D. 21.1DE AEDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Labeo scribit edictum aedilium curulium de uenditionibus rerum esse tam earum quae soli sint quam earum quae mobiles aut se mouentes.
1Aiunt aediles: ‘Qui mancipia uendunt certiores faciant emptores, quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia uenibunt, palam recte pronuntianto. quodsi mancipium aduersus ea uenisset, siue aduersus quod dictum promissumue fuerit cum ueniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur: emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur. si quid autem post uenditionem traditionemque deterius emptoris opera familiae procuratorisue eius factum erit, siue quid ex eo post uenditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in uenditione ei accesserit, siue quid ex ea re fructus peruenerit ad emptorem, ut ea omnia restituat. item si quas accessiones ipse praestiterit, ut recipiat. item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendae sibi causa quid fecerit, inue harenam depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in uenditione pronuntianto: ex his enim causis iudicium dabimus. hoc amplius si quis aduersus ea sciens dolo malo uendidisse dicetur, iudicium dabimus’.
2Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis uendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a uenditoribus fuerint: dummodo sciamus uenditorem, etiamsi ignorauit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere uenditor: neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia uenditoris an calliditate.
3Illud sciendum est edictum hoc non pertinere ad uenditiones fiscales.
4Si tamen res publica aliqua faciat uenditionem, edictum hoc locum habebit.
5In pupillaribus quoque uenditionibus erit edicto locus.
6Si intellegatur uitium morbusue mancipii (ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare uitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur.
7Sed sciendum est morbum apud Sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius corporis sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere (namque totius corporis morbus est puta φθίσις febris, partis ueluti caecitas, licet homo itaque natus sit): uitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc uitiosum magis esse quam morbosum. ego puto aediles tollendae dubitationis gratia bis κατὰ τοῦ αὐτοῦ idem dixisse, ne qua dubitatio superesset.
8Proinde si quid tale fuerit uitii siue morbi, quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo meminerimus non utique quodlibet quam leuissimum efficere, ut morbosus uitiosusue habeatur. proinde leuis febricula aut uetus quartana quae tamen iam sperni potest uel uulnusculum modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim haec potuerunt. exempli itaque gratia referamus, qui morbosi uitiosique sunt.
9Apud Uiuianum quaeritur, si seruus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an nihilo minus sanus uideretur. et ait Uiuianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim nos, inquit, minus animi uitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, futurum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus ut puta leuem superstitiosum iracundum contumacem et si qua similia sunt animi uitia: magis enim de corporis sanitate, quam de animi uitiis promitti. interdum tamen, inquit, uitium corporale usque ad animum peruenire et eum uitiare: ueluti contingeret φρενητικῷ, quia id ei ex febribus acciderit. quid ergo est? si quid sit animi uitium tale, ut id a uenditore excipi oporteret neque id uenditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri.
10Idem Uiuianus ait, quamuis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc non faciat, nullum uitium esse: neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo uitio, ut circa fana bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, uitium tamen esse, sed uitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam aediles de corporalibus uitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit.
11Idem dicit etiam in his, qui praeter modum timidi cupidi auarique sunt aut iracundi
2 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.uel melancholici
3 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.uel proterui uel gibberosi uel curui uel pruriginosi uel scabiosi, item muti et surdi:
4 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.ob quae uitia negat redhibitionem esse, ex empto dat actionem.
1Sed si uitium corporis usque ad animum penetrat, forte si propter febrem loquantur aliena uel qui per uicos more insanorum deridenda loquantur, in quos id animi uitium ex corporis uitio accidit, redhiberi posse.
2Item aleatores et uinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos.
3Idem Pomponius ait, quamuis non ualide sapientem seruum uenditor praestare debeat, tamen, si ita fatuum uel morionem uendiderit, ut in eo usus nullus sit, uideri uitium. et uidemur hoc iure uti, ut uitii morbique appellatio non uideatur pertinere nisi ad corpora: animi autem uitium ita demum praestabit uenditor, si promisit, si minus, non. et ideo nominatim de errone et fugitiuo excipitur: hoc enim animi uitium est, non corporis. unde quidam iumenta pauida et calcitrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc uitium esse.
4In summa si quidem animi tantum uitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id uitium animi reticuit: si autem corporis solius uitium est aut et corporis et animi mixtum uitium, redhibitio locum habebit.
5Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de sontico morbo, nec mirum hoc uideri Pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic ipse morbus obstet.
6Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta leuis lippitudo aut leuis dentis auriculaeue dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere.
5 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Et quantum interest inter haec uitia quae Graeci κακοήθειαν dicunt, interque πάθος aut νόσον aut ἀρρωστίαν, tantum inter talia uitia et eum morbum, ex quo quis minus aptus usui sit, differt.
6 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Pomponius recte ait non tantum ad perpetuos morbos, uerum ad temporarios quoque hoc edictum pertinere.
1Trebatius ait impetiginosum morbosum non esse, si eo membro, ubi impetigo esset, aeque recte utatur: et mihi uidetur uera Trebatii sententia.
2Spadonem morbosum non esse neque uitiosum uerius mihi uidetur, sed sanum esse, sicuti illum, qui unum testiculum habet, qui etiam generare potest.
7 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Sin autem quis ita spado est, ut tam necessaria pars corporis et penitus absit, morbosus est.
8 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Si cui lingua abscisa sit, an sanus esse uideatur, quaeritur. et exstat haec quaestio apud Ofilium relata apud eum in equo: ait enim hunc uideri non esse sanum.
9 · Ulpianus libro quadragesimo quarto ad Sabinum
pr.Mutum morbosum esse Sabinus ait: morbum enim esse sine uoce esse apparet. sed qui grauiter loquitur, morbosus non est, nec qui ἀσαφῶσ·: plane qui ἀσήμως loquitur, hic utique morbosus est.
10 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Idem Ofilius ait, si homini digitus sit abscisus membriue quid laceratum, quamuis consanauerit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, non uideri sanum esse.
1Catonem quoque scribere lego, cui digitus de manu aut de pede praecisus sit, eum morbosum esse: quod uerum est secundum supra scriptam distinctionem.
2Sed si quis plures digitos habeat siue in manibus siue in pedibus, si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento uel pluribus uel paucioribus uti possit.
3De myope quaesitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi posse.
4Sed et νυκτάλωπα morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore uidet neque uespertino, quod genus morbi Graeci uocant νυκτάλωπα. luscitionem eam esse quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil uidet.
5Quaesitum est, an balbus et blaesus et atypus isque qui tardius loquitur et uarus et uatius sanus sit: et opinor eos sanos esse.
11 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Cui dens abest, non est morbosus: magna enim pars hominum aliquo dente caret neque ideo morbosi sunt: praesertim cum sine dentibus nascimur nec ideo minus sani sumus donec dentes habeamus: alioquin nullus senex sanus esset.
