IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 22

D. 22.1DE USURIS ET FRUCTIBUS ET CAUSIS ET OMNIBUS ACCESSIONIBUS ET MORA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Cum iudicio bonae fidei disceptatur, arbitrio iudicis usurarum modus ex more regionis ubi contractum est constituitur, ita tamen, ut legi non offendat.

1Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem inuaserit uel in suos usus conuerterit, omnimodo etiam mora non interueniente praestabuntur usurae.

2Nec tamen iudex iudicii bonae fidei recte iubebit interponi cautiones, ut, si tardius sententiae condemnatus paruerit, futuri temporis pendantur usurae, cum in potestate sit actoris iudicatum exigere. Paulus notat: quid enim pertinet ad officium iudicis post condemnationem futuri temporis tractatus?

3Papinianus. circa tutelae restitutionem pro fauore pupillorum latior interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodie, siue iudex accipiatur, in diem sententiae, siue sine iudice tutela restituatur, in eum diem quo restituit usuras praestari. plane si tutelae iudicio nolentem experiri tutor ultro conuenerit et pecuniam optulerit eamque obsignatam deposuerit, ex eo tempore non praestabit usuras.

2 · Papinianus libro sexto quaestionum

pr.Uolgo receptum est, ut, quamuis in personam actum sit, post litem tamen contestatam causa praestetur: cuius opinionis ratio redditur, quoniam quale est, cum petitur, tale dari debet ac propterea postea captos fructus partumque editum restitui oportet.

3 · Papinianus libro uicesimo quaestionum

pr.In fideicommissi persecutione, cum post iudicis sententiam moram fecisset heres, iussit imperator Marcus Antoninus, intermisso legitimo tempore quod condemnatis praestatur ut usque ad sententiam commoda fideicommissarius accipiat. quod decretum ita accipi oportet, si ante iudicis sententiam mora non interuenit: tametsi non facile euenire possit, ut mora non praecedente perueniatur ad iudicem: sed puta legis Falcidiae rationem interuenisse. ceterum si ante, quam ad iudicem perueniretur, in mora heres fuit, exinde fructuum praestandorum necessitate adstrictus qua tandem ratione, quoniam et sententia uictus est, legitimi temporis spatio fructibus liberabitur, cum ea temporis intercapedo iudicato dilationem dare, non lucrum adferre debeat?

1In his quoque iudiciis, quae non sunt arbitraria nec bonae fidei, post litem contestatam actori causa praestanda est in eum diem, quo sententia dicitur: certe post rem iudicatam tempus a fructibus dependendis immune est.

2Nonnumquam euenit, ut, quamquam fructus hereditatis aut pecuniae usura nominatim relicta non sit, nihilo minus debeatur. ut puta si quis rogetur post mortem suam quidquid ex bonis supererit Titio restituere: ut enim ea quae fide bona deminuta sunt in causa fideicommissi non deprehenduntur, si pro modo ceterorum quoque bonorum deminuantur, ita quod ex fructibus supererit iure uoluntatis restitui oportebit.

3Cum Pollidius a propinqua sua heres institutus rogatus fuisset filiae mulieris quidquid ex bonis eius ad se peruenisset, cum certam aetatem puella complesset, restituere, idque sibi mater ideo placuisse testamento comprehendisset, ne filiae tutoribus, sed potius necessitudini res committerentur, eundemque Pollidium fundum retinere iussisset: praefectis praetorii suasi fructus, qui bona fide a Pollidio ex bonis defunctae percepti essent, restitui debere, siue quod fundum ei tantum praelegauerat siue quod lubrico tutelae fideicommissi remedium mater praetulerat.

4Si auro uel argento facto per fideicommissum relicto mora interuenerit, an usurarum aestimatio facienda sit, tractari solet. plane si materiam istam ideo relinquit, ut ea distracta pecuniaque refecta fideicommissa soluerentur aut alimenta praestarentur, non oportere frustrationem impunitam esse responderi oportet: quod si forte ideo relinquit, ut his uasis uteretur, non sine rubore desiderabuntur usurae ideoque non exigentur.

