IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 21

D. 21.2DE EUICTIONIBUS ET DUPLAE STIPULATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum

pr.Siue tota res euincatur siue pars, habet regressum emptor in uenditorem. sed cum pars euincatur, si quidem pro indiuiso euincatur, regressum habet pro quantitate euictae partis: quod si certus locus sit euictus, non pro indiuiso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus. quid enim, si quod fuit in agro pretiosissimum, hoc euictum est, aut quod fuit in agro uilissimum? aestimabitur loci qualitas, et sic erit regressus.

2 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Si dupla non promitteretur et eo nomine agetur, dupli condemnandus est reus.

3 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Cum in uenditione serui peculium semper exceptum esse intellegitur, is homo ex peculio summam quandam secum abstulerat. si propter hanc causam furti cum emptore actum sit, non reuerteretur emptor ad uenditorem ex stipulatione duplae, quia furtis noxisque solutum esse praestari debet uenditionis tempore, haec autem actio postea esse coeperit.

4 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Illud quaeritur, an is qui mancipium uendidit debeat fideiussorem ob euictionem dare, quem uolgo auctorem secundum uocant. et est relatum non debere, nisi hoc nominatim actum est.

1Si impuberis nomine tutor uendiderit, euictione secuta Papinianus libro tertio responsorum ait dari in eum cuius tutela gesta sit utilem actionem, sed adicit in id demum, quod rationibus eius accepto latum est. sed an in totum, si tutor soluendo non sit, uideamus: quod magis puto: neque enim male contrahitur cum tutoribus.

5 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Serui uenditor peculium accessurum dixit. si uicarius euictus sit, nihil praestaturum uenditorem Labeo ait, quia siue non fuit in peculio, non accesserit, siue fuerit, iniuriam a iudice emptor passus est: aliter atque si nominatim seruum accedere dixisset: tunc enim praestare deberet in peculio eum esse.

6 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Si fundus uenierit, ex consuetudine eius regionis in qua negotium gestum est pro euictione caueri oportet.

7 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Qui a pupillo substitutum ei seruum emerit, agere cum substituto ex empto potest et ex stipulatu de euictione, cum neutram earum actionum aduersus pupillum habere potuerit.

8 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Uenditor hominis emptori praestare debet, quanti eius interest hominem uenditoris fuisse. quare siue partus ancillae siue hereditas, quam seruus iussu emptoris adierit, euicta fuerit, agi ex empto potest: et sicut obligatus est uenditor, ut praestet licere habere hominem quem uendidit, ita ea quoque quae per eum adquiri potuerunt praestare debet emptori, ut habeat.

9 · Paulus libro septuagesimo sexto ad edictum

pr.Si uendideris seruum mihi Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro euictione, quoniam seruus non potest euinci: sed in ex empto actione decurrendum est.

10 · Celsus libro uicesimo septimo digestorum

pr.Si quis per fundum quem cum alio communem haberet, quasi solus dominus eius esset, ius eundi agendi mihi uendiderit et cesserit, tenebitur mihi euictionis nomine ceteris non cedentibus.

11 · Paulus libro sexto responsorum

pr.Lucius Titius praedia in Germania trans renum emit et partem pretii intulit: cum in residuam quantitatem heres emptoris conueniretur, quaestionem rettulit dicens has possessiones ex praecepto principali partim distractas, partim ueteranis in praemia adsignatas: quaero, an huius rei periculum ad uenditorem pertinere possit. Paulus respondit futuros casus euictionis post contractam emptionem ad uenditorem non pertinere et ideo secundum ea quae proponuntur pretium praediorum peti posse.

1Ex his uerbis stipulationis duplae uel simplae ‘eum hominem quo de agitur noxa esse solutum’ uenditorem conueniri non posse propter eas noxas, quae publice coerceri solent.

12 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Quidam ex parte dimidia heres institutus uniuersa praedia uendidit et coheredes pretium acceperunt: euictis his quaero, an coheredes ex empto actione teneantur. respondi, si coheredes praesentes adfuerunt nec dissenserunt, uideri unumquemque partem suam uendidisse.

13 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Bonitatis aestimationem faciendam, cum pars euincitur, Proculus recte putabat, quae fuisset uenditionis tempore, non cum euinceretur:

14 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.non in dimidiam quantitatem pretii:

15 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.sed si quid postea alluuione accessit, tempus quo accedit inspiciendum.

1Si usus fructus euincatur, pro bonitate fructuum aestimatio facienda est. sed et si seruitus euincatur, quanti minoris ob id praedium est, lis aestimanda est.

16 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Euicta re uendita ex empto erit agendum de eo quod accessit, quemadmodum ea quae empto fundo nominatim accesserunt si euicta sint, simplum praestatur.

1Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, uel damnatus est litis aestimatione, uel possessor ab emptore conuentus absolutus est.

