D. 20.5DE DISTRACTIONE PIGNORUM ET HYPOTHECARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Papinianus libro uicesimo sexto quaestionum
pr.Creditor qui praedia pignori accepit et post alium creditorem, qui pignorum conuentionem ad bona debitoris contulit, ipse quoque simile pactum bonorum ob alium aut eundem contractum interposuit, ante secundum creditorem dimissum nullo iure cetera bona titulo pignoris uendidit. sed ob eam rem in personam actio contra eum creditori, qui pignora sua requirit, non competit nec utilis danda est: nec furti rerum mobilium gratia recte conuenietur, quia propriam causam ordinis errore ductus persecutus uidetur, praesertim cum alter creditor furto possessionem, quae non fuit apud eum, non amisserit. ad exhibendum quoque frustra litem excipiet, quia neque possidet neque dolo fecit, ut desineret possidere. sequitur ut secundus creditor possessores interpellare debeat.
2 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Fideiussor conuentus officio iudicis adsecutus est, ut emptionis titulo praedium creditori pignori datum susciperet: nihilo minus alteri creditori, qui postea sub eodem pignore contraxit, offerendae pecuniae, quam fideiussor dependit, cum usuris medii temporis facultas erit: nam huiusmodi uenditio transferendi pignoris causa necessitate iuris fieri solet.
3 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Cum prior creditor pignus iure conuentionis uendidit, secundo creditori non superesse ius offerendae pecuniae conuenit.
1Si tamen debitor non interueniente creditore pignus uendiderit eiusque pretium priori creditori soluerit, emptori poterit offerri quod ad alium creditorem de nummis eius peruenit et usurae medii temporis: nihil enim interest, debitor pignus datum uendidit an denuo pignori obliget.
4 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Cum soluendae pecuniae dies pacto profertur, conuenisse uidetur, ne prius uendendi pignoris potestas exerceatur.
5 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Cum secundus creditor oblata priori pecunia in locum eius successerit, uenditionem ob pecuniam solutam et creditam recte facit.
1Si secundus creditor uel fideiussor soluta pecunia pignora susceperint, recte eis offertur, quamuis emptionis titulo ea tenuerunt.
6 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Cum posterior creditor a priore pignus emit, non tam adquirendi dominii quam seruandi pignoris sui causa intellegitur pecuniam dedisse et ideo offerri ei a debitore potest.
7 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Si creditor pignus uel hypothecam uendiderit hoc pacto, ut liceat sibi reddere pecuniam et pignus reciperare: an, si paratus sit debitor reddere pecuniam, consequi id possit? et Iulianus libro undecimo digestorum scribit recte quidem distractum esse pignus, ceterum agi posse cum creditore, ut, si quas actiones habeat, eas cedat debitori. sed quod Iulianus scribit in pignore, idem et circa hypothecam est.
1Illud inspiciendum est, an liceat debitori, si hypotheca uenierit, pecunia soluta eam reciperare. et si quidem ita uenierit, ut, si intra certum tempus a debitore pecunia soluta fuerit, emptio rescindatur, intra illud tempus pecunia soluta recipit hypothecam: si uero tempus praeteriit aut si non eo pacto res uenierit, non potest rescindi uenditio, nisi minor sit annis uiginti quinque debitor aut pupillus aut rei publicae causa absens uel in aliqua earum causarum erit, ex quibus edicto succurritur.
2Quaeritur, si pactum sit a creditore, ne liceat debitori hypothecam uendere uel pignus, quid iuris sit, et an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideoque ueniri possit. et certum est nullam esse uenditionem, ut pactioni stetur.
8 · Modestinus libro quarto regularum
pr.Creditoris arbitrio permittitur ex pignoribus sibi obligatis quibus uelit distractis ad suum commodum peruenire.
9 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Quaesitum est, si creditor ab emptore pignoris pretium seruare non potuisset, an debitor liberatus esset. putaui, si nulla culpa imputari creditori possit, manere debitorem obligatum, quia ex necessitate facta uenditio non liberat debitorem nisi pecunia percepta.
1Pomponius autem lectionum libro secundo ita scribsit: quod in pignoribus dandis adici solet, ut, quo minus pignus uenisset, reliquum debitor redderet, superuacuum est, quia ipso iure ita se res habet etiam non adiecto eo.
10 · Paulus libro sexto responsorum
pr.Etsi is, qui lege pignoris emit, ob euictionem rei redire ad uenditorem non potest, tamen non esse audiendum creditorem qui fundum uendidit, si uelit eiusdem rei ex alia causa quaestionem mouere.
11 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Arbiter diuidendae hereditatis cum corpora hereditaria diuisisset, nomina quoque communium debitorum separatim singulis in solidum adsignauit: quaesitum est, an debitoribus cessantibus pro solido pignus uendere quisque potest. respondi posse.
12 · Tryphoninus libro octauo disputationum
pr.Rescriptum est ab imperatore libellos agente Papiniano creditorem a debitore pignus emere posse, quia in dominio manet debitoris.
1Si aliena res pignori data fuerit et creditor eam uendiderit, uideamus, an pretium quod percepit creditor liberet debitorem personali actione pecuniae creditae. quod uere responderetur, si ea lege uendidit, ne euictionis nomine obligaretur, quia ex contractu et qualiquali obligatione a debitore interposita certe ex occasione eius redactum id pretium aequius proficeret debitori, quam creditoris lucro cederet. sed quantum ad creditorem debitor liberatur: quantum uero ad dominum rei, si necdum pignus euictum est, uel ad emptorem post euictionem ipsi debitor utili actione tenetur, ne ex aliena iactura sibi lucrum adquirat. nam et si maiores fructus forte petens a possessore creditor abstulit, uniuersos in quantitatem debitam accepto ferre debebit: et cum per iniuriam iudicis domino rem, quae debitoris non fuisset, abstulisset creditor quasi obligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, Scaeuola noster restituendam probauit. quod si non ita uendidit, ut certum sit omnimodo apud eum pretium remansurum, uerum obligatus est ad id restituendum, arbitror interim quidem nihil a debitore peti posse, sed in suspenso haberi liberationem: uerum si actione ex empto conuentus praestitisset creditor emptori, debitum persequi eum a debitore posse, quia apparuit non esse liberatum.
13 · Paulus libro primo decretorum
pr.Creditor, qui iure suo pignus distrahit, ius suum cedere debet et, si pignus possidet, tradere utique debet possessionem.
14 · Scaeuola libro sexto digestorum
pr.Arbitri diuidundae hereditatis inter heredes cum corpora hereditaria diuisissent, nomina quoque communium debitorum separatim diuersa singulis in solidum adsignauerunt. quaesitum est an unusquisque eorum, debitore sibi addicto cessante in solutione, pro solido pignus sub eo nomine obligatum uendere possit. respondit potuisse.