D. 21.3DE EXCEPTIONE REI UENDITAE ET TRADITAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagesimo sexto ad edictum
pr.Marcellus scribit, si alienum fundum uendideris et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repellendum.
1Sed et si dominus fundi heres uenditori existat, idem erit dicendum.
2Si quis rem meam mandatu meo uendiderit, uindicanti mihi rem uenditam nocebit haec exceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium soluatur.
3Celsus ait: si quis rem meam uendidit minoris quam ei mandaui, non uidetur alienata et, si petam eam, non obstabit mihi haec exceptio: quod uerum est.
4Si seruus merces peculiariter emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento liberum esse iusserit eique peculium praelegauerit et uenditor a seruo merces petere coeperit: exceptio in factum locum habebit, quia is tunc seruus fuisset cum contraxisset.
5Si quis rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine uitio fuerit nactus, habet exceptionem contra uenditorem, nisi forte uenditor iustam causam habeat, cur rem uindicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa uindicanti, replicatione aduersus exceptionem utetur.
2 · Pomponius libro secundo ex Plautio
pr.Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit, pretio autem soluto Titius Sempronio heres exstiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse priorem te tueri, quia et si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione summoueretur et si ipse Titius eum possideret, Publiciana peteres.
3 · Hermogenianus libro sexto iuris epitomatorum
pr.Exceptio rei uenditae et traditae non tantum ei cui res tradita est, sed successoribus etiam eius et emptori secundo, etsi res ei non fuerit tradita, proderit: interest enim emptoris primi secundo rem non euinci.
1Pari ratione uenditoris etiam successoribus nocebit, siue in uniuersum ius siue in eam dumtaxat rem successerint.