2Si seruus, cuius nomine duplam stipulati sumus, euictus fuerit a nobis: ob id quod fugitiuus uel sanus non fuerit an agere nihilo minus possimus, quaeritur. Proculus uidendum ait, ne hoc quoque intersit, utrum tum euictus sit, cum meus factus non esset, an tum cum meus factus esset: in eo enim casu quo meus factus est statim mea interest, quanto ob id deterior est, et quam actionem semel ex stipulatu habere coepi, eam nec euictione nec morte nec manumissione nec fuga serui nec ulla simili causa amitti: at si in bonis meis factus non sit, nihil ob ea quod fugitiuus sit pauperior sim, utpote cum in bonis meis non sit. quod si sanum esse, erronem non esse stipulatus essem, tantum mea interesse, quantum ad praesentem usum pertineret, tametsi in obscuro esset (utpote ignorantibus nobis, quamdiu eum habiturus essem et an futurum esset, ut eum quisquam aut a me aut ab eo cui uendidissem cuiue similiter promississem euinceret). summam autem opinionis suae hanc esse, ut tantum ex ea stipulatione consequar, quanti mea intersit aut post stipulationem interfuerit eum seruum fugitiuum non esse.

17 · Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum

pr.Uindicantem uenditorem rem, quam ipse uendidit, exceptione doli posse summoueri nemini dubium est, quamuis alio iure dominium quaesierit: improbe enim rem a se distractam euincere conatur. eligere autem emptor potest, utrum rem uelit retinere intentione per exceptionem elisa, an potius re ablata ex causa stipulationis duplum consequi.

18 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Sed et si exceptio omissa sit aut opposita ea nihilo minus euictus sit, ex duplae quoque stipulatione uel ex empto potest conueniri.

19 · Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum

pr.Sed et si stipulatio nulla fuisset interposita, de ex empto actione idem dicemus.

1Si homo liber qui bona fide seruiebat uenierit mihi a Titio Titiusque eum heredem scripserit quasi liberum et ipse mihi sui faciat controuersiam, ipsum de se obligatum habebo.

20 · Pomponius libro decimo ad Sabinum

pr.Fundum meum obligaui, deinde alienaui tibi: ut eo nomine non obligeris, si eum postea abs te emam et satis pro euictione mihi des, excipiendum cautione, quod pro me obligatus sit, quia etiam non excepto eo agendo eo nomine contra te doli mali exceptione possim summoueri.

21 · Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum

pr.Si seruus uenditus decesserit antequam euincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum euincat, sed factum humanae sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit.

1Inde Iulianus libro quadragesimo tertio eleganter definit duplae stipulationem tunc committi, quotiens res ita amittitur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam euictionem.

2Et ideo ait, si emptor hominis mota sibi controuersia uenditorem dederit procuratorem isque uictus litis aestimationem sustulerit, stipulationem duplae non committi, quia nec mandati actionem procurator hic idemque uenditor habet, ut ab emptore litis aestimationem consequatur: cum igitur neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamuis, si ipse iudicio accepto uictus esset et litis aestimationem sustulisset, placeat committi stipulationem, ut et ipse Iulianus eodem libro scripsit. neque enim habere licet eum, cuius si pretium quis non dedisset, ab aduersario auferretur: prope enim hunc ex secunda emptione, id est ex litis aestimatione emptori habere licet, non ex pristina.

3Idem Iulianus eodem libro scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, sed non statim eum ad uenditorem regressurum et ex duplae stipulatione acturum, quia interim non propter euictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, inquit, cum adprehenderit possessionem fugitiui, tunc committi stipulationem Iulianus ait. nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset. ubi igitur litis aestimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cauit, non prius, nisi restituerit.

22 · Pomponius libro primo ex Plautio

pr.Si pro re pupilli quam emit litis aestimationem tutor non ex pecunia pupilli, sed ex suo praestiterit, stipulatio de euictione pupillo aduersus uenditorem committitur.

1Si pro euictione fundi quem emit mulier satis accepisset et eundem fundum in dotem dedisset, deinde aliquis eum a marito per iudicium abstulisset, potest mulier statim agere aduersus fideiussores emptionis nomine, quasi minorem dotem habere coepisset uel etiam nullam, si tantum maritus optulisset, quanti fundus esset.

23 · Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum

pr.Sed et si post mortem mulieris euincatur, regressus erit ad duplae stipulationem, quia ex promissione maritus aduersus heredes mulieris agere potest et ipsi ex stipulatu agere possunt.

24 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Non tamen ei consequens esse, ut et, si ipsi domino nuptura in dotem eum dederit, committi stipulationem dicamus, quamuis aeque indotata mulier futura sit, quoniam quidem, etiamsi uerum sit habere ei non licere seruum, illud tamen uerum non sit iudicio eum euictum esse. ex empto tamen contra uenditorem mulier habet actionem.

25 · Ulpianus libro uicesimo nono ad Sabinum

pr.Si seruum, cuius nomine duplam stipulatus sis, manumiseris, nihil ex stipulatione consequi possis, quia non euincitur, quo minus habere tibi liceat, quem ipse ante uoluntate tua perdideris.

26 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Sed hoc nomine, quod libertum quis non habeat, ex uendito actionem habet, si scierit uenditor alienum se uendere. sed et si ex causa fideicommissi emptor coactus fuerit eum manumittere, ex empto actionem habebit.

27 · Pomponius libro undecimo ad Sabinum

pr.Hoc iure utimur, ut exceptiones ex persona emptoris obiectae si obstant, uenditor ei non teneatur, si uero ad personam uenditoris respicient, contra: certe nec ex empto nec ex stipulatione duplae nec simplae actio competit emptori, si exceptio ei ex facto ipsius opposita obstiterit.

