D. 26.5DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS DATIS AB HIS QUI IUS DANDI HABENT, ET QUI ET IN QUIBUS CAUSIS SPECIALITER DARI POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum
pr.Siue proconsul siue praeses siue etiam praefectus Aegypti siue proconsulatum optineat prouinciae uel temporis causa praeside defuncto uel quia ipsi prouincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.
1Legatus quoque proconsulis ex oratione diui Marci tutorem dare potest.
2Quod autem permittitur tutorem dare prouinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui sunt eiusdem prouinciae uel ibidem domicilium habent.
2 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
pr.Cum quidam tutores dati appellassent, quidam autem non adessent, diuus Pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui tutela fungatur.
3 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
pr.Ius dandi tutores datum est omnibus magistratibus municipalibus eoque iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio uel agro eiusdem municipii est.
4 · Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam
pr.Praetor ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest.
5 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale
pr.Illud semper constitit praesidem posse tutorem dare tam absentem quam praesentem et tam praesenti quam absenti
6 · Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus
pr.nec non ignoranti et inuito.
7 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus
pr.Non tantum ad dotem dandam nupturae curatorem dari oportet, uerum etiam ei quoque, quae iam nupta est. sed et ad dotem augendam datur et mutandae quoque dotis gratia curator dari potest.
8 · Ulpianus libro octauo de omnibus tribunalibus
pr.Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit.
1Si praetor uel praeses prouinciae in furore aut dementia constitutus dederit tutorem, non puto ualere: quamuis enim praetor uel praeses sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti.
2Dari tutor omni die poterit.
3Furioso et furiosae et muto et surdo tutor uel curator a praetore uel praeside dari poterit.
9 · Marcianus libro nono institutionum
pr.Impuberi ad hereditatem adeundam ut tutor detur, ex causa permissum est.
10 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Tutor si petitus fuerit habenti, sed absente eo quasi non habenti datus sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem diuorum fratrum non ualet tutoris datio.
11 · Celsus libro undecimo digestorum
pr.Curator pupillo uel pupillae non datur, si tutor eorum afuerit.
12 · Ulpianus libro tertio de officio proconsulis
pr.His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit.
1Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamuis enim contra sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen diuus Pius Instio Celeri, item diui fratres rescripserunt filium, si sobrie uiuat, patri curatorem dandum magis quam extraneum.
2Diuus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in haec uerba: ‘non est nouum quosdam, etsi mentis suae uidebuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subueniatur is, deducantur in egestatem. eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum’.
13 · Papinianus libro undecimo quaestionum
pr.Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem saluam fore ab herede caueatur. postea diuus Hadrianus, ut idem in eo seruetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit.
1Quamuis autem a patrono rem saluam pupillo fore non facile cautio exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi uoluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate priuauit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manumittit, non est ei ablatum, tutela uero sine uinculo cautionis non committitur. quid ergo si non caueat? non dubie tutela non erit apud patronum.
2Sed si puella duodecimum annum impleuerit, tutor desinit esse: quoniam tamen minoribus annorum desiderantibus curatores dari solent, si curator patronus petatur, fides inquisitionis pro uinculo cedet cautionis.
14 · Papinianus libro duodecimo quaestionum
pr.Libertus non aliis patroni patronaeue liberis tutor esse cogitur, quam qui iura patronatus sperare possunt.
15 · Paulus libro secundo ad edictum
pr.In omnem rem curator dandus est in eius tutoris locum, qui rei publicae causa afuit:
16 · Paulus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.nec ille desinit tutor esse. quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur, iuris est.
17 · Ulpianus libro nono ad edictum
pr.Ei, qui de statu suo litigat, tutorem dari posse Pomponius scribit et uerum est, ut ita demum teneat datio, si liber est.
18 · Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum
pr.In dando tutore ex inquisitione et in eum inquiritur, qui senator est: et ita Seuerus rescripsit.
19 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Ubi absunt hi, qui tutores dare possunt, decuriones iubentur dare tutores, dummodo maior pars conueniat: ubi non est dubium, quin unum ex se dare possint.
1Magistratus municipalis collegam suum quin dare tutorem possit, non est dubium.
20 · Modestinus libro septimo differentiarum
pr.Uentri tutor a magistratibus populi Romani dari non potest, curator potest: nam de curatore constituendo edicto comprehensum est.
1Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non est impedimento.
