IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 20

D. 20.4QUI POTIORES IN PIGNORE UEL HYPOTHECA HABEANTUR ET DE HIS QUI IN PRIORUM CREDITORUM LOCUM SUCCEDUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Qui dotem pro muliere promisit, pignus siue hypothecam de restituenda sibi dote accepit: subsecuta deinde pro parte numeratione maritus eandem rem pignori alii dedit: mox residuae quantitatis numeratio impleta est: quaerebatur de pignore. cum ex causa promissionis ad uniuersae quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utique solutionum obseruanda sunt tempora, sed dies contractae obligationis. nec probe dici in potestate eius esse, ne pecuniam residuam redderet, ut minus dotata mulier esse uideatur.

1Alia causa est eius, qui pignus accepit ad eam summam, quam intra diem certum numerasset, ac forte prius, quam numeraret, alii res pignori data est.

2 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Qui generaliter bona debitoris pignori accepit eo potior est, cui postea praedium ex his bonis datur, quamuis ex ceteris pecuniam suam redigere possit. quod si ea conuentio prioris fuit, ut ita demum cetera bona pignori haberentur, si pecunia de his, quae generaliter accepit, seruari non potuisset, deficiente secunda conuentione secundus creditor in pignore postea dato non tam potior quam solus inuenietur.

3 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Creditor acceptis pignoribus (quae secunda conuentione secundus creditor accepit) nouatione postea facta pignora prioribus addidit. superioris temporis ordinem manere primo creditori placuit tamquam in suum locum succedenti.

1Cum ex causa mandati praedium Titio, cui negotium fuerat gestum, deberetur, priusquam ei possessio traderetur, id pignori dedit: post traditam possessionem idem praedium alii denuo pignori dedit. prioris causam esse potiorem apparuit, si non creditor secundus pretium ei qui negotium gesserat soluisset: uerum in ea quantitate, quam soluisset eiusque usuris potiorem fore constaret, nisi forte prior ei pecuniam offerat: quod si debitor aliunde pecuniam soluisset, priorem praeferendum.

2Post diuisionem regionibus factam inter fratres conuenit, ut, si frater agri portionem pro indiuiso pignori datam a creditore suo non liberasset, ex diuisione quaesitae partis partem dimidiam alter distraheret. pignus intellegi contractum existimaui, sed priorem secundo non esse potiorem, quoniam secundum pignus ad eam partem directum uidebatur, quam ultra partem suam frater non consentiente socio non potuit obligare.

4 · Pomponius libro trigesimo quinto ad Sabinum

pr.Si debitor, antequam a priore creditore pignus liberaret, idem illud ob pecuniam creditam alii pignori dedisset et, antequam utrique creditori solueret debitum, rem aliam priori creditori uendiderat creditumque pensauerit cum pretio rei uenditae, dicendum est perinde haberi debere, ac si priori creditori pecunia soluta esset: nec enim interesse, soluerit an pensauerit: et ideo posterioris creditoris causa est potior.

5 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Interdum posterior potior est priori, ut puta si in rem istam conseruandam impensum est quod sequens credidit: ueluti si nauis fuit obligata et ad armandam eam uel reficiendam ego credidero:

6 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

pr.huius enim pecunia saluam fecit totius pignoris causam. quod poterit quis admittere et si in cibaria nautarum fuerit creditum, sine quibus nauis salua peruenire non poterat.

1Item si quis in merces sibi obligatas crediderit, uel ut saluae fiant uel ut naulum exsoluatur, potentior erit, licet posterior sit: nam et ipsum naulum potentius est.

2Tantundem dicetur, et si merces horreorum uel areae uel uecturae iumentorum debetur: nam et hic potentior erit.

7 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Idemque est, si ex nummis pupilli fuerit res comparata. quare si duorum pupillorum nummis fuerit res comparata, ambo in pignus concurrent pro his portionibus, quae in pretium rei fuerint expensae. quod si res non in totum ex nummis cuiusdam comparata est, erit concursus utriusque creditoris, id est et antiquioris et eius cuius nummis comparata est.

