D. 20.6QUIBUS MODIS PIGNUS UEL HYPOTHECA SOLUITUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Debitoris absentis amicus negotia gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberauit: ius pristinum domino restitutum uidetur. igitur qui negotium gessit, utilem Seruianam dari sibi non recte desiderabit: si tamen possideat, exceptione doli defenditur.
1Cum uenditor numerata sibi parte pretii praedium quod uenierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat. iure pignoris fiscum frustra petere praedium, qui successerat in locum uenditoris, apparuit, cuius pignoris solutum esse pactum prima uoluntate donationis constabat, quoniam inutilem pecuniae donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando.
2Defensor absentis cautionem iudicatum solui praestitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quae dederunt.
2 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Si creditor Seruiana actione pignus a possessore petierit et possessor litis aestimationem obtulerit et ab eo debitor rem uindicet, non aliter hoc facere concedetur, nisi prius ei debitum offerat.
3 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si res distracta fuerit sic, nisi intra certum diem meliorem condicionem inuenisset, fueritque tradita et forte emptor, antequam melior condicio offerretur, hanc rem pignori dedisset, Marcellus libro quinto digestorum ait finiri pignus, si melior condicio fuerit allata, quamquam, ubi sic res distracta est, nisi emptori displicuisset, pignus finiri non putet.
4 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Si debitor, cuius res pignori obligatae erant, seruum quem emerat redhibuerit, an desinat Seruianae locus esse? et magis est, ne desinat, nisi ex uoluntate creditoris hoc factum est.
1Si in uenditione pignoris consenserit creditor uel ut debitor hanc rem permutet uel donet uel in dotem det, dicendum erit pignus liberari, nisi salua causa pignoris sui consensit uel uenditioni uel ceteris: nam solent multi salua causa pignoris sui consentire. sed si ipse uendiderit creditor, sic tamen uenditionem fecit, ne discederet a pignore, nisi ei satisfiat, dicendum erit exceptionem ei non nocere. sed et si non concesserat pignus uenumdari, sed ratam habuit uenditionem, idem erit probandum.
2Belle quaeritur, si forte uenditio rei specialiter obligatae non ualeat, an nocere haec res creditori debeat quod consensit, ut puta si qua ratio iuris uenditionem impediat? dicendum est pignus ualere.
5 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Soluitur hypotheca et si ab ea discedatur aut paciscatur creditor, ne pecuniam petat: nisi si quis dicat pactum interpositum esse, ut a persona non petatur. et quid si hoc actum sit, cum forte alius hypothecam possidebit? sed cum pactum conuentum exceptionem perpetuam pariat, eadem et in hoc casu possunt dici, ut et ab hypotheca discedatur.
1Si paciscatur creditor, ne intra annum pecuniam petat, intellegitur de hypotheca quoque idem pactus esse.
2Si conuenerit, ut pro hypotheca fideiussor daretur, et datus sit, satisfactum uidebitur, ut hypotheca liberetur. aliud est, si ius obligationis uendiderit creditor et pecuniam acceperit: tunc enim manent omnes obligationes integrae, quia pretii loco id accipitur, non solutionis nomine.
3Satisfactum esse creditori intellegitur et si iusiurandum delatum datum est hypothecae non esse rem obligatam.
6 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Item liberatur pignus, siue solutum est debitum siue eo nomine satisfactum est. sed et si tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, uel si qua ratione obligatio eius finita est.
1Qui paratus est soluere, merito pignus uidetur liberasse: qui uero non soluere, sed satisfacere paratus est, in diuersa causa est. ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem admisit uice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, culpandus non est.
2In satisdatione autem non utimur Atilicini sententia, qui putabat, si satisdetur alicui certae pecuniae, recedere eum a pignoribus debere.
7 · Gaius libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Si consensit uenditioni creditor, liberatur hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, quam si praesente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum aliquid uel satis ei fieri ex eo iudex aestimauerit.
1Uidebimus, si procurator omnium bonorum consensit uel seruus actor, cui et solui potest et in id praepositus est, an teneat consensus eorum. et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est.
2Sed si cum debitoris procuratore conuenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli exceptionem prodesse: cum autem cum seruo eius conuenerit, per ipsam pacti exceptionem conuenti debet.
3Si conuenit de parte pro indiuiso alienanda, si certa res est quae uenit, potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio.