12 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Qui clauum habet, morbosus est: sed et polyposus.
1Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem habet, si recte iis utatur, sanum uideri Pedius scribit: ait enim inaequalitatem maxillarum oculorum bracchiorum, si nihil ex ministerio praestando subtrahit, extra redhibitionem esse. sed et latus uel crus breuius potest adferre impedimentum: ergo et hic erit redhibendus.
2Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus uidetur.
3Item sciendum est scaeuam non esse morbosum uel uitiosum, praeterquam si inbecillitate dextrae ualidius sinistra utitur: sed hunc non scaeuam, sed mancum esse.
4Is cui os oleat an sanus sit quaesitum est: Trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, ueluti hircosum, strabonem: hoc enim ex illuuie oris accidere solere. si tamen ex corporis uitio id accidit, ueluti quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est.
13 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Item clodus morbosus est.
14 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Quaeritur de ea muliere, quae semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait Sabinus, si uuluae uitio hoc contingit, morbosam esse.
1Si mulier praegnas uenierit, inter omnes conuenit sanam eam esse: maximum enim ac praecipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum:
2Puerperam quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam ualetudinem immitteret.
3De sterili Caelius distinguere Trebatium dicit, ut, si natura sterilis sit, sana sit, si uitio corporis, contra.
4Item de eo qui urinam facit quaeritur. et Pedius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno uinoque pressus aut etiam pigritia surgendi urinam faciat: sin autem uitio uesicae collectum umorem continere non potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia uitiosam uesicam habet, redhiberi posse: et uerius est quod Pedius.
5Idem ait, si uua alicuius praecisa sit, tollere magis quam praestare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibitioni locum, sin autem uitium perseueret, redhibitionem locum habere.
6Si quis digitis coniunctis nascatur, non uidetur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus.
7Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non uideri constat.
8Si quis ἀντιάδας habeat, an redhiberi quasi uitiosus possit, quaeritur. et si ἀντιάδες hae sunt quas existimo, id est inueteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui ἀντιάδας habet uitiosus est.
9Si uenditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse dixerit aut promiserit, standum est eo quod conuenit (remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus), nisi sciens uenditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam esse de dolo malo replicationem.
10Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen morbus sit, qui omnibus potuit apparere (ut puta caecus homo uenibat, aut qui cicatricem euidentem et periculosam habebat uel in capite uel in alia parte corporis), eius nomine non teneri Caecilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim morbos uitiaque pertinere edictum aedilium probandum est, quae quis ignorauit uel ignorare potuit.
15 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Quae bis in mense purgatur, sana non est, item quae non purgatur, nisi per aetatem accidit.
16 · Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.Quod ita sanatum est, ut in pristinum statum restitueretur, perinde habendum est, quasi numquam morbosum esset.
17 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Quid sit fugitiuus, definit Ofilius: fugitiuus est, qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, mansit.
1Caelius autem fugitiuum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad dominum redeat, tametsi mutato consilio ad eum reuertatur: nemo enim tali peccato, inquit, paenitentia sua nocens esse desinit.
2Cassius quoque scribit fugitiuum esse, qui certo proposito dominum relinquat.
3Item apud Uiuianum relatum est fugitiuum fere ab affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum qui hostem aut latronem, incendium ruinamue fugeret, quamuis fugisse uerum est, non tamen fugitiuum esse. item ne eum quidem, qui a praeceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitiuum, si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur. idemque probat et si ab eo fugerit cui erat commodatus, si propter eandem causam fugerit. idem probat Uiuianus et si saeuius cum eo agebat. haec ita, si eos fugisset et ad dominum uenisset: ceterum si ad dominum non uenisset, sine ulla dubitatione fugitiuum uideri ait.
4Idem ait: interrogatus Proculus de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugae nactus occasionem se subtraheret, ait, tametsi fugere non posset uideri, qui domi mansisset, tamen eum fugitiuum fuisse: sin autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini efferuesceret, fugitiuum non esse, sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animaduerteret uerberibus se adficere uelle, praeripuisset se ad amicum, quem ad precandum perduceret. ne eum quidem fugitiuum esse, qui in hoc progressus est, ut se praecipitaret (ceterum etiam eum quis fugitiuum diceret, qui domi in altum locum ad praecipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi consciscere uoluisse. illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum esse fugitiuum, qui nocte aliqua sine uoluntate domini emansisset, non esse uerum, sed ab affectu animi cuiusque aestimandum
5Idem Uiuianus ait, si a magistro puer recessit et rursus ad matrem peruenit, cum quaereretur, num fugitiuus esset: si celandi causa quo, ne ad dominum reuerteretur, fugisset, fugitiuum esse: sin uero ut per matrem faciliorem deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitiuum.
6Caelius quoque scribit, si seruum emeris, qui se in Tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino discessisset, non esse fugitiuum, sed si fugae prius consilium habuit, deinde mutata uoluntate in Tiberim se deiecit, manere fugitiuum. eadem probat et de eo, qui de ponte se praecipitauit. haec omnia uera sunt, quae Caelius scribit.
7Idem ait, si seruus tuus fugiens uicarium suum secum abduxit: si uicarius inuitus aut imprudens secutus est neque occasionem ad te redeundi nactus praetermisit, non uideri fugitiuum fuisse: sed si aut olim cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognouit quid acti esset et redire ad te cum posset noluit, contra esse. idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit.
8Idem Caelius ait, si seruus, cum in fundo esset, exisset de uilla ea mente, ut profugeret et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset comprehendisset, fugitiuum uideri: animum enim fugitiuum facere.
9Idem ait nec eum, qui ad fugam gradum unum alterumue promouit uel etiam currere coepit, si dominum sequentem non potest euadere, non esse fugitiuum.
10Idem recte ait libertatis cuiusdam speciem esse fugisse, hoc est potestate dominica in praesenti liberatum esse.
11Pignori datus seruus debitorem quidem dominum habet, sed si, posteaquam ius suum exercuit creditor, ei se subtraxit, potest fugitiuus uideri.
12Apud Labeonem et Caelium quaeritur, si quis in asylum confugerit aut eo se conferat, quo solent uenire qui se uenales postulant, an fugitiuus sit: ego puto non esse eum fugitiuum, qui id facit quod publice facere licere arbitratur. ne eum quidem, qui ad statuam Caesaris confugit, fugitiuum arbitror: non enim fugiendi animo hoc facit. idem puto et in eum, qui in asylum uel quod aliud confugit, quia non fugiendi animo hoc facit: si tamen ante fugit et postea se contulit, non ideo magis fugitiuus esse desinit.
13Item Caelius scribit placere eum quoque fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde eum dominus reciperare non possit, multoque magis illum fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde abduci non possit.
