D. 20.3QUAE RES PIGNORI UEL HYPOTHECAE DATAE OBLIGARI NON POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Pupillus sine tutoris auctoritate hypothecam dare non potest.
1Si filius familias pro alio rem peculiarem obligauerit uel seruus, dicendum est eam non teneri, licet liberam peculii sui administrationem habeant: sicut nec donare eis conceditur: non enim usquequaque habent liberam administrationem. facti tamen est quaestio, si quaeratur, quousque eis permissum uideatur peculium administrare.
2Eam rem, quam quis emere non potest, quia commercium eius non est, iure pignoris accipere non potest, ut diuus Pius Claudio Saturnino rescripsit. quid ergo, si praedium quis litigiosum pignori acceperit, an exceptione summouendus sit? et Octauenus putabat etiam in pignoribus locum habere exceptionem: quod ait Scaeuola libro tertio uariarum quaestionum procedere, ut in rebus mobilibus exceptio locum habeat.
2 · Gaius libro singulari de formula hypothecaria
pr.Si alius pro muliere quae intercessit dederit hypothecam, aut pro filio familias cui contra senatus consultum creditum est, an his succurritur, quaeritur. et in eo quidem, qui pro muliere obligauit rem suam, facilius dicetur succurri ei, sicuti fideiussori huius mulieris eadem datur exceptio. sed et in eo, qui pro filio familias rem obligauit, eadem dicenda erunt, quae tractantur et in fideiussore eius.
3 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Aristo Neratio Prisco scripsit: etiamsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi conuenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui ipse nihil conuenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur. denique si antiquior creditor de pignore uendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit non per obliuionem, sed cum hoc ageretur, ne posset uendere, uideamus, an dici possit huc usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic liceat. quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc per extraneum habere potest.
4 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Titius cum mutuam pecuniam accipere uellet a Maeuio, cauit ei et quasdam res hypothecae nomine dare destinauit: deinde postquam quasdam ex his rebus uendidisset, accepit pecuniam: quaesitum est, an et prius res uenditae creditori tenerentur. respondit, cum in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam uideri, quo pecunia numerata est, et ideo inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratae pecuniae tempore habuerit.
5 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Creditor, qui sciens filium familias a parente pignori accepit, relegatur.