1Si tibi quae habiturus sum obligauerim et Titio specialiter fundum, si in dominium meum peruenerit, mox dominium eius adquisiero, putat Marcellus concurrere utrumque creditorem et in pignore: non enim multum facit, quod de suo nummos debitor dederit, quippe cum res ex nummis pigneratis empta non sit pignerata ob hoc solum, quod pecunia pignerata erat.

8 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Si pignus specialiter res publica acceperit, dicendum est praeferri eam fisco debere, si postea fisco debitor obligatus est, quia et priuati praeferuntur.

9 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Qui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat, ut homo Eros pignori locatori esset, donec mercedes soluerentur: idem ante calendas Iulias eundem Erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit. consultus, an aduersus hunc creditorem petentem Erotem locatorem praetor tueri deberet, respondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut inuito locatore ius pignoris in eo solui non posset, potiorem eius causam habendam.

1Amplius etiam sub condicione creditorem tuendum putabat aduersus eum, cui postea quicquam deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quae inuito debitore impleri non possit.

2Sed et si heres ob ea legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei suae conuenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio legatorum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimauit.

3Titia praedium alienum Titio pignori dedit, post Maeuio: deinde domina eius pignoris facta marito suo in dotem aestimatum dedit. si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis Maeuii pignus conualescere placebat. tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis debitoris inueniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, quia neque tunc cum Maeuio obligaretur neque cum Titio solueretur in bonis mulieris fuerit, nullum tempus inueniri quo pignus Maeuii conualescere possit. haec tamen ita, si bona fide in dotem aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignorauit Maeuio obligatum esse.

10 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Si et iure iudicatum et pignus in causa iudicati ex auctoritate eius qui iubere potuit captum est, priuilegiis temporis fore potiorem heredem eius, in cuius persona pignus constitutum est.

11 · Gaius libro singulari de formula hypothecaria

pr.Potior est in pignore, qui prius credidit pecuniam et accepit hypothecam, quamuis cum alio ante conuenerat, ut, si ab eo pecuniam acceperit, sit res obligata, licet ab hoc postea accepit: poterat enim, licet ante conuenit, non accipere ab eo pecuniam.

1Uideamus, an idem dicendum sit, si sub condicione stipulatione facta hypotheca data sit, qua pendente alius credidit pure et accepit eandem hypothecam, tunc deinde prioris stipulationis exsistat condicio, ut potior sit qui postea credidisset. sed uereor, num hic aliud sit dicendum: cum enim semel condicio exstitit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine condicione facta esset. quod et melius est.

2Si colonus conuenit, ut inducta in fundum illata ibi nata pignori essent, et antequam inducat, alii rem hypothecae nomine obligauerit, tunc deinde eam in fundum induxerit, potior erit, qui specialiter pure accepit, quia non ex conuentione priori obligatur, sed ex eo quod inducta res est, quod posterius factum est.

3Si de futura re conuenerit, ut hypothecae sit, sicuti est de partu, hoc quaeritur, an ancilla conuentionis tempore in bonis fuit debitoris: et in fructibus, si conuenit ut sint pignori, aeque quaeritur, an fundus uel ius utendi fruendi conuentionis tempore fuerit debitoris.

4Si paratus est posterior creditor priori creditori soluere quod ei debetur, uidendum est, an competat ei hypothecaria actio nolente priore creditore pecuniam accipere. et dicimus priori creditori inutilem esse actionem, cum per eum fiat, ne ei pecunia soluatur.

12 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Creditor qui prior hypothecam accepit siue possideat eam et alius uindicet hypothecaria actione, exceptio priori utilis est ‘si non mihi ante pignori hypothecaeue nomine sit res obligata’: siue alio possidente prior creditor uindicet hypothecaria actione et ille excipiat ‘si non conuenit, ut sibi res sit obligata’, hic in modum supra relatum replicabit. sed si cum alio possessore creditor secundus agat, recte aget et adiudicari ei poterit hypotheca, ut tamen prior cum eo agendo auferat ei rem.