4Illud tenendum est, si quis communis rei partem pro indiuiso dederit hypothecae, diuisione facta cum socio non utique eam partem creditori obligatam esse, quae ei obtingit qui pignori dedit, sed utriusque pars pro indiuiso pro parte dimidia manebit obligata.
8 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Sicut de re corporali extincta, ita et usu fructu exstincto pignus hypothecaue perit.
1Creditor, ne pignori hypothecaeue sit res, pacisci potest: et ideo si heredi pactus fuerit, ei quoque proderit pactum, cui restituit hereditatem ex senatus consulto Trebelliano.
2Si procurator debitoris in rem suam sit, non puto dubitari debere, quin pactum noceat creditori. itemque si a parte creditoris procurator in rem suam exstiterit, paciscendo inutilem sibi faciet hypothecariam actionem, in tantum, ut putem recte dici et dominis litis hoc casu nocere hanc exceptionem.
3Si conuenerit, ne pars dimidia pro indiuiso pignori sit, quaecumque fundi eius pars a quolibet possessore petatur, dimidia non recte petetur.
4Si plures dederint pro indiuiso et cum uno creditor paciscatur, ne hypothecae sit, deinde ab eo petat, etiamsi hic cum quo pactus est solidum fundum possideat, pro indiuiso quia de parte conuenisset, non repellit eum a toto.
5An pacisci possint filius familias et seruus, ne res pignori sit, quam peculiariter hypothecam acceperint et habent liberam administrationem, uideamus, an quemadmodum donare non possunt, ita nec pacisci ne pignori sit possint. sed dicendum est, ut concedere possint, scilicet si pretium pro pactione accipiant, quasi uendant.
6Si uoluntate creditoris fundus alienatus est, inuerecunde applicari sibi eum creditor desiderat, si tamen effectus sit secutus uenditionis: nam si non uenierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod uoluit uenire.
7Superuacuum est quaerere agrum specialiter hypothecae datum permissu creditoris uenisse, si ipse debitor rem possideat: nisi quod potest fieri, ut debitor permissu creditoris uendiderit, deinde postea bona fide redemerit ab eodem uel ab alio, ad quem per successionem ea res pertinere coepisset, aut si ipse debitor emptori heres exstiterit: uerumtamen cum pecunia soluta non sit, doli mali suspicio inerit translata ad praesens tempus, ut possit creditor replicationem doli mali obicere.
8Illud uideamus, si Titius debitor uoluntate creditoris sui uendiderit Maeuio uel ei, a quo Maeuius emerit, et postea Maeuius Titio heres exstiterit et creditor ab eo petat, quid iuris sit. sed iniquum est auferri ei rem a creditore, qui non successionis iure, sed alio modo rem nactus est. potest tamen dici, cum Titii dolus in re uersaretur, ne creditor a possessore pecuniam recipiat, iniquissimum esse ludificari eum.
9Quod si is fundus a Maeuio alicui obligatus possideatur, cui nondum satisfactum erit, tunc rursus aequum erit excipi ‘si non uoluntate creditoris ueniit’: licet enim dolus malus debitoris interueniat qui non soluit, tamen secundus creditor qui pignori accepit potior est.
10Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat pignus uendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus erit, ut pretium rei uenditae usque ad summam debiti creditori soluatur.
11Uenditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, ualeat quod concessit: quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, conualescat pignus.
12Si debitor uendiderit rem nec tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit debitoris, an uero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est. sed quid si pretium uenditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest dici.
13Sed si permiserit creditor uendere, debitor uero donauerit, an exceptione illum summoueat? an facti sit magis quaestio, numquid ideo ueniri uoluit, ut pretio accepto ipsi quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus. quodsi in dotem dederit, uendidisse in hoc casu recte uidetur propter onera matrimonii. in contrarium, si concessit donare et uendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, quod amicus erat creditori is cui donabatur.
14Quod si concesserit decem uendere, ille quinque uendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit quaerendum, quin recte uendit, si pluris uendiderit, quam concessit creditor.
15Non uidetur autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem uendiderit, cum ideo passus est ueniri, quod sciebat ubique pignus sibi durare. sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, consensisse uidetur, nisi manifeste appareat deceptum esse. quod obseruari oportet et si sine scriptis consenserit.
16Si debitori concessum sit et heres eius uendiderit, potest facti quaestio esse, quid intellexit creditor. sed recte uenisse dicendum est: hae enim suptilitates ab iudicibus non admittuntur.
