D. 20.1DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS ET QUALITER EA CONTRAHANTUR ET DE PACTIS EORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Conuentio generalis in pignore dando bonorum uel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata conuentione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quaesito difficilius creditori, qui non ignorauit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio.
1Seruo pignori dato peculium eius creditor citra conuentionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando seruus domino peculium adquisierat.
2Cum praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, conuenit. eos consumptos bona fide emptor utili Seruiana restituere non cogetur: pignoris etenim causam nec usucapione peremi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur: quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt.
3Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae. quamuis exordio minores in stipulatum uenerint, non esse tamen irritam conuentionem placuit, cum ad diem minore faenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti potuerunt.
4Cum praedium uxor uiro donasset idque praedium uir pignori dedisset, post diuortium mulier possessionem praedii sui reciperauit et idem praedium ob debitum uiri pignori dedit. in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam offerre uiro debuit meliore praedio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, quos uir ex praedio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, non alienum suscepisse uidetur.
2 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Fideiussor, qui pignora uel hypothecas suscepit atque ita pecunias soluit, si mandati agat uel cum eo agatur, exemplo creditoris etiam culpam aestimari oportet. ceterum iudicio, quod de pignore dato proponitur, conueniri non potest.
3 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Si superatus sit debitor, qui rem suam uindicabat, quod suam non probaret, aeque seruanda erit creditori actio Seruiana probanti res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse. sed et si uictus sit debitor uindicans hereditatem, iudex actionis Seruianae neglecta de hereditate dicta sententia pignoris causam inspicere debebit. atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum secundum eum, qui legitimam hereditatem uindicabat, sententia dicta est. sed creditor non bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter ualere non possunt, quam si testamentum ratum esse constaret: enimuero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum nec tamen ab eo lis bene instituta.
1Per iniuriam uictus apud iudicium rem quam petierat postea pignori obligauit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit. ergo summouebitur rei iudicatae exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui uicit actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quae pignori data est debitor habuerit, considerandum est.
4 · Gaius libro singulari de formula hypothecaria
pr.Contrahitur hypotheca per pactum conuentum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint hypothecae nomine obligatae: nec ad rem pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus quae consensu contrahuntur. et ideo et sine scriptura si conuenit ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem ualet quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis habitae non sunt.
5 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Res hypothecae dari posse sciendum est pro quacumque obligatione, siue mutua pecunia datur siue dos, siue emptio uel uenditio contrahatur uel etiam locatio et conductio uel mandatum, et siue pura est obligatio uel in diem uel sub condicione, et siue in praesenti contractu siue etiam praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non soluendae omnis pecuniae causa, uerum etiam de parte eius: et uel pro ciuili obligatione uel honoraria uel tantum naturali. sed et in condicionali obligatione non alias obligantur, nisi condicio exstiterit.
1Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt.
2Dare autem quis hypothecam potest siue pro sua obligatione siue pro aliena.
6 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Obligatione generali rerum, quas quis habuit habiturusue sit, ea non continebuntur, quae uerisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse. ut puta supellex, item uestis relinquenda est debitori, et ex mancipiis quae in eo usu habebit, ut certum sit eum pignori daturum non fuisse. proinde de ministeriis eius perquam ei necessariis uel quae ad affectionem eius pertineant
7 · Paulus libro sexagesimo octauo ad edictum
pr.uel quae in usum cottidianum habentur Seruiana non competit.
8 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Denique concubinam filios naturales alumnos constitit generali obligatione non contineri et si qua alia sunt huiusmodi ministeria.
9 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale
pr.Sed et quod ad eas res, quas eo tempore quo paciscebatur in bonis habuit, idem obseruari debet.
1Quod emptionem uenditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest.
10 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Si debitor res suas duobus simul pignori obligauerit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum aduersus extraneos Seruiana utentur: inter ipsos autem si quaestio moueatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: ‘si non conuenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset. si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere et inter ipsos et aduersus extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli.
