IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 20

D. 20.2IN QUIBUS CAUSIS PIGNUS UEL HYPOTHECA TACITE CONTRAHITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro decimo responsorum

pr.Senatus consulto quod sub Marco imperatore factum est pignus insulae creditori datum, qui pecuniam ob restitutionem aedificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori domino mandante nummos ministrauit.

2 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Pomponius libro quadragesimo uariarum lectionum scribit: non solum pro pensionibus, sed et si deteriorem habitationem fecerit culpa sua inquilinus, quo nomine ex locato cum eo erit actio, inuecta et illata pignori erunt obligata.

3 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

pr.Si horreum fuit conductum uel deuorsorium uel area, tacitam conuentionem de inuectis illatis etiam in his locum habere putat Neratius: quod uerius est.

4 · Neratius libro primo membranarum

pr.Eo iure utimur, ut quae in praedia urbana inducta illata sunt pignori esse credantur, quasi id tacite conuenerit: in rusticis praediis contra obseruatur.

1Stabula quae non sunt in continentibus aedificiis quorum praediorum ea numero habenda sint, dubitari potest. et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cum a ceteris aedificiis separata sint: quod ad causam tamen talis taciti pignoris pertinet, non multum ab urbanis praediis differunt.

5 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Pomponius libro tertio decimo uariarum lectionum scribit, si gratuitam habitationem conductor mihi praestiterit, inuecta a me domino insulae pignori non esse.

1Item: illud, inquit, uidendum est uoluntate domini induci pignus ita posse, ut in partem debiti sit obligatum.

2Si quis fideiubeat, cum res illius a debitore pro quo fideiussit pignori data sit, bellissime intellegitur hoc ipso, quod fideiubeat, quodammodo mandare res suas esse obligatas. sane si postea sint eius res hypothecae datae, non erunt obligatae.

6 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum

pr.Licet in praediis urbanis tacite solet conuentum accipi, ut perinde teneantur inuecta et inlata, ac si specialiter conuenisset, certe libertati huiusmodi pignus non officit idque et Pomponius probat: ait enim manumissioni non officere ob habitationem obligatum.

7 · Pomponius libro tertio decimo ex uariis lectionibus

pr.In praediis rusticis fructus qui ibi nascuntur tacite intelleguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim id non conuenerit.

1Uidendum est, ne non omnia illata uel inducta, sed ea sola, quae, ut ibi sint, illata fuerint, pignori sint: quod magis est.

8 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad modum legitimum usuras retinere.

9 · Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum

pr.Est differentia obligatorum propter pensionem et eorum, quae ex conuentione manifestari pignoris nomine tenentur, quod manumittere mancipia obligata pignori non possumus, inhabitantes autem manumittimus, scilicet antequam pensionis nomine percludamur: tunc enim pignoris nomine retenta mancipia non liberabimus: et derisus Nerua iuris consultus, qui per fenestram monstrauerat seruos detentos ob pensionem liberari posse.

10 · Scaeuola libro sexto digestorum

pr.Tutoris heres cum herede pupilli transactione facta, cum ex ea maiorem partem soluisset, in residuam quantitatem pignus obligauit: quaesitum est, an in ueterem contractum iure res obligata esset. respondit secundum ea quae proponerentur obligatam esse.