14Erronem ita definit Labeo pusillum fugitiuum esse, et ex diuerso fugitiuum magnum erronem esse. sed proprie erronem sic definimus: qui non quidem fugit, sed frequenter sine causa uagatur et temporibus in res nugatorias consumptis serius domum redit.
15Apud Caelium scriptum est: liberti apud patronum habitantis sic, ut sub una claue tota eius habitatio esset, seruus ea mente, ne rediret ad eum, extra habitationem liberti fuit, sed intra aedes patroni, et tota nocte oblituit: uideri esse fugitiuum Caelius ait. plane si talem custodiam ea habitatio non habuit et in ea cella libertus habitauit, cui commune et promiscuum plurium cellarum iter est, contra placere debere Caelius ait et Labeo probat.
16Idem Caelius ait seruum in prouinciam missum a domino, cum eum mortuum esse et testamento se liberum relictum audisset et in eodem officio permansisset tantumque pro libero se gerere coepisset, hunc non esse fugitiuum: nec enim mentiendo se liberum, inquit, fugitiuus esse coepit, quia sine fugae consilio id fecit.
17Quod aiunt aediles ‘noxa solutus non sit’, sic intellegendum est, ut non hoc debeat pronuntiari nullam eum noxam commississe, sed illud noxa solutum esse, hoc est noxali iudicio subiectum non esse: ergo si noxam commisit nec permanet, noxa solutus uidetur.
18Noxas accipere debemus priuatas, hoc est eas, quaecumque committuntur ex delictis, non publicis criminibus, ex quibus agitur iudiciis noxalibus: denique specialiter cauetur infra de capitalibus fraudibus. ex priuatis autem noxiis oritur damnum pecuniarium, si quis forte noxae dedere noluerit, sed litis aestimationem sufferre.
19Si quis talis sit seruus, qui omnino manumitti non possit ex constitutionibus, uel si sub poena uinculorum distractus sit a domino ( uel ab aliqua potestate damnatus) uel si exportandus: aequissimum erit etiam hoc praedici.
20Si quis adfirmauerit aliquid adesse seruo nec adsit, uel abesse et adsit, ut puta si dixerit furem non esse et fur sit, si dixerit artificem esse et non sit: hi enim, quia quod adseuerauerunt non praestant, aduersus dictum promissumue facere uidentur.
18 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Si quid uenditor de mancipio adfirmauerit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut aestimatorio (id est quanto minoris) iudicio agere potest: uerbi gratia si constantem aut laboriosum aut curracem uigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmauerit, et is ex diuerso leuis proteruus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inueniatur. haec omnia uidentur eo pertinere, ne id quod adfirmauerit uenditor amare ab eo exigatur, sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmauerit, non exacta grauitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et uigilacem adfirmauerit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed haec omnia ex bono et aequo modice desiderentur. idem et in ceteris quae uenditor adfirmauerit intellegemus.
1Uenditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio praestare debet: qui uero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere uidetur, etiamsi mediocrem cocum praestet. idem et in ceteris generibus artificiorum.
2Aeque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse seruum, sufficit, si is uel minimum habeat peculium.
19 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Sciendum tamen est quaedam et si dixerit praestare eum non debere, scilicet ea, quae ad nudam laudem serui pertinent: ueluti si dixerit frugi probum dicto audientem. ut enim Pedius scribit, multum interest, commendandi serui causa quid dixerit, an uero praestaturum se promiserit quod dixit.
1Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confugisse, oportet eum id praestare.
2Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod uerbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et ad nudam promissionem siue pollicitationem uel ad sponsum. secundum quod incipiet is, qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conueniri et redhibitoriis actionibus: non nouum, nam et qui ex empto potest conueniri, idem etiam redhibitoriis actionibus conueniri potest.
3Ea autem sola dicta siue promissa admittenda sunt, quaecumque sic dicuntur, ut praestentur, non ut iactentur.
4Illud sciendum est: si quis artificem promiserit uel dixerit, non utique perfectum eum praestare debet, sed ad aliquem modum peritum, ut neque consummatae scientiae accipias, neque rursum indoctum esse in artificium: sufficiet igitur talem esse, quales uolgo artifices dicuntur.
5Deinde aiunt aediles: ‘emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus’. pollicentur emptori actionem et successoribus eius qui in uniuersum ius succedunt. emptorem accipere debemus eum qui pretio emit. sed si quis permutauerit, dicendum est utrumque emptoris et uenditoris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri.
6Tempus autem redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto minoris agitur, annus utilis est. sed tempus redhibitionis ex die uenditionis currit aut, si dictum promissumue quid est, ex eo ex quo dictum promissumue quid est.
20 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Si uero ante uenditionis tempus dictum intercesserit, deinde post aliquot dies interposita fuerit stipulatio, Caelius Sabinus scribit ex priore causa, quae statim, inquit, ut ueniit id mancipium, eo nomine posse agere coepit.
21 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Redhibere est facere, ut rursus habeat uenditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcirco redhibitio est appellata quasi redditio.
1Cum redditur ab emptore mancipium uenditori, de dolo malo promitti oportere ei Pomponius ait et ideo cautiones necessarias esse, ne forte aut pignori datus sit seruus ab emptore aut iussu eius furtum siue damnum cui datum sit.
2Idem Pomponius ait interdum etiam dupliciter cautiones interponi debere, alias in praeteritum, alias in futurum, ut puta si eius serui nomine qui redhibetur emptor procuratorue eius iudicium accepit, uel quod cum eo ageretur uel quod ipse eius nomine ageret. cauendum autem esse ait, si quid sine dolo malo emptor condemnatus fuerit aut dederit, his rebus recte praestari, uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo uel culpa eius factum sit, quo minus perueniret isdem diebus, reddi.
3Idem ait futuri temporis nomine cautionem ei, qui sciens uendidit, fieri solere, si in fuga est homo sine culpa emptoris et nihilo minus condemnatur uenditor: tum enim cauere oportere, ut emptor hominem persequatur et in sua potestate redactum uenditori reddat,
22 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.et neque per se neque per heredem suum futurum, quo minus eum hominem uenditor habeat.
23 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Cum autem redhibitio fit, si deterius mancipium siue animo siue corpore ab emptore factum est, praestabit emptor uenditori, ut puta si stupratum sit aut saeuitia emptoris fugitiuum esse coeperit: et ideo, inquit Pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis aestimetur et uenditori praestetur. quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem quae diximus nolit emptor reddere, sufficiat uenditori ex uendito actio.
1Iubent aediles restitui et quod uenditioni accessit et si quas accessiones ipse praestiterit, ut uterque resoluta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si uenditio facta non esset.
2Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit. capitalem fraudem admittere est tale aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: ueteres enim fraudem pro poena ponere solebant. capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ceterum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum. unde Pomponius ait neque impuberem neque furiosum capitalem fraudem uideri admisisse.