11 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Si is qui bona rei publicae iure administrat mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare.
1Si ἀντίχρησις facta sit et in fundum aut in aedes aliquis inducatur, eo usque retinet possessionem pignoris loco, donec illi pecunia soluatur, cum in usuras fructus percipiat aut locando aut ipse percipiendo habitandoque: itaque si amiserit possessionem, solet in factum actione uti.
2Usus fructus an possit pignori hypothecaeue dari, quaesitum est, siue dominus proprietatis conuenerit siue ille qui solum usum fructum habet. et scribit Papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si uelit cum creditore proprietarius agere ‘non esse ei ius uti frui inuito se’, tali exceptione eum praetor tuebitur: ‘si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet conuenerit, ut usus fructus pignori sit’: nam et cum emptorem usus fructus tuetur praetor, cur non et creditorem tuebitur? eadem ratione et debitori obicietur exceptio.
3Iura praediorum urbanorum pignori dari non possunt: igitur nec conuenire possunt, ut hypothecae sint.
12 · Paulus libro sexagesimo octauo ad edictum
pr.Sed an uiae itineris actus aquae ductus pignoris conuentio locum habeat uidendum esse Pomponius ait, ut talis pactio fiat, ut, quamdiu pecunia soluta non sit, eis seruitutibus creditor utatur (scilicet si uicinum fundum habeat) et, si intra diem certum pecunia soluta non sit, uendere eas uicino liceat: quae sententia propter utilitatem contrahentium admittenda est.
13 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Grege pignori obligato quae postea nascuntur tenentur: sed et si prioribus capitibus decedentibus totus grex fuerit renouatus, pignori tenebitur.
1Statuliber quoque dari hypothecae poterit, licet condicione exsistente euanescat pignus.
2Cum pignori rem pigneratam accipi posse placuerit, quatenus utraque pecunia debetur, pignus secundo creditori tenetur et tam exceptio quam actio utilis ei danda est: quod si dominus soluerit pecuniam, pignus quoque peremitur. sed potest dubitari, numquid creditori nummorum solutorum nomine utilis actio danda sit an non: quid enim, si res soluta fuerit? et uerum est, quod Pomponius libro septimo ad edictum scribit, si quidem pecuniam debet is, cuius nomen pignori datum est, exacta ea creditorem secum pensaturum: si uero corpus is debuerit et soluerit, pignoris loco futurum apud secundum creditorem.
3Et in superficiariis legitime consistere creditor potest aduersus quemlibet possessorem, siue tantum pactum conuentum de hypotheca interuenerit, siue etiam possessio tradita fuerit, deinde amissa sit.
4Etiamsi creditor iudicatum debitorem fecerit, hypotheca manet obligata, quia suas condiciones habet hypothecaria actio, id est si soluta est pecunia aut satisfactum est, quibus cessantibus tenet. et si cum defensore in personam egero, licet is mihi satisdederit et damnatus sit, aeque hypotheca manet obligata. multo magis ergo si in personam actum sit siue cum reo siue cum fideiussore siue cum utrisque pro parte, licet damnati sint, hypotheca manet obligata nec per hoc uidetur satisfactum creditori, quod habet iudicati actionem.
5Si sub condicione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante condicionem non recte agi, cum nihil interim debeatur: sed si sub condicione debiti condicio uenerit, rursus agere poterit. sed si praesens sit debitum, hypotheca uero sub condicione, et agatur ante condicionem hypothecaria, uerum quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est: ideoque arbitrio iudicis cautiones interponendae sunt ‘si condicio exstiterit nec pecunia soluatur, restitui hypothecam, si in rerum natura sit.’
6Propter usuras quoque si obligata sit hypotheca, usurae solui debent: idem et in poena dicemus.
