IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 22

D. 22.2DE NAUTICO FAENORE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Modestinus libro decimo pandectarum

pr.Traiecticia ea pecunia est quae trans mare uehitur: ceterum si eodem loci consumatur, non erit traiecticia. sed uidendum, an merces ex ea pecunia comparatae in ea causa habentur? et interest, utrum etiam ipsae periculo creditoris nauigent: tunc enim traiecticia pecunia fit.

2 · Pomponius libro tertio ex Plautio

pr.Labeo ait, si nemo sit, qui a parte promissoris interpellari traiecticiae pecuniae possit, id ipsum testatione complecti debere, ut pro petitione id cederet.

3 · Modestinus libro quarto regularum

pr.In nautica pecunia ex eo die periculum spectat creditorem, ex quo nauem nauigare conueniat.

4 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Nihil interest, traiecticia pecunia sine periculo creditoris accepta sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse creditoris desierit. utrubique igitur maius legitima usura faenus non debebitur, sed in priore quidem specie semper, in altera uero discusso periculo: nec pignora uel hypothecae titulo maioris usurae tenebuntur.

1Pro operis serui traiecticiae pecuniae gratia secuti quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum debetur. in stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod in ea legitimae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum supplebitur.

5 · Scaeuola libro sexto responsorum

pr.Periculi pretium est et si condicione quamuis poenali non exsistente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pecuniam, si modo in aleae speciem non cadat: ueluti ea, ex quibus condictiones nasci solent, ut ‘si non manumittas’, ‘si non illud facias’, ‘si non conualuero’ et cetera. nec dubitabis, si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut, si cepisset, redderet, et athletae, unde se exhiberet exerceretque, ut, si uicisset, redderet.

1In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest.

6 · Paulus libro uicesimo quinto quaestionum

pr.Faenerator pecuniam usuris maritimis mutuam dando quasdam merces in naue pignori accepit, ex quibus si non potuisset totum debitum exsolui, aliarum mercium aliis nauibus impositarum propriisque faeneratoribus obligatarum si quid superfuisset, pignori accepit. quaesitum est naue propria perempta, ex qua totum solui potuit, an id damnum ad creditorem pertineat, intra praestitutos dies amissa naue, an ad ceterarum nauium superfluum admitti possit. respondi: alias quidem pignoris deminutio ad damnum debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pecunia ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salua nauis intra statuta tempora peruenerit, ipsius crediti obligatio non exsistente condicione defecisse uidetur, et ideo pignorum quoque persecutio perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa. si nauis intra praestitutos dies perisset, et condicionem stipulationis defecisse uideri, ideoque sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis nauibus fuerunt, quaeri. quando ergo ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit? scilicet tunc cum condicio exstiterit obligationis et alio casu pignus amissum fuerit uel uilius distractum uel si nauis postea perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit.

7 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.In quibusdam contractibus etiam usurae debentur quemadmodum per stipulationem. nam si dedero decem traiecticia, ut salua naue sortem cum certis usuris recipiam, dicendum est posse me sortem cum usuris recipere.

8 · Ulpianus libro septuagesimo septimo ad edictum

pr.Seruius ait pecuniae traiecticiae poenam peti non posse, si per creditorem stetisset, quo minus eam intra certum tempus praestitutum accipiat.

9 · Labeo libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si traiecticiae pecuniae poena (uti solet) promissa est, quamuis eo die, qui primus soluendae pecuniae fuerit, nemo uixerit, qui eam pecuniam deberet, tamen perinde committi poena potest, ac si fuisset heres debitoris.