3Excipitur et ille, qui mortis consciscendae causa quid fecerit. malus seruus creditus est, qui aliquid facit, quo magis se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit siue medicamentum pro ueneno bibit praecipitemue se ex alto miserit aliudue quid fecerit, quo facto sperauit mortem peruenturam, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc aduersus se ausus est.
4Si seruus sit qui uendidit uel filius familias in dominum uel patrem de peculio aedilicia actio competit: quamuis enim poenales uideantur actiones, tamen quoniam ex contractu ueniunt, dicendum est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere. proinde et si filia familias uel ancilla distraxit, aeque dicendum est actiones aedilicias locum habere.
5Hae actiones quae ex hoc edicto oriuntur etiam aduersus heredes omnes competunt.
6Et si bona fide nobis seruient liberi forte homines uel serui alieni qui uendiderunt, potest dici etiam hos hoc edicto contineri.
7Iulianus ait iudicium redhibitoriae actionis utrumque, id est uenditorem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere.
8Quare siue emptori seruus furtum fecerit siue alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid praestiterit, non aliter hominem uenditori restituere iubetur, quam si indemnem eum praestiterit. quid ergo, inquit Iulianus, si noluerit uenditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam praestare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem passurum, qui cum posset hominem noxae dedere, maluerit litis aestimationem sufferre: et uidetur mihi Iuliani sententia humanior esse.
9Cum redhibetur mancipium, si quid ad emptorem peruenit uel culpa eius non peruenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus percepit mercedesue a seruo uel conductore serui accepit, sed etiam si a uenditore fuerit idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quouis alio possessore fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus est, id praestet: item si legatum uel hereditas seruo obuenerit. neque refert, potuerit haec consequi uenditor an non potuerit, si seruum non uendidisset: ponamus enim talem esse, qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil haec res nocebit. Pedius quidem etiam illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator seruum heredem scribserit uel ei legauerit, quia et si uenditio remansisset, nihil haec res emptori proderat: et per contrarium, inquit, si contemplatione uenditoris institutus proponeretur, tamen diceremus restituere emptorem non debere uenditori, si nollet eum redhibere.
24 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Et generaliter dicendum est, quidquid extra rem emptoris per eum seruum adquisitum est, id iustum uideri reddi oportere.
25 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Aediles etiam hoc praestare emptorem uolunt, si in aliquo deterior factus sit seruus, sed ita demum, si post uenditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium quod ante factum est.
1Siue ergo ipse deteriorem eum fecit siue familia eius siue procurator, tenebit actio.
2Familiae appellatione omnes qui in seruitio sunt continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide seruiunt, uel alieni: accipe eos quoque qui in potestate eius sunt.
3Procuratoris fit mentio in hac actione: sed Neratius procuratorem hic eum accipiendum ait, non quemlibet, sed cui uniuersa negotia aut id ipsum, propter quod deterius factum sit, mandatum est.
4Pedius ait aequum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto procuratoris et familiae, quod non fuit passurus seruus nisi uenisset: quod autem passurus erat etiam, si non uenisset, in eo concedi emptori serui sui noxae deditionem et ex eo, inquit, quod procurator commisit, solum actionum praestandarum necessitatem ei iniungi.
5Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris seruus deterior factus sit? aeque condemnabitur.
6Hoc autem, quod deterior factus est seruus, non solum ad corpus, sed etiam ad animi uitia referendum est, ut puta si imitatione conseruorum apud emptorem talis factus est, aleator forte uel uinarius uel erro euasit.
7Sed notandum est, quod non permittitur emptori ex huiusmodi causis noxae dedere seruum suum: nec enim factum seruorum suorum itemque procuratoris praestat.
8Item sciendum est haec omnia, quae exprimuntur edicto aedilium, praestare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contestatam contigisset, praestaretur. ceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio uersatur, et tam fructus ueniunt quam id quo deterior factus est ceteraque ueniunt: iudici enim statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quaecumque in iudicio uersantur: ea autem quae ante iudicium contingunt non ualde ad eum pertinent, nisi fuerint ei nominatim iniuncta.
9Praeterea in edicto adicitur sic: ‘et quanta pecunia pro eo homine soluta accessionisue nomine data erit, non reddetur: cuiusue pecuniae quis eo nomine obligatus erit, non liberabitur’.
10Ordine fecerunt aediles, ut ante uenditori emptor ea omnia, quae supra scripta sunt, praestet, sic deinde pretium consequatur.
26 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Uideamus tamen, ne iniquum sit emptorem compelli dimittere corpus et ad actionem iudicati mitti, si interdum nihil praestatur propter inopiam uenditoris, potiusque res ita ordinanda sit, ut emptor caueat, si intra certum tempus pecunia sibi soluta sit, se mancipium restituturum.
27 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Debet autem recipere pecuniam, quam dedit pro eo homine, uel si quid accessionis nomine. dari autem non id solum accipiemus, quod numeratur uenditori, ut puta pretium et usuras eius, sed et si quid emptionis causa erogatum est. hoc autem ita demum deducitur, si ex uoluntate uenditoris datur: ceterum si quid sua sponte datum esse proponatur, non imputabitur: neque enim debet quod quis suo arbitrio dedit a uenditore exigere. quid ergo, si forte uectigalis nomine datum est, quod emptorem forte sequeretur? dicemus hoc quoque restituendum: indemnis enim emptor debet discedere.
28 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Si uenditor de his quae edicto aedilium continentur non caueat, pollicentur aduersus eum redhibendi iudicium intra duos menses uel quanti emptoris intersit intra sex menses.
29 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Illud sciendum est, si emptor uenditori haec non praestat, quae desiderantur in hac actione, non posse ei uenditorem condemnari: si autem emptori uenditor ista non praestat, condemnabitur ei.
1Item emptori praestandum est, ut pecuniae, cuius nomine obligatus erit, liberetur, siue ipsi uenditori obligatus sit siue etiam alii.
2Condemnatio autem fit, quanti ea res erit: ergo excedet pretium an non, uideamus. et quidem continet condemnatio pretium accessionesque. an et usuras pretii consequatur, quasi quod sua intersit debeat accipere, maxime cum fructus quoque ipse restituat? et placet consecuturum.
3Si quid tamen damni sensit uel si quid pro seruo impendit, consequetur arbitrio iudicis, sic tamen, non ut ei horum nomine uenditor condemnetur, ut ait Iulianus, sed ne alias compellatur hominem uenditori restituere, quam si eum indemnem praestet.
30 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Item si serui redhibendi nomine emptor iudicium accepit uel ipse eius nomine dictauit, cauendum ex utraque parte erit, ut, si quid sine dolo malo condemnatus sit uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo eius factum sit quo minus perueniret, id reddat.