14 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Quaesitum est, si nondum dies pensionis uenit, an et medio tempore persequi pignora permittendum sit. et puto dandam pignoris persecutionem, quia interest mea: et ita Celsus scribit.
1Ex quibus casibus naturalis obligatio consistit, pignus perseuerare constitit.
15 · Gaius libro singulari de formula hypothecaria
pr.Et quae nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecae dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillae, fetus pecorum et ea quae nascuntur sint hypothecae obligata: idque seruandum est, siue dominus fundi conuenerit aut de usu fructu aut de his quae nascuntur siue is, qui usum fructum habet, sicut Iulianus scribit.
1Quod dicitur creditorem probare debere, cum conueniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conuentionem pertinet, quae specialiter facta est, non ad illam, quae cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis cetera etiam bona teneantur debitoris, quae nunc habet et quae postea adquisierit, perinde atque si specialiter hae res fuissent obligatae.
2Qui res suas iam obligauerint et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui saepius easdem res obligant, praedicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, ut in id quod excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecaeue id quod pluris est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit? de quo uidendum est, utrum hoc ita se habeat, si et conueniat, an et si simpliciter conuenerit de eo quod excedit ut sit hypothecae? et solida res inesse conuentioni uidetur, cum a primo creditore fuerit liberata, an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus.
16 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
pr.Si fundus hypothecae datus sit, deinde alluuione maior factus est, totus obligabitur.
1Si nesciente domino res eius hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, uoluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo conuenit. uoluntas autem fere eorum demum seruabitur, qui et pignori dare possunt.
2Si res hypothecae data postea mutata fuerit, aeque hypothecaria actio competit, ueluti de domo data hypothecae et horto facta: item si de loco conuenit et domus facta sit: item de loco dato, deinde uineis in eo positis.
3In uindicatione pignoris quaeritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est. nam si non possideat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolui debet: si uero possideat et aut pecuniam soluat aut rem restituat, aeque absoluendus est: si uero neutrum horum faciat, condemnatio sequetur. sed si uelit restituere nec possit (forte quod res abest et longe est uel in prouinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caueret se restituturum, absoluitur. sin uero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam restituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iurauerit, sicut in ceteris in rem actionibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio, cum et in personam agendo idem consequeretur?
4Interdum etiam de fructibus arbitrari debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet. quid enim si minoris sit praedium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit.
5Creditor hypothecam sibi per sententiam adiudicatam quemadmodum habiturus sit, quaeritur: nam dominium eius uindicare non potest. sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore rei iudicatae, replicet: ‘si secundum me iudicatum non est’.
6Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum soluerit, quantum debebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad suptilitatem legis et auctoritatem sententiae non probo: semel enim causa transire uidetur ad condemnationem et inde pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re uera debet, dando hypothecam liberare.
7Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit.
8Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam habeat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quaeritur. et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum. sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte.
9Potest ita fieri pignoris datio hypothecaeue, ut, si intra certum tempus non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc aestimandam: hoc enim casu uidetur quodammodo condicionalis esse uenditio. et ita diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt.
17 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum
pr.Pignoris persecutio in rem parit actionem creditori.
18 · Paulus libro nono decimo ad edictum
pr.Si ab eo, qui Publiciana uti potuit quia dominium non habuit, pignori accepi, sic tuetur me per Seruianam praetor, quemadmodum debitorem per Publicianam.
19 · Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum
pr.Qui pignori plures res accepit, non cogitur unam liberare nisi accepto uniuerso quantum debetur.
20 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum
pr.Cum conuenit, ut is, qui ad refectionem aedificii credidit, de pensionibus iure pignoris ipse creditum recipiat, etiam actiones utiles aduersus inquilinos accipiet cautionis exemplo, quam debitor creditori pignori dedit.
21 · Ulpianus libro septuagesimo tertio ad edictum
pr.Si inter colonum et procuratorem meum conuenerit de pignore uel ratam habente me conuentionem uel mandante, quasi inter me et colonum meum conuenisse uideatur.