1Si quoniam non restituebat rem pigneratam possessor condemnatus ex praefatis modis litis aestimationem exsoluerit, an perinde secundo creditori teneatur, ac si soluta sit pecunia priori creditori, quaeritur. et recte puto hoc admittendum esse.

2Si primus, qui sine hypotheca credidit, post secundum, qui utrumque fecit, ipse hypothecam accepit, sine dubio posterior in hypotheca est: unde si in diem de hypotheca conuenit, dubium non est, quin potior sit, licet ante diem cum alio creditore pure de eadem re conuenit.

3Si idem bis, id est ante secundum et post eum crediderit, in priore pecunia potior est secundo, in posteriore tertius est.

4Si tecum de hypotheca paciscatur debitor, deinde idem cum alio tua uoluntate, secundus potior erit: pecunia autem soluta secundo an rursus teneatur tibi, recte quaeritur. erit autem facti quaestio agitanda, quid inter eos actum sit, utrum, ut discedatur ab hypotheca in totum, prior concessit creditor alii obligari hypothecam, an ut ordo seruetur et prior creditor secundo loco constituatur.

5Papinianus libro undecimo respondit, si prior creditor postea nouatione facta eadem pignora cum aliis accepit, in suum locum eum succedere: sed si secundus non offerat pecuniam, posse priorem uendere, ut primam tantum pecuniam expensam ferat, non etiam quam postea credidit, et quod superfluum ex anteriore credito accepit, hoc secundo restituat.

6Sciendum est secundo creditori rem teneri etiam inuito debitore tam in suum debitum quam in primi creditoris et in usuras suas et quas primo creditori soluit: sed tamen usurarum, quas creditori primo soluit, usuras non consequetur: non enim negotium alterius gessit, sed magis suum. et ita Papinianus libro tertio responsorum scripsit, et uerum est.

7Si simpliciter conuenisset secundus creditor de hypotheca, ab omni possessore eam auferre poterit praeter priorem creditorem et qui ab eo emit.

8A Titio mutuatus pactus est cum illo, ut ei praedium suum pignori hypothecaeue esset: deinde mutuatus est pecuniam a Maeuio et pactus est cum eo, ut, si Titio desierit praedium teneri, ei teneatur: tertius deinde aliquis dat mutuam pecuniam tibi, ut Titio solueres, et paciscitur tecum, ut idem praedium ei pignori hypothecaeue sit et locum eius subeat: num hic medius tertio potior est, qui pactus est, ut Titio soluta pecunia impleatur condicio, et tertius de sua neglegentia queri debeat? sed tamen et hic tertius creditor secundo praeferendus est.

9Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit ad hoc, ut priori pecunia soluta in aliud pignus priori succedat, successurum eum Papinianus libro undecimo responsorum scripsit. et omnino secundus creditor nihil aliud iuris habet, nisi ut soluat priori et loco eius succedat.

10Si priori hypotheca obligata sit, nihil uero de uenditione conuenerit, posterior uero de hypotheca uendenda conuenerit, uerius est priorem potiorem esse: nam et in pignore placet, si prior conuenerit de pignore, licet posteriori res tradatur, adhuc potiorem esse priorem.

13 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Insulam tibi uendidi et dixi prioris anni pensionem mihi, sequentium tibi accessuram pignorumque ab inquilino datorum ius utrumque secuturum. Nerua Proculus, nisi ad utramque pensionem pignora sufficerent, ius omnium pignorum primum ad me pertinere, quia nihil aperte dictum esset, an communiter ex omnibus pignoribus summa pro rata seruetur: si quid superesset, ad te. Paulus: facti quaestio est, sed uerisimile est id actum, ut primam quamque pensionem pignorum causa sequatur.

14 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Si non dominus duobus eandem rem diuersis temporibus pignerauerit, prior potior est, quamuis, si a diuersis non dominis pignus accipiamus, possessor melior sit.

15 · Paulus libro sexagesimo octauo ad edictum

pr.Etiam superficies in alieno solo posita pignori dari potest, ita tamen, ut prior causa sit domini soli, si non soluatur ei solarium.