1Quas impensas necessario in curandum seruum post litem contestatam emptor fecerit, imputabit: praecedentes impensas nominatim comprehendendas pedius: sed cibaria seruo data non esse imputanda Aristo, nam nec ab ipso exigi, quod in ministerio eius fuit.
31 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Quodsi nolit uenditor hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum. ob haec ergo, quae propter seruum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: ceterum poterit euitare praestationem uenditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii praestationem eorumque quae pretium sequuntur solam non euitabit.
1Si uenditor pronuntiauerit uel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum seruus fecit: esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res subtraxit, intellegendum est.
2Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post uenditionem natum erit reddetur, siue unus partus sit siue plures.
3Sed et si forte usus fructus proprietati adcreuerit, indubitate hic quoque restituetur.
4Si peculium quaesiit apud emptorem, quid de hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquendum, si aliunde creuit, uenditori restituendum est.
5Si plures heredes sint emptoris, an omnes ad redhibendum consentire debeant, uideamus. et ait Pomponius omnes consentire debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, ne forte uenditor iniuriam patiatur, dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is homo sit.
6Idem ait homine mortuo uel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte agere. pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si quo deterior homo factus est pro parte praestabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod diuisionem non recipiat, ut puta ancillae partus: in hoc enim idem seruandum est, quod in ipsa matre uendita, quam pro parte redhiberi posse negauimus.
7Marcellus quoque scribit, si seruus communis seruum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte sua redhibere seruum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes exstiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt.
8Idem Marcellus ait non posse alterum ex dominis consequi actione ex empto, ut sibi pro parte uenditor tradat, si pro portione pretium dabit: et hoc in emptoribus seruari oportere ait: nam uenditor pignoris loco quod uendidit retinet, quoad emptor satisfaciat.
9Pomponius ait, si unus ex heredibus uel familia eius uel procurator culpa uel dolo fecerit rem deteriorem, aequum esse in solidum eum teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditius esse, si omnes heredes unum procuratorem ad agendum dederunt. tunc et si quo deterior seruus culpa unius heredum factus est et hoc solutum est, ceteri familiae herciscundae iudicium aduersus eum habent, quia propter ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere.
10Si uenditori plures heredes exstiterint, singulis pro portione hereditaria poterit seruus redhiberi. et si seruus plurium uenierit, idem erit dicendum: nam si unus a pluribus uel plures ab uno uel plura mancipia ab uno emantur, uerius est dicere, si quasi plures rei fuerunt uenditores, singulis in solidum redhibendum: si tamen partes emptae sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, cum altero autem agi quanto minoris. item si plures singuli partes ab uno emant, tunc pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum redhibebit.
11Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quaeretur, numquid culpa emptoris uel familiae eius uel procuratoris homo demortuus sit: nam si culpa eius decessit, pro uiuo habendus est, et praestentur ea omnia, quae praestarentur, si uiueret.
12Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque occasionem morti emptor praestitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sanari possit, uel malum adhibuit, sed culpa sua.
13Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iudicis ueniet, qualiter mortuus sit: ut enim et Pedio uidetur, ea, quaecumque post litis contestationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant.
14Quod in procuratore diximus, idem et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interueniunt: et ita Pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse praestare non inique dominum cogi.
15Idem Pedius ait familiae appellatione et filios familias demonstrari: facta enim domesticorum redhibitoria agentem praestare uoluit.
16Si quis egerit quanto minoris propter serui fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? et quidem saepius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait Iulianus id agendum esse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei aestimationem consequatur.
17In factum actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc quaeritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, nec immerito: iniquum est enim, posteaquam uenditor agnouit recipiendo mancipium esse id in causa redhibitionis, tunc quaeri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de tempore quaeretur, an intra tempora redhibitus esse uideatur.
18Illud plane haec actio exigit, ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu placuerit, ut redhibeatur. conuentio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed ipsa redhibitio.
19Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei seruo in uenditione accessit.
20Quia adsidua est duplae stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si duplam uenditor mancipii non caueat: ea enim, quae sunt moris et consuetudinis, in bonae fidei iudiciis debent uenire.
21Qui mancipia uendunt, nationem cuiusque in uenditione pronuntiare debent: plerumque enim natio serui aut prouocat aut deterret emptorem: idcirco interest nostra scire nationem: praesumptum etenim est quosdam seruos bonos esse, quia natione sunt non infamata, quosdam malos uideri, quia ea natione sunt, quae magis infamis est. quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium.
22Si quid ita uenierit, ut, nisi placuerit, intra praefinitum tempus redhibeatur, ea conuentio rata habetur: si autem de tempore nihil conuenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non. si uero conuenerit, ut in perpetuum redhibitio fiat, puto hanc conuentionem ualere.
23Item si tempus sexaginta dierum praefinitum redhibitioni praeteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causae autem cognitione hoc uersabitur, si aut mora fuit per uenditorem, aut non fuit praesens cui redderetur, aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei magis displicuerat.
24In his autem actionibus eadem erunt obseruanda, quae de partu fructibus accessionibus quaeque de mortuo redhibendo dicta sunt.
25Quod emptioni accedit, partem esse uenditionis prudentibus uisum est.
32 · Gaius libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.Itaque sicut superius uenditor de morbo uitioue et ceteris quae ibi comprehensa sunt praedicere iubetur, et praeterea in his causis non esse mancipium ut promittat praecipitur: ita et cum accedat alii rei homo, eadem et praedicere et promittere compellitur. quod non solum hoc casu intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem Stichum, sed etiam si generaliter omnia mancipia quae in fundo sint accedant uenditioni.
33 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Proinde Pomponius ait iustam causam esse, ut quod in uenditione accessurum esse dictum est tam integrum praestetur, quam illud praestari debuit quod principaliter ueniit: nam iure ciuili, ut integra sint quae accessura dictum fuerit, ex empto actio est, ueluti si dolia accessura fundo dicta fuerint. sed hoc ita, si certum corpus accessurum fuerit dictum: nam si seruus cum peculio uenierit, ea mancipia quae in peculio fuerint sana esse praestare uenditor non debet, quia non dixit certum corpus accessurum, sed peculium tale praestare oportere, et quemadmodum certam quantitatem peculii praestare non debet, ita nec hoc. eandem rationem facere Pomponius ait, ut etiam, si hereditas aut peculium serui uenierit, locus edicto aedilium non sit circa ea corpora, quae sunt in hereditate aut in peculio. idem probat et si fundus cum instrumento uenierit et in instrumento mancipia sint. puto hanc sententiam ueram, nisi si aliud specialiter actum esse proponatur.
1Si uendita res redhibeatur, seruus quoque qui rei accessit, licet nullum in eo uitium sit, redhibetur.