28 · Ulpianus libro octogesimo ad edictum

pr.Sed si ex utriusque persona et auctoris et emptoris exceptiones obicientur, intererit, propter quam exceptionem iudex contra iudicauerit, et sic aut committetur aut non committetur stipulatio.

29 · Pomponius libro undecimo ad Sabinum

pr.Si rem, quam mihi alienam uendideras, a domino redemerim, falsum esse quod Nerua respondisset posse te a me pretium consequi ex uendito agentem, quasi habere mihi rem liceret, Celsus filius aiebat, quia nec bonae fidei conueniret et ego ex alia causa rem haberem.

1Si duplae stipulator ex possessore petitor factus et uictus sit, quam rem si possideret retinere potuerit, peti ita autem utiliter non poterit, uel ipso iure promissor duplae tutus erit uel certe doli mali exceptione se tueri poterit, sed ita, si culpa uel sponte duplae stipulatoris possessio amissa fuerit.

2Quolibet tempore uenditori renuntiari potest, ut de ea re agenda adsit, quia non praefinitur certum tempus in ea stipulatione, dum tamen ne prope ipsam condemnationem id fiat.

30 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si emptori, qui stipulatus sit furtis noxisque solutum esse, heres exstiterit is, cui seruus furtum fecerit, incipit is ex stipulatu actionem habere, quemadmodum si ipse alii praestitisset.

31 · Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum

pr.Si ita quis stipulanti spondeat ‘sanum esse, furem non esse, uispellionem non esse’ et cetera, inutilis stipulatio quibusdam uidetur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est. sed ego puto uerius hanc stipulationem ‘furem non esse, uispellionem non esse, sanum esse’ utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse uel horum quid non esse. sed et si cui horum fuerit adiectum ‘praestari’, multo magis ualere stipulationem: alioquin stipulatio quae ab aedilibus proponitur inutilis erit, quod utique nemo sanus probabit.

32 · Ulpianus libro quadragesimo sexto ad Sabinum

pr.Quia dicitur, quotiens plures res in stipulationem deducuntur, plures esse stipulationes, an et in duplae stipulatione hoc idem sit, uideamus. cum quis stipulatur ‘fugitiuum non esse, erronem non esse’ et cetera quae ex edicto aedilium curulium promittuntur, utrum una stipulatio est an plures? et ratio facit, ut plures sint.

1Ergo et illud procedit, quod Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit. egit, inquit, quanti minoris propter fugam serui, deinde agit propter morbum: id agendum est, inquit, ne lucrum faciat emptor et bis eiusdem uitii aestimationem consequatur. fingamus emptum decem, minoris autem empturum fuisse duobus, si tantum fugitiuum esse scisset emptor: haec consecutum propter fugam mox comperisse, quod non esset sanus: similiter duobus minoris empturum fuisse, si de morbo non ignorasset: rursus consequi debebit duo: nam et si de utroque simul egisset, quattuor esset consecuturus, quia eum forte, qui neque sanus et fugitiuus esset, sex tantum esset empturus. secundum haec saepius ex stipulatu agi poterit: neque enim ex una stipulatione, sed ex pluribus agitur.

33 · Ulpianus libro quinquagesimo primo ad Sabinum

pr.Si seruum emero et eundem uendidero, deinde emptori ob hoc fuero condemnatus, quia tradere non potui euictum, committitur stipulatio.

34 · Pomponius libro uicesimo septimo ad Sabinum

pr.Si mancipium ita emeris, ne prostituatur et, cum prostitutum fuisset, ut liberum esset: si contra legem uenditionis faciente te ad libertatem peruenerit, tu uideris quasi manumississe et ideo nullum aduersus uenditorem habebis regressum.

1Si communi diuidundo mecum actum esset et aduersario seruus adiudicatus sit, quia probauit eum communem esse, habebo ex duplae stipulatione actionem, quia non interest, quo genere iudicii euincatur, ut mihi habere non liceat.

2Duplae stipulatio euictionem non unam continet, si quis dominium rei petierit et euicerit, sed et si Seruiana actione experiatur.

35 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Euictus autem a creditore tunc uidetur, cum fere spes habendi abscisa est: itaque si Seruiana actione euictus sit, committitur quidem stipulatio: sed quoniam soluta a debitore pecunia potest seruum habere, si soluto pignore uenditor conueniatur, poterit uti doli exceptione.

36 · Paulus libro uicesimo nono ad edictum

pr.Naue aut domu empta singula caementa uel tabulae emptae non intelleguntur ideoque nec euictionis nomine obligatur uenditor quasi euicta parte.

37 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Emptori duplam promitti a uenditore oportet, nisi aliud conuenit: non tamen ut satisdetur, nisi si specialiter id actum proponatur, sed ut repromittatur.

1Quod autem diximus duplam promitti oportere, sic erit accipiendum, ut non ex omni re id accipiamus, sed de his rebus, quae pretiosiores essent, si margarita forte aut ornamenta pretiosa uel uestis serica uel quid aliud non contemptibile ueneat. per edictum autem curulium etiam de seruo cauere uenditor iubetur.