4 · Papinianus libro uicesimo septimo quaestionum

pr.Si stipulatus sis rem dari uacuamque possessionem tradi, fructus postea captos actione incerti ex stipulatu propter inferiora uerba consecuturum te ratio suadet. an idem de partu ancillae responderi possit, considerandum est. nam quod ad uerba superiora pertinet, siue factum rei promittendi siue effectum per traditionem dominii transferendi continent, partus non continetur: uerum si emptor a uenditore nouandi animo ita stipulatus est, factum tradendi stipulatus intellegitur, quia non est uerisimile plus uenditorem promississe, quam iudicio empti praestare compelleretur. sed tamen propter illa uerba ‘uacuamque possessionem tradi’ potest dici partus quoque rationem committi incerti stipulatione: etenim ancilla tradita partum postea editum in bonis suis reus stipulandi habere potuisset.

1Si post contractam emptionem ante interpositam stipulationem partus editus aut aliquid per seruum uenditori adquisitum est, quod ex stipulatu consequi non poterit, iudicio empti consequitur: id enim quod non transfertur in causam nouationis iure pristino peti potest.

5 · Papinianus libro uicesimo octauo quaestionum

pr.Generaliter obseruari conuenit bonae fidei iudicium non recipere praestationem, quae contra bonos mores desideretur.

6 · Papinianus libro uicesimo nono quaestionum

pr.Cum de in rem uerso cum herede patris uel domini ageretur et usurarum quaestio moueretur, imperator Antoninus ideo soluendas usuras iudicauit, quod eas ipse dominus uel pater longo tempore praestitisset.

1Imperator quoque noster Seuerus filiae Flauii Athenagorae, cuius bona fuerant publicata, de fisco ideo numerari decies centena dotis nomine iussit, quod ea patrem praestitisse dotis usuras allegasset.

7 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Debitor usurarius creditori pecuniam optulit et eam, cum accipere noluisset, obsignauit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. quod si postea conuentus ut solueret moram fecerit, nummi steriles ex eo tempore non erunt.

8 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Equis per fideicommissum relictis post moram fetus quoque praestabitur ut fructus, sed fetus secundus ut causa, sicut partus mulieris.

9 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Pecuniae faenebris, intra diem certum debito non soluto, dupli stipulatum in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi non tenere: quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio uires habebit.

1Usurarum stipulatio, quamuis debitor non conueniatur, committitur. nec inutilis legitimae usurae stipulatio uidetur sub ea condicione concepta ‘si minores ad diem solutae non fuerint’: non enim poena, sed faenus uberius iusta ratione sortis promittitur. si tamen post mortem creditoris nemo fuit cui pecunia solueretur, eius temporis inculpatam esse moram constitit: ideo si maiores usurae prioribus petantur, exceptio doli non inutiliter opponetur.

10 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Partum post litem contestatam editum restituere possessor debet: quem non deberet restituere, si, cum mater peteretur, iam natus fuisset, nisi specialiter et pro hoc egisset.

11 · Paulus libro uicesimo quinto quaestionum

pr.Gaius Seius qui rem publicam gerebat faenerauit pecuniam publicam sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra certa tempora non inlatis usuris grauiores infligerentur: quidam debitores cessauerunt in soluendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut omne quod usurarum nomine competebat etiam pro his, qui cessauerant in usuris, suppleatur. quaesitum est, an illud, quod amplius ex consuetudine poenae nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio proficere deberet an rei publicae lucro cederet. respondi, si Gaius Seius a debitoribus usuras stipulatus esset, eas solas rei publicae praestari oportere, quae secundum formam ab is exigi solent, etiamsi non omnia nomina idonea sint.