34 · Africanus libro sexto quaestionum
pr.Cum eiusdem generis plures res simul ueneant, ueluti comoedi uel chorus, referre ait, in uniuersos an in singulos pretium constituatur, ut scilicet interdum una, interdum plures uenditiones contractae intellegantur: quod uel eo quaeri pertinere, ut, si quis eorum forte morbosus uel uitiosus sit, uel omnes simul redhibeantur.
1Interdum etsi in singula capita pretium constitutum sit, tamen una emptio est, ut propter unius uitium omnes redhiberi possint uel debeant, scilicet cum manifestum erit non nisi omnes quem empturum uel uenditurum fuisse, ut plerumque circa comoedos uel quadrigas uel mulas pares accidere solet, ut neutri non nisi omnes habere expediat.
35 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Plerumque propter morbosa mancipia etiam non morbosa redhibentur, si separari non possint sine magno incommodo uel ad pietatis rationem offensam. quid enim, si filio retento parentes redhibere maluerint uel contra? quod et in fratribus et in personas contubernio sibi coniunctas obseruari oportet.
36 · Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.Si plura mancipia uno pretio uenierint et de uno eorum aedilicia actione utamur, ita demum pro bonitate eius aestimatio fiet, si confuse uniuersis mancipiis constitutum pretium fuerit: quod si singulorum mancipiorum constituto pretio uniuersa tanti uenierunt, quantum ex consummatione singulorum fiebat, tunc cuiusque mancipii pretium, seu pluris seu minoris id esset, sequi debemus.
37 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Praecipiunt aediles, ne ueterator pro nouicio ueneat. et hoc edictum fallaciis uenditorum occurrit: ubique enim curant aediles, ne emptores a uenditoribus circumueniantur. ut ecce plerique solent mancipia, quae nouicia non sunt, quasi nouicia distrahere ad hoc, ut pluris uendant: praesumptum est enim ea mancipia, quae rudia sunt, simpliciora esse et ad ministeria aptiora et dociliora et ad omne ministerium habilia: trita uero mancipia et ueterana difficile est reformare et ad suos mores formare. quia igitur uenaliciarii sciunt facile decurri ad nouiciorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores et pro nouiciis uendunt. quod ne fiat, hoc edicto aediles denuntiant: et ideo si quid ignorante emptore ita uenierit, redhibebitur.
38 · Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.Aediles aiunt: ‘Qui iumenta uendunt, palam recte dicunto, quid in quoque eorum morbi uitiique sit, utique optime ornata uendendi causa fuerint, ita emptoribus tradentur. si quid ita factum non erit, de ornamentis restituendis iumentisue ornamentorum nomine redhibendis in diebus sexaginta, morbi autem uitiiue causa inemptis faciendis in sex mensibus, uel quo minoris cum uenirent fuerint, in anno iudicium dabimus. si iumenta paria simul uenierint et alterum in ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque redhibeatur’.
1Loquuntur aediles in hoc edicto de iumentis redhibendis.
2Causa autem huius edicti eadem est, quae mancipiorum redhibendorum.
3Et fere eadem sunt in his, quae in mancipiis, quod ad morbum uitiumue attinet: quidquid igitur hic diximus, huc erit transferendum. et si mortuum fuerit iumentum, pari modo redhiberi poterit, quemadmodum mancipium potest.
4Iumentorum autem appellatione an omne pecus contineatur, uideamus. et difficile est, ut contineatur: nam aliud significant iumenta, aliud significatur pecoris appellatione.
5Idcirco elogium huic edicto subiectum est, cuius uerba haec sunt: ‘quae de iumentorum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni uenditores faciunto’.
6Unde dubitari desiit, an hoc edicto boues quoque contineantur: etenim iumentorum appellatione non contineri eos uerius est, sed pecoris appellatione continebuntur.
7Sed enim sunt quaedam, quae in hominibus quidem morbum faciunt, in iumentis non adeo: ut puta si mulus castratus est, neque morbi neque uitii quid habere uidetur, quia neque de fortitudine quid eius detrahitur neque de utilitate, cum ad generandum numquam sit habilis. Caelius quoque scribit non omnia animalia castrata ob id ipsum uitiosa esse, nisi propter ipsam castrationem facta sunt inbecilliora: et ideo mulum non esse uitiosum. idem refert Ofilium existimasse equum castratum sanum esse, sicuti spado quoque sanus est, sed si emptor ignorauit, uenditor scit, ex empto esse actionem: et uerum est quod Ofilius.
8Quaesitum est, si mula talis sit, ut transiungi non possit, an sana sit. et ait Pomponius sanam esse: plerasque denique carrucharias tales esse, ut non possint transiungi.
9Idem ait, si nata sit eo ingenio aut corpore, ut alterum iugum non patiatur, sanam non esse.
10Non tantum autem ob morbum uitiumue redhibitio locum habebit in iumentis, uerum etiam si contra dictum promissumue, erit locus redhibitioni exemplo mancipiorum.
11Uendendi autem causa ornatum iumentum uideri Caelius ait non, si sub tempus uenditionis, hoc est biduo ante uenditionem ornatum sit, sed si in ipsa uenditione ornatum sit, aut ideo, inquit, uenale cum esset sic ornatum inspiceretur: semperque cum de ornamentis agitur, et in actione et in edicto adiectum est: ‘uendendi causa ornata ducta esse’: poterit enim iumentum ornatum itineris causa duci, deinde uenire.
12Si plura iumenta uenierint, non omnia erunt redhibenda propter unius ornamentum: nam et si uitiosum sit unum iugum, non tamen propter hoc cetera iuga redhibebuntur.
13Si forte iugum mularum sit, quarum altera uitiosa est, non ex pretio tantum uitiosae, sed ex utriusque erit componendum, quanti minoris sit: cum enim uno pretio utraeque uenierint, non est separandum pretium, sed quanto minoris cum ueniret utrumque fuit, non alterum quod erat uitiosum.
14Cum autem iumenta paria ueneunt, edicto expressum est, ut, cum alterum in ea causa sit, ut redhiberi debeat, utrumque redhibeatur: in qua re tam emptori quam uenditori consulitur, dum iumenta non separantur. simili modo et si triga uenierit, redhibenda erit tota, et si quadriga, redhibeatur. sed si duo paria mularum sint et una mula uitiosa sit uel par, solum par redhibebitur, alterum non: si tamen nondum sint paria constituta, sed simpliciter quattuor mulae uno pretio uenierint, unius erit mulae redhibitio, non omnium: nam et si polia uenierit, dicemus unum equum qui uitiosus est, non omnem poliam redhiberi oportere. haec et in hominibus dicemus pluribus uno pretio distractis, nisi si separari non possint, ut puta si tragoedi uel mimi.
39 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Uel fratres:
40 · Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.hi enim non erunt separandi.