2Si simplam pro dupla per errorem stipulatus sit emptor, re euicta consecuturum eum ex empto Neratius ait, quanto minus stipulatus sit, si modo omnia facit emptor, quae in stipulatione continentur: quod si non fecit, ex empto id tantum consecuturum, ut ei promittatur quod minus in stipulationem superiorem deductum est.

38 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.In creditore qui pignus uendidit tractari potest, an re euicta uel ad hoc teneatur ex empto, ut quam habet aduersus debitorem actionem, eam praestet: habet autem contrariam pigneraticiam actionem. et magis est ut praestet: cui enim non aequum uidebitur uel hoc saltem consequi emptorem, quod sine dispendio creditoris futurum est?

39 · Iulianus libro quinquagesimo septimo digestorum

pr.Minor uiginti quinque annis fundum uendidit Titio, eum Titius Seio: minor se in ea uenditione circumscriptum dicit et inpetrat cognitionem non tantum aduersus Titium, sed etiam aduersus Seium: Seius postulabat apud praetorem utilem sibi de euictione stipulationem in Titium dari: ego dandam putabam. respondi: iustam rem Seius postulat: nam si ei fundus praetoria cognitione ablatus fuerit, aequum erit per eundem praetorem et euictionem restitui.

1Si seruus tuus emerit hominem et eundem uendiderit Titio eiusque nomine duplam promiserit et tu a uenditore serui stipulatus fueris: si Titius seruum petierit et ideo uictus sit, quod seruus tuus in tradendo sine uoluntate tua proprietatem hominis transferre non potuisset, supererit Publiciana actio et propter hoc duplae stipulatio ei non committetur: quare uenditor quoque tuus agentem te ex stipulatu poterit doli mali exceptione summouere. alias autem si seruus hominem emerit et duplam stipuletur, deinde eum uendiderit et ab emptore euictus fuerit: domino quidem aduersus uenditorem in solidum competit actio, emptori uero aduersus dominum dumtaxat de peculio. denuntiare uero de euictione emptor seruo, non domino debet: ita enim euicto homine utiliter de peculio agere poterit: sin autem seruus decesserit, tunc domino denuntiandum est.

2Si a me bessem fundi emeris, a Titio trientem, deinde partem dimidiam fundi a te quis petierit: si quidem ex besse quem a me acceperas semis petitus fuerit, Titius non tenebitur, si uero triens quem Titius tibi tradiderat et sextans ex besse quem a me acceperas petitus fuerit, Titius quidem pro triente, ego pro sextante euictionem tibi praestabimus.

3Pater sciens filium suum quem in potestate habebat ignoranti emptori uendidit: quaesitum est, an euictionis nomine teneatur. respondit: qui liberum hominem sciens uel ignorans tamquam seruum uendat, euictionis nomine tenetur: quare etiam pater, si filium suum tamquam seruum uendiderit, euictionis nomine obligatur.

4Qui statuliberum tradit, nisi dixerit eum statuliberum esse, euictionis nomine perpetuo obligatur.

5Qui seruum uenditum tradit et dicit usum fructum in eo Seii esse, cum ad Sempronium pertineat, Sempronio usum fructum petente perinde tenetur, ac si in tradendo dixisset usus fructus nomine aduersus Seium non teneri. et si re uera Seii usus fructus fuerit, legatus autem ita, ut, cum ad Seium pertinere desisset, Sempronii esset, Sempronio usum fructum petente tenebitur, Seio agente recte defugiet.

40 · Iulianus libro quinquagesimo octauo digestorum

pr.Si is qui satis a me de euicitone accepit fundum a me herede legauerit, confestim fideiussores liberabuntur, quia, etiamsi euictus fuerit ab eo cui legatus fuerat, nulla aduersus fideiussores actio est.

41 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Si ei cui uendidi et duplam promissi, cum ipse eadem stipulatione mihi cauisset, heres exstiterim, euicto homine nulla parte stipulatio committitur: neque enim mihi euinci uidetur, cum uendiderim eum, neque ei cui me promissorem praestarem, quoniam parum commode dicar ipse mihi duplam praestare debere.

1Item si domino serui heres exstiterit emptor, quoniam euinci ei non potest nec ipse sibi uidetur euincere, non committitur duplae stipulatio. his igitur casibus ex empto agendum erit.

2Si is, qui fundum emerit et satis de euictione acceperit et eundem fundum uendiderit, emptori suo heres exstiterit, uel ex contrario emptor uenditori heres exstiterit: an euicto fundo cum fideiussoribus agere possit, quaeritur. existimo autem utroque casu fideiussores teneri, quoniam et cum debitor creditori suo heres exstiterit, ratio quaedam inter heredem et hereditatem ponitur et intellegitur maior hereditas ad debitorem peruenire, quasi soluta pecunia quae debebatur hereditati, et per hoc minus in bonis heredis esse: et ex contrario cum creditor debitori suo exstitit heres, minus in hereditate habere uidetur, tamquam ipsa hereditas heredi soluerit. siue ergo is qui de euictione satis acceperat emptori cui ipse uendiderat, siue emptor uenditori suo heres exstiterit, fideiussores tenebuntur. et si ad eundem uenditoris et emptoris hereditas recciderit, agi cum fideiussoribus poterit.

42 · Paulus libro quinquagesimo tertio ad edictum

pr.Si praegnas ancilla uendita et tradita sit, euicto partu uenditor non potest de euictione conueniri, quia partus uenditus non est.