17Si debitor forte concessa uenditione desierit possidere et nouus possessor uendiderit, an duret pignus, quasi personae permiserit creditor? quod et magis est: nam si nouo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit creditor uendere, dicendum est nocere ei exceptionem.
18Sed si intra annum aut biennium consenserit creditor uendere, post hoc tempus uendendo non aufert pignus creditori.
19Si creditor hypothecaria usus a possessore litis aestimationem consecutus fuerit et a debitore petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam.
9 · Modestinus libro quarto responsorum
pr.Titius Sempronio fundum pignori dedit et eundem fundum postea Gaio Seio pignori dedit, atque ita idem Titius Sempronio et Gaio Seio fundum eundem in assem uendidit, quibus pignori ante dederat in solidum singulis. quaero, an uenditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum emptionis apud ambos permanserit. Modestinus respondit dominium ad eos de quibus quaeritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo uenditioni dedisse proponantur, inuicem pigneraticiam actionem eos non habere.
1Titius Seio pecuniam sub pignore fundi dederat: qui fundus cum esset rei publicae ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei publicae eam soluit: sed Maeuius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum obligatum fuisse: inueniebatur autem Maeuius instrumento cautionis cum re publica facto a Seio interfuisse et subscripsisse, quo cauerat Seius fundum nulli alii esse obligatum: quaero, an actio aliqua in rem Maeuio competere potest. Modestinus respondit pignus, cui is de quo quaeritur consensit, minime eum retinere posse.
10 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Uoluntate creditoris pignus debitor uendidit et postea placuit inter eum et emptorem, ut a uenditione discederent. ius pignorum saluum erit creditori: nam sicut debitori, ita et creditori pristinum ius restituitur, neque omni modo creditor pignus remittit, sed ita demum, si emptor rem retineat nec reddat uenditori. et ideo si iudicio quoque accepto uenditor absolutus sit uel quia non tradebat in id quod interest condemnatus, saluum fore pignus creditori dicendum est: haec enim accidere potuissent, etiamsi non uoluntate creditoris uendidisset.
1Creditor quoque si pignus distraxit et ex uenditione recessum fuerit uel homo redhibitus, dominium ad debitorem reuertitur. idemque est in omnibus, quibus concessum est rem alienam uendere: non enim quia dominium transferunt, ideo ab emptore ius recipiunt: sed in pristinam causam res redit resoluta uenditione.
11 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Lucius Titius cum esset uxori suae Gaiae Seiae debitor sub pignore siue hypotheca praediorum, eadem praedia cum uxore sua Seiae Septiciae communis filiae nomine Sempronio marito eius futuro in dotem dedit:
1postea defuncto Lucio Titio Septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quaero, an mater eius hypothecam persequi possit. Paulus respondit pignoris quidem obligationem praediorum Gaiam Seiam, quae uiro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis filiae nomine darentur, remississe uideri, obligationem autem personalem perseuerasse: sed aduersus eam, quae patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam.
12 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Paulus respondit Sempronium antiquiorem creditorem consentientem, cum debitor eandem rem tertio creditori obligaret, ius suum pignoris remississe uideri, non etiam tertium in locum eius successisse, et ideo medii creditoris meliorem causam effectam. idem obseruandum est et si res publica tertio loco crediderit.
1Qui pignoris iure rem persequuntur, a uindicatione rei eos remoueri solere, si qualiscumque possessor offerre uellet: neque enim debet quaeri de iure possessoris, cum ius petitoris remoueatur soluto pignore.
13 · Tryphoninus libro octauo disputationum
pr.Si deferente creditore iurauit debitor se dare non oportere, pignus liberatur, quia perinde habetur, atque si iudicio absolutus esset: nam et si a iudice quamuis per iniuriam absolutus sit debitor, tamen pignus liberatur.
14 · Labeo libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Cum colono tibi conuenit, ut inuecta importata pignori essent, donec merces tibi soluta aut satisfactum esset: deinde mercedis nomine fideiussorem a colono accepisti. satisfactum tibi uideri existimo et ideo illata pignori esse desisse.
15 · Scaeuola libro sexto digestorum
pr.Primi creditoris, qui pignori praedia acceperat, et posterioris, cui quidam ex isdem fundis dati erant, ad eandem personam hereditas deuenerat: debitor offerebat, quantum a posteriore creditore mutuatus fuerat. respondit cogendum accipere saluo iure pignoris prioris contractus.