1Quid si seruus publicus obligationem usurarum rei publicae adquisiit? aequum est, quamuis ipso iure usurae rei publicae debeantur, tamen pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non sit parata res publica uniuersorum debitorum fortunam suscipere. eadem fere in tutoribus Marcellus refert.

12 · Paulus libro quarto responsorum

pr.Seia mutuam pecuniam accepit a Septicio: de usuris ita conuenit: nisi sua quaque die usurae supra scriptae exsoluerentur uel post tertium mensem, tunc in maiores usuras Seia teneretur, et deinceps per singulas pensiones, si condicione data usurae non soluerentur, ea condicio obseruaretur, donec omnis summa debita hoc nomine exsolueretur. quaero, an haec uerba ‘et deinceps per singulas pensiones condicione data usurae non soluantur, ea condicio obseruaretur’ eo pertineant, ut, quamuis commissa sit forte prima stipulatio, non tamen in ampliorem quantitatem usurarum conueniri possit quam eius pensionis nomine, quae egressa est diem praestitutum. Paulus respondit plures condiciones continere eam stipulationem, quae de grauioribus usuris praestandis subiecta est, id est ut per singulas pensiones condicio inspectaretur non illatarum suis temporibus leuiorum usurarum: et ideo posse euitari poenam sequentium pensionum.

13 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Qui semisses usuras promissit, per multos annos minores praestitit: heres creditoris semisses petit. cum per debitorem non steterit, quo minus minores soluat, quaero an exceptio doli uel pacti obstet. respondi, si exsoluendis ex more usuris per tanta tempora mora per debitorem non fuit, posse secundum ea, quae proponerentur obstare exceptionem.

1Quaesitum est, an iudicio negotiorum gestorum uel mandati pro pecunia otiosa usuras praestare debeat, cum dominus nullam pecuniam faenerauit. respondit, si eam pecuniam positam habuisset idque ex consuetudine mandantis fecisset, non debere quicquam usurarum nomine praestare.

14 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.Respondit Paulus moram in soluendo fideicommisso factam partus quoque ancillarum restituendos.

1Heres rogatus erat post mortem suam sine reditu hereditatem restituere: quaesitum est, an partus ancillarum etiam uiuo herede nati restituendi essent propter uerba testamenti, quibus de reditu solo deducendo testator sensit. Paulus respondit ante diem fideicommissi cedentem partus ancillarum editos fideicommisso non contineri. Neratius libro primo ita refert eum, qui similiter rogatus esset, ut mulierem restitueret, partum eius restituere cogendum non esse, nisi tunc editus esset, cum in fideicommisso restituendo moram fecisset. neque interesse existimo, an ancilla specialiter an hereditas in fideicommisso sit.

15 · Paulus libro sexto decimo responsorum

pr.Respondit neque eorum fructuum, qui post litem contestatam officio iudicis restituendi sunt, usuras praestari oportere, neque eorum, qui prius percepti quasi malae fidei possessori condicuntur.

16 · Paulus libro primo decretorum

pr.Liberalitatis in rem publicam factae usurae non exiguntur.

1Cum usurae pretii fundi ab eo qui a fisco emerat peterentur et emptor negaret traditam sibi possessionem, imperator decreuit iniquum esse usuras ab eo exigi, qui fructus non percepisset.

17 · Paulus libro singulari de usuris

pr.Cum quidam cauisset se quotannis quincunces usuras praestaturum et, si quo anno non soluisset, tunc totius pecuniae ex die qua mutuatus est semisses soluturum, et redditis per aliquot annos usuris mox stipulatio commissa esset, diuus Marcus Fortunato ita rescripsit: ‘Praesidem prouinciae adi, qui stipulationem, de cuius iniquitate questus es, ad modum iustae exactionis rediget’. haec constitutio ad finitum modum excedit: quid ergo? sic temperanda res est, ut in futurum dumtaxat ex die cessationis crescat usura.