43 · Iulianus libro quinquagesimo octauo digestorum

pr.Uaccae emptor, si uitulus qui post emptionem natus est euincatur, agere ex duplae stipulatione non potest, quia nec ipsa nec usus fructus euincitur. nam quod dicimus uitulum fructum esse uaccae, non ius, sed corpus demonstramus, sicuti praediorum frumenta et uinum fructum recte dicimus, cum constet eadem haec non recte usum fructum appellari.

44 · Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Scapham non uideri nauis esse respondit nec quicquam coniunctum habere, nam scapham ipsam per se paruam nauiculam esse: omnia autem, quae coniuncta naui essent (ueluti gubernacula malus antemnae uelum), quasi membra nauis esse.

45 · Alfenus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Qui fundum tradiderat iugerum centum, fines multo amplius emptori demonstrauerat. si quid ex his finibus euinceretur, pro bonitate eius emptori praestandum ait, quamuis id quod relinqueretur centum iugera haberet.

46 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Fundum cuius usus fructus Attii erat, mihi uendidisti nec dixisti usum fructum Attii esse: hunc ego Maeuio detracto usu fructu tradidi. Attio capite minuto non ad me, sed ad proprietatem usum fructum redire ait, neque enim potuisse constitui usum fructum eo tempore, quo alienatus esset: sed posse me uenditorem te de euictione conuenire, quia aequum sit eandem causam meam esse, quae futura esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset.

1Si per alienum fundum mihi uiam constitueris, euictionis nomine te obligari ait: etenim quo casu, si per proprium constituentis fundum concessa esset uia, recte constitueretur, eo casu, si per alienum concederetur, euictionis obligationem contrahit.

2Cum tibi Stichum uenderem, dixi eum statuliberum esse sub hac condicione manumissum ‘si nauis ex Asia uenerit’, is autem ‘si Titius consul factus fuerit’ manumissus erat: quaerebatur, si prius nauis ex Asia uenerit ac post Titius consul fiat atque ita in libertatem euictus sit, an euictionis nomine teneatur. respondit non teneri eum: etenim dolo malo emptorem facere, cum prius exstiterit ea condicio, quam euictionis nomine exsoluerit.

3Item si post biennium liberum fore dixi, qui post annum libertatem acceperit, et post biennium in libertate euincatur, uel decem dare iussum dixerim quinque et is decem datis ad libertatem peruenerit, magis esse, ut his quoque casibus non tenear.

47 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si duos seruos quinis a te emam et eorum alter euincatur, nihil dubii fore, quin recte eo nomine ex empto acturus sim, quamuis alter decem dignus sit, nec referre, separatim singulos an simul utrumque emerim.

48 · Neratius libro sexto membranarum

pr.Cum fundus ‘uti optimus maximusque est’ emptus est et alicuius seruitutis euictae nomine aliquid emptor a uenditore consecutus est, deinde totus fundus euincitur, ob eam euictionem id praestari debet quod ex duplo reliquum est: nam si aliud obseruabimus, seruitutibus aliquibus et mox proprietate euicta amplius duplo emptor quam quanti emit consequeretur.

49 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Si ab emptore usus fructus petatur, proinde is uenditori denuntiare debet atque is a quo pars petitur.

50 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad edictum

pr.Si pignora ueneant per apparitores praetoris extra ordinem sententias sequentes, nemo umquam dixit dandam in eos actionem re euicta: sed si dolo rem uiliori pretio proiecerunt, tunc de dolo actio datur aduersus eos domino rei.

51 · Ulpianus libro octogesimo ad edictum

pr.Si per imprudentiam iudicis aut errorem emptor rei uictus est, negamus auctoris damnum esse debere: aut quid refert, sordibus iudicis an stultitia res perierit? iniuria enim, quae fit emptori, auctorem non debet contingere.

1Si Titius Stichum post mortem suam liberum esse iussum uendiderit, mortuo deinde eo Stichus ad libertatem peruenerit, an stipulatio de euictione interposita teneat? et ait Iulianus committi stipulationem: quamuis enim Titius hoc casu denuntiari pro euictione non potuisset, heredi tamen eius denuntiari potuisset.

2Si quis locum uendiderit et idem uenditor ab herede suo uoluntate emptoris in eo sepultus fuerit, actio de euictione intercidit: hoc casu enim emptor proprietatem amittet.

3Non mirum autem est, ut euicto homine de euictione teneatur heres, quamuis defunctus non similiter fuerit obstrictus, cum et aliis quibusdam casibus plenior aduersus heredem uel heredi competat obligatio, quam competierat defuncto: ut cum seruus post mortem emptoris heres institutus est iussuque heredis emptoris adiit hereditatem: nam actione ex empto praestare debet hereditatem, quamuis defuncto in hoc tantum fuit utilis ex empto actio, ut seruus traderetur.

4Si plures mihi in solidum pro euictione teneantur, deinde post euictionem cum uno fuero expertus, si agam cum ceteris, exceptione me esse repellendum Labeo ait.

52 · Ulpianus libro octogesimo primo ad edictum

pr.Sciendum est nihil interesse, ex qua causa duplae stipulatio fuerit interposita, utrum ex causa emptionis an ex alia, ut committi possit.