1Deinde aiunt aediles: ‘ne quis canem, uerrem uel minorem aprum, lupum, ursum, pantheram, leonem’,
41 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.et generaliter ‘aliudue quod noceret animal, siue soluta sint, siue alligata, ut contineri uinculis, quo minus damnum inferant, non possint,
42 · Ulpianus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.‘qua uulgo iter fiet, ita habuisse uelit, ut cuiquam nocere damnumue dare possit. si aduersus ea factum erit et homo liber ex ea re perierit, solidi ducenti, si nocitum homini libero esse dicetur, quanti bonum aequum iudici uidebitur, condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum factumue sit, dupli’.
43 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Bouem qui cornu petit uitiosum esse plerique dicunt, item mulas quae cessum dant: ea quoque iumenta, quae sine causa turbantur et semet ipsa eripiunt, uitiosa esse dicuntur.
1Qui ad amicum domini deprecaturus confugit, non est fugitiuus: immo etiamsi ea mente sit, ut non impetrato auxilio domum non reuertatur, nondum fugitiuus est, quia non solum consilii, sed et facti fugae nomen est.
2Qui persuasu alterius a domino recessit, fugitiuus est, licet id non fuerit facturus citra consilium eius qui persuasit.
3Si seruus meus bona fide tibi seruiens fugerit uel sciens se meum esse uel ignorans, fugitiuus est, nisi animo ad me reuertendi id fecit.
4Mortis consciscendae causa sibi facit, qui propter nequitiam malosque mores flagitiumue aliquod admissum mortem sibi consciscere uoluit, non si dolorem corporis non sustinendo id fecerit.
5Si quis seruum emerit et rapto eo ui bonorum raptorum actione quadruplum consecutus est, deinde seruum redhibeat, reddere debebit quod accepit: sed si per eum seruum iniuriam passus iniuriae nomine egerit, non reddet uenditori: aliter forsitan atque si loris ab aliquo caeso aut quaestione de eo habita emptor egerit.
6Aliquando etiam redhiberi mancipium debebit, licet aestimatoria, id est quanto minoris, agamus: nam si adeo nullius sit pretii, ut ne expediat quidem tale mancipium domini habere, ueluti si furiosum aut lunaticum sit, licet aestimatoria actum fuerit, officio tamen iudicis continebitur, ut reddito mancipio pretium recipiatur.
7Si quis, cum consilium inisset fraudandorum creditorum, redhibuerit non redhibiturus alias, nisi uellet eos fraudare, tenetur creditoribus propter mancipium uenditor.
8Pignus manebit obligatum, etiamsi redhibitus fuerit seruus: quemadmodum, si eum alienasset aut usum fructum eius, non recte redhibetur nisi redemptum, sic et pignore liberatum redhibetur.
9Si sub condicione homo emptus sit, redhibitoria actio ante condicionem exsistentem inutiliter agitur, quia nondum perfecta emptio arbitrio iudicis imperfecta fieri non potest: et ideo etsi ex empto uel uendito uel redhibitoria ante actum fuerit, expleta condicione iterum agi poterit.
10Interdum etiamsi pura sit uenditio, propter iuris condicionem in suspenso est, ueluti si seruus, in quo alterius usus fructus, alterius proprietas est, aliquid emerit: nam dum incertum est, ex cuius re pretium soluat, pendet, cui sit adquisitum, et ideo neutri eorum redhibitoria competit.
44 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.Iustissime aediles noluerunt hominem ei rei quae minoris esset accedere, ne qua fraus aut edicto aut iure ciuili fieret: ut ait pedius, propter dignitatem hominum: alioquin eandem rationem fuisse et in ceteris rebus: ridiculum namque esse tunicae fundum accedere. ceterum hominis uenditioni quiduis adicere licet: nam et plerumque plus in peculio est quam in seruo, et nonnumquam uicarius qui accedit pluris est quam is seruus qui uenit.
1Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in uenditione fuerit, quia plerumque uenaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune uideantur agere: aequum enim aedilibus uisum est uel in unum ex his, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamuis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius uel turpiter faciendum pronius est.
2In redhibitoria uel aestimatoria potest dubitari, an, quia alienum seruum uendidit, et ob euictionem et propter morbum forte uel fugam simul teneri potest: nam potest dici nihil interesse emptoris sanum esse, fugitiuum non esse eum, qui euictus sit. sed interfuit emptoris sanum possedisse propter operas, neque ex postfacto decrescat obligatio: statim enim ut seruus traditus est committitur stipulatio quanti interest emptoris.
45 · Gaius libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Redhibitoria actio duplicem habet condemnationem: modo enim in duplum, modo in simplum condemnatur uenditor. nam si neque pretium neque accessionem soluat neque eum qui eo nomine obligatus erit liberet, dupli pretii et accessionis condemnari iubetur: si uero reddat pretium et accessionem uel eum qui eo nomine obligatus est liberet, simpli uidetur condemnari.
46 · Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Cum mihi redhibeas, furtis noxisque solutum esse promittere non debes, praeterquam quod iussu tuo fecerat aut eius cui tu eum alienaueris.
47 · Paulus libro undecimo ad Sabinum
pr.Si hominem emptum manumisisti, et redhibitoriam et quanti minoris denegandam tibi Labeo ait, sicut duplae actio periret: ergo et quod aduersus dictum promissumue sit, actio peribit.
1Post mortem autem hominis aediliciae actiones manent,
48 · Pomponius libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.si tamen sine culpa actoris familiaeue eius uel procuratoris mortuus sit.
1Audiendus est is, qui de uitio uel morbo serui querens retinere eum uelit.
2Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibitoria exclusus uelit intra annum aestimatoria agere.
3Ei, qui seruum uinctum uendiderit, aedilicium edictum remitti aequum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare in uinculis fuisse.
4In aediliciis actionibus exceptionem opponi aequum est, si emptor sciret de fuga aut uinculis aut ceteris rebus similibus, ut uenditor absoluatur.
5Aediliciae actiones et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quae postea accesserint et quod experiri potuerint, quaerantur.
6Non solum de mancipiis, sed de omni animali hae actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant.
7Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno uitio agere et praedicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur.
8Simplariarum uenditionum causa ne sit redhibitio, in usu est.
49 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Etiam in fundo uendito redhibitionem procedere nequaquam incertum est, ueluti si pestilens fundus distractus sit: nam redhibendus erit. et benignum est dicere uectigalis exactionem futuri temporis post redhibitionem aduersus emptorem cessare.
50 · Iulianus libro quarto ex Minicio
pr.Uaricosus sanus non est.
51 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Cum mancipium morbosum uel uitiosum seruus emat et redhibitoria uel ex empto dominus experiatur, omnimodo scientiam serui, non domini spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini nomine emerit et certum incertumue mandante eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est seruum, cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et rursus delictum eiusdem, quod in contrahendo admiserit, domino nocere debet. sed si seruus mandatu domini hominem emerit, quem dominus uitiosum esse sciret, non tenetur uenditor.