1Diuus Pius ita rescripsit: ‘parum iuste praeteritas usuras petis, quas omisisse te longi temporis interuallum indicat, qui eas a debitore tuo, ut gratior apud eum uidelicet esses, petendas non putasti’.

2In tacito fideicommisso omne emolumentum heredi auferendum et fisco praestandum diuus Pius rescripsit: ergo et usurarum emolumentum aufertur heredi.

3Si pupillo non habenti tutorem fideicommissum solui non potuit, non uideri moram per heredem factam diuus Pius rescripsit. ergo nec ei debetur, qui quod rei publicae causa afuit uel ex alia causa iusta impeditus, ex qua restitutio indulgetur, petere non potuit: quid enim potest imputari ei, qui soluere, etiamsi uellet, non potuit? nec simile uideri posse, quod placuit minoribus etiam in his succurri quae non adquisierunt: usurae enim non propter lucrum petentium, sed propter moram soluentium infliguntur.

4Ex locato qui conuenitur, nisi conuenerit ut tardius pecuniae illatae usuras deberet, non nisi ex mora usuras praestare debet.

5Fiscus ex suis contractibus usuras non dat, sed ipse accipit: ut solet a foricariis, qui tardius pecuniam inferunt, item ex uectigalibus. cum autem in loco priuati successit, etiam dare solet.

6Si debitores, qui minores semissibus praestabunt usuras, fisci esse coeperunt, postquam ad fiscum transierunt, semisses cogendi sunt praestare.

7Eos qui ex administratione rerum ciuitatium conueniuntur usuris obnoxios esse satis notum est. idem obseruatur in operum curatoribus, si pecunia apud eos remansit. sed in ea quam redemptoribus commisserunt, etiamsi neglegenter dederint, usura eis remittitur: haec autem ita sunt, si nulla fraus arguitur: alioquin etiam usurae adplicabuntur.

8Si dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legauerunt, praefinitus, a praeside tempus statuendum est et nisi posuerint heredes, usuras rei publicae usque ad tertiam centesimae pendent.

18 · Paulus libro tertio responsorum

pr.Euictis agris, si initio conuenit, ut uenditor pretium restitueret, usurae quoque post euictionem praestabuntur, quamuis emptor post dominii litem inchoatam fructus aduersario restituit: nam incommodum medii temporis emptoris damnum est.

1Post traditam possessionem defuncto uenditore, cui successor incertus fuit, medii quoque temporis usurae pretii, quod in causa depositi non fuit, praestabuntur.

19 · Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum

pr.Uideamus, an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. quid enim si argentum aut uestimentum aliamue similem rem, quid praeterea si usum fructum aut nudam proprietatem, cum alienus usus fructus sit, petierit? neque enim nudae proprietatis, quod ad proprietatis nomen attinet, fructus ullus intellegi potest, neque usus fructus rursus fructus eleganter computabitur. quid igitur, si nuda proprietas petita sit? ex quo perdiderit fructuarius usum fructum, aestimabuntur in petitione fructus. item si usus fructus petitus sit, Proculus ait in fructus perceptos condemnari. praeterea Gallus Aelius putat, si uestimenta aut scyphus petita sint, in fructu haec numeranda esse, quod locata ea re mercedis nomine capi potuerit.

1Iter quoque et actus si petitus sit, uix est ut fructus ulli possint aestimari, nisi si quis commodum in fructibus numeraret, quod habiturus esset petitor, si statim eo tempore quo petisset ire agere non prohiberetur: quod admittendum est.

20 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum

pr.Usuras illicitas sorti mixtas ipsas tantum non deberi constat, ceterum sortem non uitiare.

21 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Sciendum est non omne, quod differendi causa optima ratione fiat, morae adnumerandum: quid enim si amicos adhibendos debitor requirat uel expediendi debiti uel fideiussoribus rogandis? uel exceptio aliqua allegetur? mora facta non uidetur,

22 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.si modo id ipsum non fraudandi causa simuletur.

