahuntur: et ideo et sine scriptura si conuenit, ut hypothecae sit, et probari poterit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem ualet quod actum est, si habeat probationem, sicut et nuptiae sunt, licet testatio sine scriptis habita est.
5 · Callistratus libro secundo quaestionum
pr.Si res gesta sine litterarum quoque consignatione ueritate factum suum praebeat, non ideo minus ualebit, quod instrumentum nullum de ea intercessit.
6 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Si de tabulis testamenti deponendis agatur et dubitetur, cui eas deponi oportet, semper seniorem iuniori et amplioris honoris inferiori et marem feminae et ingenuum libertino praeferemus.