1Circa procuratoris personam, cum quidem ipse scierit morbosum uitiosum esse, non dubitandum, quin, quamuis ipse domino mandati uel negotiorum gestorum actione sit obstrictus, nihilo magis eo nomine agere possit: at cum ipse ignorans esse uitiosum mandatu domini qui id sciret emerit et redhibitoria agat, ex persona domini utilem exceptionem ei non putabat opponendam.
52 · Marcianus libro quarto regularum
pr.Si furtum domino seruus fecerit, non est necesse hoc in uenditione serui praedicere nec ex hac causa redhibitio est: sed si dixerit hunc furem non esse, ex illa parte tenebitur, quod dixit promisitue.
53 · Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis
pr.Qui tertiana aut quartana febri aut podagra uexarentur quiue comitialem morbum haberent, ne quidem his diebus, quibus morbus uacaret, recte sani dicentur.
54 · Papinianus libro quarto responsorum
pr.Actioni redhibitoriae non est locus, si mancipium bonis condicionibus emptum fugerit, quod ante non fugerat.
55 · Papinianus libro duodecimo responsorum
pr.Cum sex menses utiles, quibus experiundi potestas fuit, redhibitoriae actioni praestantur, non uidebitur potestatem experiundi habuisse, qui uitium fugitiui latens ignorauit: non idcirco tamen dissolutam ignorationem emptoris excusari oportebit.
56 · Paulus libro primo quaestionum
pr.Latinus Largus: quaero, an fideiussori emptionis redhiberi mancipium possit. respondi, si in uniuersam causam fideiussor sit acceptus, putat Marcellus posse ei fideiussori redhiberi.
57 · Paulus libro quinto quaestionum
pr.Si seruus mancipium emit et dominus redhibitoria agat, non aliter ei uenditor daturus est, quam si omnia praestiterit quae huic actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, nisi pretium totum soluerit, nihil consequitur.
1Quod si seruus uel filius uendiderit, redhibitoria in peculium competit. in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos moueat, quod antequam reddatur seruus non est in peculio (non enim potest esse in peculio seruus, qui adhuc emptoris est): sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: igitur si seruus decem milibus emptus quinque milibus sit, haec quoque in peculio esse dicemus. hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus domino debeat, eueniet, ut hominem praestet et nihil consequatur.
58 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Quaero, an, si seruus apud emptorem fugit et in causa redhibitionis esse pronuntiatus fuerit, non prius uenditori restitui debeat, quam rerum ablatarum a seruo aestimationem praestiterit. Paulus respondit uenditorem cogendum non tantum pretium serui restituere, sed etiam rerum ablatarum aestimationem, nisi si pro his paratus sit seruum noxae nomine relinquere.
1Item quaero, si nolit aestimationem et pretia rerum restituere, an seruus retinendus sit et danda sit actio de peculio uel de pretio redhibiti serui ex duplae stipulatione. Paulus respondit de pretio serui repetendo competere actionem etiam ex duplae stipulatione: de rebus per furtum ablatis iam responsum est.
2Seruum dupla emi, qui rebus ablatis fugit: mox inuentus praesentibus honestis uiris interrogatus, an et in domo uenditoris fugisset, respondit fugisse: quaero, an standum sit responso serui. Paulus respondit: si et alia indicia prioris fugae non deficiunt, tunc etiam serui responso credendum est.
59 · Ulpianus libro septuagesimo quarto ad edictum
pr.Cum in ea causa est uenditum mancipium, ut redhiberi debeat, iniquum est uenditorem pretium redhibendae rei consequi.
1Si quis duos homines uno pretio emerit et alter in ea causa est, ut redhibeatur, deinde petatur pretium totum, exceptio erit obicienda: si tamen pars pretii petatur, magis dicetur non nocere exceptionem, nisi forte ea sit causa, in qua propter alterius uitium utrumque mancipium redhibendum sit.
60 · Paulus libro sexagesimo nono ad edictum
pr.Facta redhibitione omnia in integrum restituuntur, perinde ac si neque emptio neque uenditio intercessit.
61 · Ulpianus libro octogesimo ad edictum
pr.Quotiens de seruitute agitur, uictus tantum debet praestare, quanti minoris emisset emptor, si scisset hanc seruitutem impositam.
62 · Modestinus libro octauo differentiarum
pr.Ad res donatas edictum aedilium curulium non pertinere dicendum est: etenim quid se restituturum donator repromittit, quando nullum pretium interueniat? quid ergo si res ab eo cui donata est melior facta sit, numquid quanti eius qui meliorem fecit interest donator conueniatur? quod minime dicendum est, ne eo casu liberalitatis suae donator poenam patiatur. itaque si qua res donetur, necesse non erit ea repromittere, quae in rebus uenalibus aediles repromitti iubent. sane de dolo donator obligare se et debet et solet, ne quod benigne contulerit fraudis consilio reuocet.
63 · Ulpianus libro primo ad edictum aedilium curulium
pr.Sciendum est ad uenditiones solas hoc edictum pertinere non tantum mancipiorum, uerum ceterarum quoque rerum. cur autem de locationibus nihil edicatur, mirum uidebatur: haec tamen ratio redditur uel quia numquam istorum de hac re fuerat iurisdictio uel quia non similiter locationes ut uenditiones fiunt.
64 · Pomponius libro septimo decimo epistularum
pr.Labeo scribit, si uno pretio plures seruos emisti et de uno agere uelis, interaestimationem seruorum proinde fieri debere, atque ut fieret in aestimationem bonitatis agri, cum ob euictam partem fundi agatur.
1Idem ait, si uno pretio plures seruos uendidisti sanosque esse promisisti et pars dumtaxat eorum minus sana sit, de omnibus ‘aduersus dictum promissum’ recte agi.
2Ibidem ait errare et fugere iumentum posse, nec tamen erronem aut fugitiuum esse agi posse.
65 · Uenuleius libro quinto actionum
pr.Animi potius quam corporis uitium est, ueluti si ludos adsidue uelit spectare aut tabulas pictas studiose intueatur, siue etiam mendax aut similibus uitiis teneatur.
1Quotiens morbus sonticus nominatur, eum significari Cassius ait, qui noceat: nocere autem intellegi, qui perpetuus est, non qui tempore finiatur: sed morbum sonticum eum uideri, qui inciderit in hominem postquam is natus sit: sontes enim nocentes dici.
2Seruus tam ueterator quam nouicius dici potest. sed ueteratorem non spatio seruiendi, sed genere et causa aestimandum Caelius ait: nam quicumque ex uenalicio nouiciorum emptus alicui ministerio praepositus sit, statim eum ueteratorum numero esse: nouicium autem non tirocinio animi, sed condicione seruitutis intellegi. nec ad rem pertinere, Latine sciat nec ne: nam ob id ueteratorem esse, si liberalibus studiis eruditus sit.