23 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Sed et si rei publicae causa abesse subito coactus sit, ut defensionem sui mandare non possit, moram facere non uidebitur: siue in uinculis hostiumue potestate esse coeperit.

1Aliquando etiam in re moram esse decerni solet, si forte non exstat qui conueniatur.

24 · Paulus libro trigesimo septimo ad edictum

pr.Si quis solutioni quidem moram fecit, iudicium autem accipere paratus fuit, non uidetur fecisse moram: utique si iuste ad iudicium prouocauit.

1Cum reus moram facit, et fideiussor tenetur.

2Mora uidetur creditori fieri, siue ipsi siue ei cui mandauerat siue ei qui negotia eius gerebat mora facta sit: nec hoc casu per liberam personam adquiri uidetur, sed officium impleri, sicuti, cum quis furtum mihi facientem deprehendit, negotium meum agens manifesti furti actionem mihi parat: item cum procurator interpellauerit promissorem hominis, perpetuam facit stipulationem.

25 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Qui scit fundum sibi cum alio communem esse, fructus, quos ex eo perceperit inuito uel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos seuerit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si totum fundum alienum quis sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit.

1In alieno fundo, quem Titius bona fide mercatus fuerat, frumentum seui: an Titius bonae fidei emptor perceptos fructus suos faciat? respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae serui operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis, ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitauit, quin, si in meo fundo frumentum tuum seuerim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit meum fieret. porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est. praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus a quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis fructibus habent? cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut eius qui uectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt.

2Bonae fidei emptor seuit et antequam fructus perciperet, cognouit fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur. respondi, bonae fidei emptor quod ad percipiendos fructus intellegi debet, quamdiu euictus fundus non fuerit: nam et seruus alienus quem bona fide emero tamdiu mihi ex re mea uel ex operis suis adquiret, quamdiu a me euictus non fuerit.

26 · Iulianus libro sexto ex Minicio

pr.Uenationem fructus fundi negauit esse, nisi fructus fundi ex uenatione constet.

27 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Cum patri familias mora facta sit, iam in herede eius non quaeritur mora: nam tunc heredi proximo hereditario iure ea competet ideoque ad ceteros quoque deinceps transmittitur.

28 · Gaius libro secundo rerum cotidianarum

pr.In pecudum fructu etiam fetus est sicut lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et uituli statim pleno iure sunt bonae fidei possessoris et fructuarii.

1Partus uero ancillae in fructu non est itaque ad dominum proprietatis pertinet: absurdum enim uidebatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparauerit.

29 · Marcianus libro quarto decimo institutionum

pr.Placuit, siue supra statutum modum quis usuras stipulatus fuerit siue usurarum usuras, quod illicite adiectum est pro non adiecto haberi et licitas peti posse.

30 · Paulus libro singulari regularum

pr.Etiam ex nudo pacto debentur ciuitatibus usurae creditarum ab eis pecuniarum.

31 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Quod in stipulatione sic adiectum est: ‘et usuras, si quae competierint’, nullius esse momenti, si modus certus non adiciatur.

32 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Mora fieri intellegitur non ex re, sed ex persona, id est, si interpellatus oportuno loco non soluerit: quod apud iudicem examinabitur: nam, ut et Pomponius libro duodecimo epistularum scripsit, difficilis est huius rei definitio. diuus quoque Pius Tullio Balbo rescripsit, an mora facta intellegatur, neque constitutione ulla neque iuris auctorum quaestione decidi posse, cum sit magis facti quam iuris.

1Et non sufficit ad probationem morae, si seruo debitoris absentis denuntiatum est a creditore procuratoreue eius, cum etiam si ipsi, inquit, domino denuntiatum est, ceterum postea cum is sui potestatem faceret, omissa esset repetendi debiti instantia, non protinus per debitorem mora facta intellegitur.

2In bonae fidei contractibus ex mora usurae debentur.

3Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur ( siue iussu eius contractum est siue in rem uersum est patris uel in peculium), cuius persona circa moram spectabitur? et si quidem pater dumtaxat conuenietur, ex mora sua non tenetur: in filium tamen dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est, filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor uel cum ipso in solidum uel cum patre dumtaxat de peculio habebit.

4Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet.

5Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si Stichum promissum occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur.

33 · Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

pr.Si bene collocatae sunt pecuniae publicae, in sortem inquietari debitores non debent et maxime, si parient usuras: si non parient, prospicere rei publicae securitati debet praeses prouinciae, dummodo non acerbum se exactorem nec contumeliosum praebeat, sed moderatum et cum efficacia benignum et cum instantia humanum: nam inter insolentiam incuriosam et diligentiam non ambitiosam multum interest.

1Praeterea prospicere debet, ne pecuniae publicae credantur sine pignoribus idoneis uel hypothecis.

34 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum

pr.Usurae uicem fructuum optinent et merito non debent a fructibus separari: et ita in legatis et fideicommissis et in tutelae actione et in ceteris iudiciis bonae fidei seruatur. hoc idem igitur in ceteris obuentionibus dicemus.

35 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum

pr.Lite contestata usurae currunt.

36 · Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum

pr.Praediorum urbanorum pensiones pro fructibus accipiuntur.

37 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Et in contraria negotiorum gestorum actione usurae ueniunt, si mutuatus sum pecuniam, ut creditorem tuum absoluam, quia aut in possessionem mittendus erat bonorum tuorum aut pignora uenditurus. quid si domi habens propter eandem causam solui? puto uerum, si liberaui ex magno incommodo, debere dici usuras uenire, eas autem, quae in regione frequentantur, ut est in bonae fidei iudiciis constitutum: sed si mutuatus dedi, hae uenient usurae quas ipse pendo, utique si plus tibi praestarim commodi, quam usurae istae colligunt.

38 · Paulus libro sexto ad Plautium

pr.Uideamus generali, quando in actione quae est in personam etiam fructus ueniant.

1Et quidem si fundus ob rem datus sit, ueluti dotis causa, et renuntiata adfinitas, fructus quoque restituendi sunt, utique hi qui percepti sunt eo tempore quo sperabatur adfinitas, sed et posteriores, si in re mora fuit, ut ab illo, qui reddere debeat, omnimodo restituendi sunt. sed et si per mulierem stetit, quo minus nuptiae contrahantur, magis est, ut debeat fructus recipere: ratio autem haec est, quod, si sponsus non conueniebatur restituere fructus, licuerat ei neglegere fundum.

2Item si indebitum fundum solui et repeto, fructus quoque repetere debeo.

3Idemque est, si mortis causa fundus sit donatus et reualuerit qui donauit atque ita condictio nascatur.

4In Fabiana quoque actione et Pauliana, per quam quae in fraudem creditorum alienata sunt reuocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset: quod non est iniquum (nam et uerbum ‘restituas’, quod in hac re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque restituantur.

5Et ideo cum restitui praetor uult, ueluti in interdicto unde ui, etiam fructus sunt restituendi.

6Item si ui metusue causa rem tradam, non aliter mihi restituisse uidetur, quam si fructus mihi restituat: nec mora mea mihi aliquid aufert.

7Si actionem habeam ad id consequendum quod meum non fuit, ueluti ex stipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta sit: quod si acceptum est iudicium, tunc Sabinus et Cassius ex aequitate fructus quoque post acceptum iudicium praestandos putant, ut causa restituatur, quod puto recte dici.

8Ex causa etiam emptionis fructus restituendi sunt.

9Sed in societatibus fructus communicandi sunt.

10Si possessionem naturalem reuocem, proprietas mea manet, uideamus de fructibus. et quidem in deposito et commodato fructus quoque praestandi sunt, sicut diximus.

11In interdicto quoque quod ui aut clam magis est, ut omnis causa et fructus restituantur.