1Si debitor seruum, quem a non domino bona fide emerat et pignerauit, teneat, Seruianae locus est et, si aduersus eum agat creditor, doli replicatione exceptionem elidet: et ita Iulianus ait, et habet rationem.
2Quidquid pignori commodi siue incommodi fortuito accessit, id ad debitorem pertinet.
3Si res pignerata non restituatur, lis aduersus possessorem erit aestimanda, sed utique aliter aduersus ipsum debitorem, aliter aduersus quemuis possessorem: nam aduersus debitorem non pluris quam quanti debet, quia non pluris interest, aduersus ceteros possessores etiam pluris, et quod amplius debito consecutus creditor fuerit, restituere debet debitori pigneraticia actione.
22 · Modestinus libro septimo differentiarum
pr.Si Titio, qui rem meam ignorante me creditori suo pignori obligauerit, heres exstitero, ex postfacto pignus directo quidem non conualescit, sed utilis pigneraticia dabitur creditori.
23 · Modestinus libro tertio regularum
pr.Creditor praedia sibi obligata ex causa pignoris locare recte poterit.
1Pignoris obligatio etiam inter absentes recte ex contractu obligatur.
24 · Modestinus libro quinto regularum
pr.In quorum finibus emere quis prohibetur, pignus accipere non prohibetur.
25 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Cum uitiose uel inutiliter contractus pignoris intercedat, retentioni locus non est, nec si bona creditoris ad fiscum pertineant.
26 · Modestinus libro quarto responsorum
pr.Fideiussor impetrauit a potestate, ut et ante quam solueret pignora ipse possideat quasi satisfacturus creditoribus, nec satisfecit: modo heres debitoris paratus est soluere creditoribus: quaero, an pignora fideiussor restituere cogendus sit. Modestinus respondit cogendum esse.
1Pater Seio emancipato filio facile persuasit, ut, quia mutuam quantitatem acciperet a Septicio creditore, chirographum perscriberet sua manu filius eius, quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione domus ad filium pertinentis pignori dandae: quaerebatur, an Seius inter cetera bona etiam hanc domum iure optimo possidere possit, cum patris se hereditate abstinuerit, nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre manu sua perscripsit instrumentum chirographi, cum neque consensum suum accommodauerat patri aut signo suo aut alia scriptura. Modestinus respondit: cum sua manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est.
2Lucius Titius praedia et mancipia quae in praediis erant obligauit: heredes eius praediis inter se diuisis illis mancipiis defunctis alia substituerunt: creditor postea praedia cum mancipiis distraxit. quaeritur, an ipsa mancipia, quae sunt modo in praediis constituta, hoc est in hypothecis, emptor uindicare recte possit. Modestinus respondit, si neque pignerata sunt ipsa mancipia neque ex pigneratis ancillis nata, minime creditoribus obligata esse.
27 · Marcellus libro quinto digestorum
pr.Seruum, quem quis pignori dederat, ex leuissima offensa uinxit, mox soluit, et quia debito non satisfaciebat, creditor minoris seruum uendidit: an aliqua actio creditori in debitorem constituenda sit, quia crediti ipsius actio non sufficit ad id quod deest persequendum? quid si eum interfecisset aut eluscasset? ubi quidem interfecisset, ad exhibendum tenetur: ubi autem eluscasset, quasi damni iniuriae dabimus actionem ad quantum interest, quod debilitando aut uinciendo persecutionem pignoris exinanierit. fingamus nullam crediti nomine actionem esse, quia forte causa ceciderat: non existimo indignam rem animaduersione et auxilio praetoris. Ulpianus notat: si, ut creditori noceret, uinxit, tenebitur, si merentem, non tenebitur.