16 · Paulus libro tertio quaestionum

pr.Claudius felix eundem fundum tribus obligauerat, Eutychianae primum, deinde Turboni, tertio loco alii creditori: cum Eutychiana de iure suo doceret, superata apud iudicem a tertio creditore non prouocauerat: Turbo apud alium iudicem uictus appellauerat: quaerebatur, utrum tertius creditor etiam Turbonem superare deberet, qui primam creditricem, an ea remota turbo tertium excluderet. plane cum tertius creditor primum de sua pecunia dimisit, in locum eius substituitur in ea quantitate, quam superiori exsoluit: fuerunt igitur qui dicerent hic quoque tertium creditorem potiorem esse debere. mihi nequaquam hoc iustum esse uidebatur. pone primam creditricem iudicio conuenisse tertium creditorem et exceptione alioue quo modo a tertio superatam: numquid aduersus turbonem, qui secundo loco crediderat, tertius creditor, qui primam uicit, exceptione rei iudicatae uti potest? aut contra si post primum iudicium, in quo prima creditrix superata est a tertio creditore, secundus creditor tertium optinuerit, poterit uti exceptione rei iudicatae aduersus primam creditricem? nullo modo, ut opinor. igitur nec tertius creditor successit in eius locum quem exclusit, nec inter alios res iudicata alii prodesse aut nocere solet, sed sine praeiudicio prioris sententiae totum ius alii creditori integrum relinquitur.

17 · Paulus libro sexto responsorum

pr.Eum qui a debitore suo praedium obligatum comparauit, eatenus tuendum, quatenus ad priorem creditorem ex pretio pecunia peruenit.

18 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Lucius Titius pecuniam mutuam dedit sub usuris acceptis pignoribus, eidemque debitori Maeuius sub isdem pignoribus pecuniam dedit: quaero, an Titius non tantum sortis et earum usurarum nomine, quae accesserunt antequam Maeuius crederet, sed etiam earum, quae postea accesserunt, potior esset. respondit Lucium Titium in omne quod ei debetur potiorem esse.

19 · Scaeuola libro quinto responsorum

pr.Mulier in dotem dedit marito praedium pignori obligatum et testamento maritum et liberos ex eo natos, item ex alio heredes instituit: creditor cum posset heredes conuenire idoneos, ad fundum uenit: quaero, an, si ei iustus possessor offerat, compellendus sit ius nominis cedere. respondi posse uideri non iniustum postulare.

20 · Tryphoninus libro octauo disputationum

pr.Quaerebatur, si post primum contractum tuum, antequam aliam pecuniam tu crederes, eidem debitori Seius credidisset quinquaginta et hyperocham huius rei, quae tibi pignori data esset, debitor obligasset, dehinc tu eidem debitori crederes forte quadraginta: quod plus est in pretio rei quam primo credidisti utrum Seio ob quinquaginta an tibi in quadraginta cederet pignoris hyperocha. finge Seium paratum esse offerre tibi summam primo ordine creditam. dixi consequens esse, ut Seius, potior sit in eo quod amplius est in pignore, et oblata ab eo summa primo ordine credita usurarumque eius postponatur primus creditor in summam, quam postea eidem debitori credidit.

21 · Scaeuola libro uicesimo septimo digestorum

pr.Titius Seiae ob summam, qua ex tutela ei condemnatus erat, obligauit pignori omnia bona sua quae habebat quaeque habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligauit: et intulit Seiae partem debiti et reliquam summam nouatione facta eidem promisit, in qua obligatione similiter ut supra de pignore conuenit. quaesitum est, an Seia praeferenda sit fisco et in illis rebus, quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, quas post priorem obligationem adquisiit, donec uniuersum debitum suum consequatur. respondit nihil proponi. cur non sit praeferenda.

1Negotiatori marmorum creditur sub pignore lapidum, quorum pretia uenditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor horreorum Caesaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni praepositus ad lapidum uenditionem officium suum extendit: quaesitum est, an iure pignoris eos creditor retinere possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.