21 · Modestinus libro primo excusationum
pr.Εἰδέναι δεῖ τοὺς ἄρχοντας, ὅτι κουράτορας ἀφήλιξι γυναῖκας οὐ χειροτονήσουσιν.
1Ἐὰν μήτηρ ἐπὶ ταύτῃ τῇ αἱρέσει γράψῃ υἱοὺς κληρονόμους ἐὰν ἀπολυθῶσι τῆς τοῦ πατρὸς ἐξουσίας, ἀπολυθέντων τούτων καὶ διὰ τοῦτο κληρονομησάντων αὐτὸς ὁ πατὴρ κουράτωρ χειροτονηθῆναι οὐ δύναται, κἂν βούληται, ἵνα μὴ ἄλλῃ ὁδῷ τοῦτο ὅπερ οὐκ ἠβουλήθη ἡ διαθεμένη γένηται. καὶ τοῦτο οὕτως ὑπὸ τοῦ θείου Σεβήρου νενομοθέτηται.
2Ἀλλὰ κἄν τις ἀπὸ γονέων κωλυθῇ ἐπιτροπεύειν, τοῦτον οὔτε χειροτονεῖσθαι προσήκει· κἂν χειροτονηθεὶς μὴ παραιτήσηται, κωλύεσθαι αὐτὸν ἐπιτροπεύειν μενούσης τῆς ἐπιτιμίας.
3Τοὺς ἐν πρεσβείᾳ ὄντας μὴ χειροτονείτωσαν ἐπιτρόπους ἢ κουράτορας οἱ ἄρχοντες, ἐπειδήπερ παρ’ ὃν χρόνον πρεσβεύουσιν, ὁ κίνδυνος αὐτοῖς οὐ διαφέρει.
4Ἐὰν ἐπαρχιακὸν ἄνθρωπον πρεσβεύοντα ὁ ἐν Ῥώμῃ ἄρχων δῷ ἐπίτροπον, ἀφεθήσεται.
5Πρὸς τοῖς λοιποῖς δικαίοις δεῖ τὸν ἄρχοντα καὶ τοὺς τρόπους τῶν μελλόντων χειροτονηθήσεσθαι σκοπεῖν· οὔτε γὰρ οὐσία οὔτε ἀξίωμα οὕτως ἱκανὸν πρὸς πίστιν, ὡς ἀγαθὴ προαίρεσις καὶ χρηστοὶ τρόποι.
6Διὰ παντὸς δὲ μάλιστα τοῦτο παρατηρείτωσαν οἱ ἄρχοντες μὴ χειροτονεῖν τοὺς βουλομένους ἐπιρρίπτειν ἑαυτούς, ἵνα χειροτονηθῶσι, καὶ ἀργύριον διδόντασ· τούτους γὰρ καὶ κολάσει ὑπευθύνους εἶναι νενομοθέτηται.
22 · Modestinus libro quinto excusationum
pr.Καὶ οἱ μὴ βουλευταὶ βουλευτῶν παισὶ χειροτονοῦνται ἐπίτροποι, ὥσπερ καὶ βουλευταὶ τοῖς μὴ ἐκ βουλευτῶν.
23 · Modestinus libro quarto pandectarum
pr.Simul plures tutores dari possunt.
24 · Paulus libro nono responsorum
pr.‘Diui Marcus et uerus Cornelio Proculo. si quando desint in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei uideantur esse tutores, officium sit magistratuum inquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque et nomina praesidi prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare’.
25 · Paulus libro decimo responsorum
pr.Curatorem impuberi datum quacumque ex causa perseuerare in diem pubertatis in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium curatorem sibi petere debebit.
26 · Scaeuola libro secundo responsorum
pr.Seiae egressae annos duodecim decreto praetoris ex inquisitione datus est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. respondi secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse neque obligari quod non gereret.
27 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomatorum
pr.Pupillo, qui tam Romae quam in prouincia facultates habet, rerum quae sunt Romae praetor, prouincialium praeses tutorem dare potest.
1Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec se excusauerit, tutor perseuerabit.
28 · Paulus libro secundo decretorum
pr.Romanius Appulus ab iudice appellauerat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. decreuit imperator posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus est in tutela.
29 · Paulus libro singulari de cognitionibus
pr.Si peregre agant qui tutores uel curatores dati sunt, ut intra diem trigesimum notum his a magistratibus fiat, diuus Marcus rescripsit.