53 · Paulus libro septuagesimo septimo ad edictum

pr.Si fundo tradito pars euincatur, si singula iugera uenierint certo pretio, tunc non pro bonitate, sed quanti singula uenierint quae euicta fuerint, praestandum, etiamsi ea quae meliora fuerint euicta sint.

1Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque uictus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso uidetur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest.

54 · Gaius libro uicesimo octauo ad edictum prouinciale

pr.Qui alienam rem uendidit, post longi temporis praescriptionem uel usucapionem desinit emptori teneri de euictione.

1Si heres statuliberum, qui sub condicione pecuniae dandae liber esse iussus est, uendiderit et maiorem pecuniam in condicione esse dixerit quam dare ei iussus est, ex empto tenetur, si modo talis est condicio, ut ad emptorem transiret, id est si heredi dare iussus est seruus: nam si alii dare iussus, quamuis ueram pecuniae quantitatem dixerit, tamen, si non admonuerit alii dare iussum, euictionis nomine tenebitur.

55 · Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Si ideo contra emptorem iudicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter absentiam uictus uidetur quam quod malam causam habuit. quid ergo, si ille quidem contra quem iudicatum est ad iudicium non adfuit, alius autem adfuit et causam egit: quid dicemus? ut puta acceptum quidem cum pupillo tutore auctore fuit iudicium, sed absente pupillo tutor causam egit et iudicatum est contra tutorem: quare non dicemus committi stipulationem? etenim actam esse causam palam est. et satis est ab eo cui ius agendi fuit causam esse actam.

1Praesenti autem uenditori denuntiandum est: siue autem absit, siue praesens sit et per eum fiat quo minus denuntietur, committetur stipulatio.

56 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Si dictum fuerit uendendo, ut simpla promittatur, uel triplum aut quadruplum promitteretur, ex empto perpetua actione agi poterit. non tamen, ut uulgus opinatur, etiam satisdare debet qui duplam promittit, sed sufficit nuda repromissio, nisi aliud conuenerit.

1Si compromisero et contra me data fuerit sententia, nulla mihi actio de euictione danda est aduersus uenditorem: nulla enim necessitate cogente id feci.

2In stipulatione duplae cum homo uenditur partis adiectio necessaria est, quia non potest uideri homo euictus, cum pars eius euicta est.

3Si, cum possit usu capere emptor, non cepit, culpa sua hoc fecisse uidetur: unde si euictus est seruus, non tenetur uenditor.

4Si praesente promissore qui de euictione promisit et non ignorante procuratori denuntiatum sit, promissor nihilo minus tenetur.

5Simili modo tenetur et qui curauit, ne sibi denuntiari possit.

6Sed et si nihil uenditore faciente emptor cognoscere ubi esset non potuit, nihilo minus committitur stipulatio.

7Pupillo etiam sine tutoris auctoritate posse denuntiari, si tutor non apparet, ex duplae stipulatione benignius receptum esse Trebatius ait.

57 · Gaius libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Habere licere rem uidetur emptor et si is, qui emptorem in euictione rei uicerit, ante ablatam uel abductam rem sine successore decesserit, ita ut neque ad fiscum bona peruenire possint neque priuatim a creditoribus distrahi: tunc enim nulla competit emptori ex stipulatu actio, quia rem habere ei licet.

1Quod cum ita est, uideamus, num et si ab eo qui uicerit donata legataue res fuerit emptori, aeque dicendum sit ex stipulatu actionem non nasci, scilicet si antequam abduceret uel auferret donauerit aut legauerit: alioquin semel commissa stipulatio resolui non potest.

58 · Iauolenus libro primo ex Plautio

pr.Heres seruum non nominatim legatum tradidit et de dolo repromisit: postea seruus euictus est. agere cum herede legatarius ex testamento poterit, quamuis heres alienum esse seruum ignorauerit.

59 · Pomponius libro secundo ex Plautio

pr.Si res quam a Titio emi legata sit a me, non potest legatarius conuentus a domino rei uenditori meo denuntiare, nisi cessae ei fuerint actiones. uel quodam casu hypothecas habet.

60 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Si in uenditione dictum non sit, quantum uenditorem pro euictione praestare oporteat, nihil uenditor praestabit praeter simplam euictionis nomine et ex natura ex empto actionis hoc quod interest.

61 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Si quod a te emi et Titio uendidi, uoluntate mea Titio tradideris, de euictione te mihi teneri, sicuti si acceptam rem tradidissem, placet.

62 · Celsus libro uicesimo septimo digestorum

pr.Si rem quae apud te esset uendidissem tibi: quia pro tradita habetur, euictionis nomine me obligari placet.

1Si ei qui mihi uendidit plures heredes exstiterunt, una de euictione obligatio est omnibusque denuntiari et omnes defendere debent: si de industria non uenerint in iudicium, unus tamen ex is liti substitit, propter denuntiationis uigorem et praedictam absentiam omnibus uincit aut uincitur, recteque cum ceteris agam, quod euictionis nomine uicti sint.

2Si fundum, in quo usus fructus Titii erat, qui ei relictus est quoad uiuet, detracto usu fructu ignoranti mihi uendideris et Titius capite deminutus fuerit et aget Titius ius sibi esse utendi fruendi, competit mihi aduersus te ex stipulatione de euictione actio: quippe si uerum erat, quod mihi dixisses in uenditione, recte negarem Titio ius esse utendi fruendi.