12Ante matrimonium quoque fructus percepti dotis fiunt et cum ea restituuntur.

13Eadem ratio est in fructibus praediorum urbanorum.

14Item si diuidere fundum tecum uelim, tu nolis et colam, an fructus diuidi debeant post deductionem impensarum? et puto diuidendos.

15In ceteris quoque bonae fidei iudiciis fructus omnimodo praestantur.

16Si dos praelegata fuerit, ante nuptias percepti fructus in causa legati ueniunt.

39 · Modestinus libro nono differentiarum

pr.Equis per fideicommissum legatis post moram heredis fetus quoque debentur. equitio autem legato etiamsi mora non intercedat, incremento gregis fetus accedunt.

40 · Modestinus libro quarto regularum

pr.In eum diem, quo creditor pignora distraxit, recte usurae fiet reputatio.

41 · Modestinus libro tertio responsorum

pr.Tutor condemnatus per appellationem traxerat exsecutionem sententiae. Herennius Modestinus respondit eum qui de appellatione cognouit potuisse, si frustratoriam morandi causa appellationem interpositam animaduerteret, etiam de usuris medii temporis eum condemnare.

1Lucius Titius cum centum et usuras aliquanti temporis deberet, minorem pecuniam quam debebat obsignauit: quaero, an Titius pecuniae quam obsignauit usuras praestare non debeat. Modestinus respondit, si non hac lege mutua pecunia data est, uti liceret et particulatim quod acceptum est exsoluere, non retardari totius debiti usurarum praestationem, si, cum creditor paratus esset totum suscipere, debitor, qui in exsolutione totius cessabat, solam partem deposuit.

2Ab Aulo Agerio Gaius Seius mutuam quandam quantitatem accepit hoc chirographo: ‘ille scripsi me accepisse et accepi ab illo mutuos et numeratos decem, quos ei reddam kalendis illis proximis cum suis usuris placitis inter nos’: quaero, an ex eo instrumento usurae peti possint et quae. Modestinus respondit, si non appareat de quibus usuris conuentio facta sit, peti eas non posse.

42 · Modestinus libro undecimo responsorum

pr.Herennius Modestinus respondit fructus, qui post adquisitum ex causa fideicommissi dominium ex terra percipiuntur, ad fideicommissarium pertinere, licet maior pars anni ante diem fideicommissi cedentem praeterisse dicatur.

43 · Modestinus libro octauo decimo responsorum

pr.Herennius Modestinus respondit eius temporis quod cessit, postquam fiscus debitum percepit, eum, qui mandatis a fisco actionibus experitur, usuras quae in stipulatum deductae non sunt petere non posse.

44 · Modestinus libro decimo pandectarum

pr.Poenam pro usuris stipulari nemo supra modum usurarum licitum potest.

45 · Pomponius libro uicesimo secundo ad Quintum Mucium

pr.Fructus percipiendo uxor uel uir ex re donata suos facit, illos tamen, quos suis operis adquisierit, ueluti serendo: nam si pomum decerpserit uel ex silua caedit, non fit eius, sicuti nec cuiuslibet bonae fidei possessoris, quia non ex facto eius is fructus nascitur.

46 · Ulpianus libro sexagesimo secundo ad edictum

pr.Quod in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere.

47 · Scaeuola libro nono digestorum

pr.Respondit paratum iudicium accipere, si ab aduersario cessatum est, moram facere non uideri.

48 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum

pr.Maritus uxori suae usum fructum tertiae partis et, cum liberos habuisset, proprietatem legauit: eam uxorem heredes falsi testamenti et aliorum criminum accusauerunt, qua re impedita est legatorum petitio: interea et filius ei mulieri natus est eoque condicio legati exstitit. quaesitum est, cum testamentum falsum non esse apparuerit, an fructus etiam mulieri praestari debeant. respondit praestandos.

49 · Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis

pr.Fructus rei est uel pignori dare licere.