28 · Paulus libro tertio quaestionum
pr.Si legati condicionalis relicti filio familias pater ab herede rem propriam eius pignori accepit et mortuo patre uel emancipato filio condicio legati exstiterit, incipit filio legatum deberi et neque pater potest pignus uindicare neque filius, qui nunc habere coepisset actionem nec ex praecedente tempore potest quicquam iuris habere in pignore, sicut in fideiussore dicitur.
29 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Paulus respondit generalem quidem conuentionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, uindicari non posse a creditore testatoris.
1Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt. quod tamen diximus etiam adgnata teneri, siue specialiter de his conuenerit siue non, ita procedit, si dominium eorum ad eum peruenit qui obligauit uel heredem eius: ceterum si apud alium dominum pepererint, non erunt obligata.
2Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris. Paulus respondit pignoris persecutionem perseuerare et ideo ius soli superficiem secutam uideri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.
3Si sciente et consentiente domino seruus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, conuenit, ipsum quoque qui cauit obligatum esse pignoris iure.
30 · Paulus libro sexto responsorum
pr.Periculum pignorum nominis uenditi ad emptorem pertinere, si tamen probetur eas res obligatas fuisse.
31 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Lex uectigali fundo dicta erat, ut, si post certum temporis uectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat: postea is fundus a possessore pignori datus est: quaesitum est, an recte pignori datus est. respondit, si pecunia intercessit, pignus esse.
1Item quaesiit, si, cum in exsolutione uectigalis tam debitor quam creditor cessassent et propterea pronuntiatum esset fundum secundum legem domini esse, cuius potior causa esset. respondit, si ut proponeretur uectigali non soluto iure suo dominus usus esset, etiam pignoris ius euanuisse.
32 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Debitor pactus est, ut quaecumque in praedia pignori data inducta inuecta importata ibi nata parataue essent, pignori essent: eorum praediorum pars sine colonis fuit eaque actori suo colenda debitor ita tradidit adsignatis et seruis culturae necessariis: quaeritur, an et Stichus uilicus et ceteri serui ad culturam missi et Stichi uicarii obligati essent. respondit eos dumtaxat, qui hoc animo a domino inducti essent, ut ibi perpetuo essent, non temporis causa accommodarentur, obligatos.
33 · Tryphoninus libro octauo disputationum
pr.Is qui promissit tibi aut Titio solutum quidem Titio repetere non potest, sed pignus ei datum et ante solutionem recipit.
34 · Scaeuola libro uicesimo septimo digestorum
pr.Cum tabernam debitor creditori pignori dederit, quaesitum est, utrum eo facto nihil egerit an tabernae appellatione merces, quae in ea erant, obligasse uideatur? et si eas merces per tempora distraxerit et alias comparauerit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quae ibi deprehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatae sint et res aliae illatae? respondit: ea, quae mortis tempore debitoris in taberna inuenta sunt, pignori obligata esse uidentur.
1Idem quaesiit, cum epistula talis emissa sit: ‘Δανεισάμενος παρὰ σοῦ δηνάρια πεντακόσια παρεκάλεσά σε μὴ βεβαιωτὴν ἀλλ’ ὑποθήκην παρ ἐμοῦ λαβεῖν· οἶδας γὰρ ἀκριβῶς, ὅτι καὶ ἡ ταβέρνα καὶ οἱ δοῦλοί μου οὐδενὶ κατέχονται ἢ σοὶ καὶ ὡς εὐσχήμονι ἀνθρώπῳ ἐπίστευσασ’: an pignus contractum sit an uero ea epistula nullius momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum conuenisse de pignoribus uidetur, non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi uel tabulae signatae non sint.
2Creditor pignori accepit a debitore quidquid in bonis habet habiturusue esset: quaesitum est, an corpora pecuniae, quam idem debitor ab alio mutuam accepit, cum in bonis eius facta sint, obligata creditori pignoris esse coeperint. respondit coepisse.
35 · Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si insula, quam tibi ex pacto conuento licuit uendere, combusta est, deinde a debitore suo restituta, idem in noua insula iuris habes.