63 · Modestinus libro quinto responsorum

pr.Herennius Modestinus respondit non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro euictione interposita non esset, si pacto ei remissa esset denuntiandi necessitas.

1Gaia Seia fundum a Lucio Titio emerat et quaestione mota fisci nomine auctorem laudauerat et euictione secuta fundus ablatus et fisco adiudicatus est uenditore praesente: quaeritur, cum emptrix non prouocauerat, an uenditorem poterit conuenire. Herennius Modestinus respondit, siue quod alienus fuit cum ueniret siue quod tunc obligatus, euictus est, nihil proponi, cur emptrici aduersus uenditorem actio non competat.

2Herennius Modestinus respondit: si emptor appellauit et bonam causam uitio suo ex praescriptione perdidit, ad auctorem reuerti non potest.

64 · Papinianus libro septimo quaestionum

pr.Ex mille iugeribus traditis ducenta flumen abstulit. si postea pro indiuiso ducenta euincantur, duplae stipulatio pro parte quinta, non quarta praestabitur: nam quod perit, damnum emptori, non uenditori attulit. si totus fundus quem flumen deminuerat euictus sit, iure non deminuetur euictionis obligatio, non magis quam si incuria fundus aut seruus traditus deterior factus sit: nam et e contrario non augetur quantitas euictionis, si res melior fuerit effecta.

1Quod si modo terrae integro qui fuerat traditus ducenta iugera per alluuionem accesserunt ac postea pro indiuiso pars quinta totius euicta sit, perinde pars quinta praestabitur, ac si sola ducenta de illis mille iugeribus quae tradita sunt fuissent euicta, quia alluuionis periculum non praestat uenditor.

2Quaesitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluuio per aliam partem fundi ducenta attulisset ac postea pro indiuiso quinta pars euicta esset: pro qua parte auctor teneretur. dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque quarta debeatur euictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis residuis sola centum sexaginta fuissent euicta: nam reliqua quadraginta, quae uniuerso fundo decesserunt, pro rata nouae regionis esse intellegi.

3Ceterum cum pro diuiso pars aliqua fundi euincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis praestatur euictio.

4Qui unum iugerum pro indiuiso solum habuit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem dimidiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset.

65 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Rem hereditariam pignori obligatam heredes uendiderunt et euictionis nomine pro partibus hereditariis spoponderunt: cum alter pignus pro parte sua liberasset, rem creditor euicit: quaerebatur an uterque heredum conueniri possit? idque placebat propter indiuisam pignoris causam. nec remedio locus esse uidebatur, ut per doli exceptionem actiones ei qui pecuniam creditori dedit praestarentur, quia non duo rei facti proponerentur. sed familiae herciscundae iudicium eo nomine utile est: nam quid interest, unus ex heredibus in totum liberauerit pignus an uero pro sua dumtaxat portione? cum coheredis neglegentia damnosa non debet esse alteri.

66 · Papinianus libro uicesimo octauo quaestionum

pr.Si, cum uenditor admonuisset emptorem, ut Publiciana potius uel ea actione quae de fundo uectigali proposita est experiretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipulatio. non idem in Seruiana quoque actione probari potest: haec enim etsi in rem actio est, nudam tamen possessionem auocat et soluta pecunia uenditori dissoluitur: unde fit, ut emptori suo nomine non competat.

1Si is qui rei publicae causa afuit fundum petat, utilis possessori pro euictione competit actio. item si priuatus a milite petat, eadem aequitas est emptori restituendae pro euictione actionis.

2Si secundus emptor uenditorem eundemque emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit secuta, quodcumque ex causa iudicati praestiterit procurator ut in rem suam datus, ex stipulatu consequi non poterit: sed quia damnum euictionis ad personam pertinuit emptoris, qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis aestimationem agetur ex uendito.

3Diuisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et dominus ratam habuit, euictis praediis in dominum actio dabitur, quae daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet ut melioris aut deterioris agri facti causa finem pretii, quo fuerat tempore diuisionis aestimatus, deminuat uel excedat.

67 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Emptori post euictionem serui quem dominus abduxit uenditor eundem seruum post tempus offerendo, quo minus praestet quod emptoris interest, non recte defenditur.

68 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Cum ea condicione pignus distrahitur, ne quid euictione secuta creditor praestet: quamuis pretium emptor non soluerit, sed uenditori cauerit, euictione secuta nullam emptor exceptionem habebit, quo minus pretium soluat.

1Creditor, qui pro pecunia nomen debitoris per delegationem sequi maluit, euictis pignoribus quae prior creditor accepit nullam actionem cum eo qui liberatus est habebit.

69 · Scaeuola libro secundo quaestionum

pr.Qui libertatis causam excepit in uenditione, siue iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, siue condicione quae testamento proposita fuerit impleta ad libertatem peruenerit, non tenebitur euictionis nomine.

1Qui autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis excipere, quae ex testamento impleta condicione ex praeterito possit optingere: et ideo si praesens testamento libertas data fuerit et uenditor statuliberum pronuntiauit, euictionis nomine tenetur.

2Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiauerit, sub qua dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non omnem causam statutae libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiauerit excepisse uidebitur: ueluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque post annum ad libertatem peruenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: ‘Stichus post annum liber esto’, euictionis obligatione tenebitur.

3Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat uiginti dare debere, nonne in condicionem mentitur? uerum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo quidam existimauerunt hoc quoque casu euictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas Seruii praeualuit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, uidelicet quia putabat eum, qui pronuntiasset seruum uiginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset in dando.

4Seruus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare iussum. si nulla reliqua sunt quae seruus dare debeat et per hoc adita hereditate liber factus est, obligatio euictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur. si centum in reliquis habet, potest uideri heres non esse mentitus, quoniam rationes reddere iussus intellegitur summam pecuniae quae ex reliquis colligitur iussus dare: cui consequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, ueluti sola quinquaginta, ut, cum eam pecuniam dederit, ad libertatem peruenerit, de reliquis quinquaginta actio ex empto competat.

5Sed et si quis in uenditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem autem libertatis celauerit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim exprimitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiauerit, euictionis quidem nomine non teneri, si condicione impleta seruus ad libertatem peruenerit, sed empti iudicio teneri, si modo condicionem, quam sciebat praepositam esse, celauit: sicuti qui fundum tradit et, cum sciat certam seruitutem deberi, perfusorie dixerit: ‘itinera actus quibus sunt utique sunt, recte recipitur’, euictionis quidem nomine se liberat, sed quia decepit emptorem, empti iudicio tenetur.

6In fundo uendito cum modus pronuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iugeribus dictis.

70 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Euicta re ex empto actio non ad pretium dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit: ergo et, si minor esse coepit, damnum emptoris erit.

71 · Paulus libro sexto decimo quaestionum

pr.Pater filiae nomine fundum in dotem dedit: euicto eo an ex empto uel duplae stipulatio committatur, quasi pater damnum patiatur, non immerito dubitatur: non enim sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest nec conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio. sed uideamus, ne probabilius dicatur committi hoc quoque casu stipulationem: interest enim patris filiam dotatam habere et spem quandoque recipiendae dotis, utique si in potestate sit. quod si emancipata est, uix poterit defendi statim committi stipulationem, cum uno casu ad eum dos regredi possit. numquid ergo tunc demum agere possit, cum mortua in matrimonio filia potuit dotem repetere, si euictus fundus non esset? an et hoc casu interest patris dotatam filiam habere, ut statim conuenire promissorem possit? quod magis paterna affectio inducit.

72 · Callistratus libro secundo quaestionum

pr.Cum plures fundi specialiter nominatim uno instrumento emptionis interposito uenierint, non utique alter alterius fundus pars uidetur esse, sed multi fundi una emptione continentur. et quemadmodum, si quis complura mancipia uno instrumento emptionis interposito uendiderit, euictionis actio in singula capita mancipiorum spectatur, et sicut aliarum quoque rerum complurium una emptio facta sit, instrumentum quidem emptionis interpositum unum est, euictionum autem tot actiones sunt, quot et species rerum sunt quae emptione comprehensae sunt: ita et in proposito non utique prohibebitur emptor euicto ex his uno fundo uenditorem conuenire, quod una cautione emptionis complures fundos mercatus comprehenderit.

73 · Paulus libro septimo responsorum

pr.Seia fundos Maeuianum et Seianum et ceteros doti dedit: eos fundos uir Titius uiua Seia sine controuersia possedit: post mortem deinde Seiae Sempronia heres Seiae quaestionem pro praedii proprietate facere instituit: quaero, cum Sempronia ipsa sit heres Seiae, an iure controuersiam facere possit. Paulus respondit iure quidem proprio, non hereditario Semproniam, quae Seiae de qua quaeritur heres exstitit, controuersiam fundorum facere posse, sed euictis praediis eandem Semproniam heredem Seiae conueniri posse: uel exceptione doli mali summoueri posse.

74 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Si plus uel minus, quam pretii nomine datum est, euictione secuta dari conuenerit, placitum custodiendum est.

1Si iussu iudicis rei iudicatae pignus captum per officium distrahatur, post euincatur, ex empto contra eum qui pretio liberatus est, non quanti interest, sed de pretio dumtaxat eiusque usuris habita ratione fructuum dabitur, scilicet si hos ei qui euicit restituere non habebat necesse.

2Mota quaestione interim non ad pretium restituendum, sed ad rem defendendam uenditor conueniri potest.

3Qui nomen quale fuit uendidit, dumtaxat ut sit, non ut exigi etiam aliquid possit, et dolum praestare cogitur.

75 · Uenuleius libro sexto decimo stipulationum

pr.Quod ad seruitutes praediorum attinet, si tacite secutae sunt et uindicentur ab alio, Quintus Mucius et Sabinus existimant uenditorem ob euictionem teneri non posse: nec enim euictionis nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni seruitute praestandum. si uero emptor petat uiam uel actum, uenditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter uel actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit. et uera est Quinti Muci sententia, ut qui optimum maximumque fundum tradidit, liberum praestet, non etiam deberi alias seruitutes, nisi hoc specialiter ab eo accessum sit.

76 · Uenuleius libro septimo decimo stipulationum

pr.Si alienam rem mihi tradideris et eandem pro derelicto habuero, amitti auctoritatem, id est actionem pro euictione, placet.