IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 19

D. 19.5DE PRAESCRIPTIS UERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro octauo quaestionum

pr.Nonnumquam euenit, ut cessantibus iudiciis proditis et uulgaribus actionibus, cum proprium nomen inuenire non possumus, facile descendemus ad eas, quae in factum appellantur. sed ne res exemplis egeat, paucis agam.

1Domino mercium in magistrum nauis, si sit incertum, utrum nauem conduxerit an merces uehendas locauerit, ciuilem actionem in factum esse dandam Labeo scribit.

2Item si quis pretii explorandi gratia rem tradat, neque depositum neque commodatum erit, sed non exhibita fide in factum ciuilis subicitur actio.

2 · Celsus libro octauo digestorum

pr.(nam cum deficiant uulgaria atque usitata actionum nomina, praescriptis uerbis agendum est)

3 · Iulianus libro quarto decimo digestorum

pr.in quam necesse est confugere, quotiens contractus existunt, quorum appellationes nullae iure ciuili proditae sunt.

4 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Natura enim rerum conditum est, ut plura sint negotia quam uocabula.

5 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Naturalis meus filius seruit tibi et tuus filius mihi: conuenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, tu non manumissisti: qua actione mihi teneris, quaesitum est. in hac quaestione totius ob rem dati tractatus inspici potest. qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quaeritur, quae obligatio nascatur.

1Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et uenditio est: sin autem rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci ciuilem obligationem, in qua actione id ueniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud de quo conuenit accipere: uel si meum recipere uelim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta. sed si scyphos tibi dedi, ut Stichum mihi dares, periculo meo Stichus erit ac tu dumtaxat culpam praestare debes. explicitus est articulus ille do ut des.

2At cum do ut facias, si tale sit factum, quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit, sicut superiore casu emptio: si rem do, non erit locatio, sed nascetur uel ciuilis actio in hoc quod mea interest uel ad repetendum condictio. quod si tale est factum, quod locari non possit, puta ut seruum manumittas, siue certum tempus adiectum est, intra quod manumittatur idque, cum potuisset manumitti, uiuo seruo transierit, siue finitum non fuit et tantum temporis consumptum sit, ut potuerit debueritque manumitti, condici ei potest uel praescriptis uerbis agi: quod his quae diximus conuenit. sed si dedi tibi seruum, ut seruum tuum manumitteres, et manumissisti et is quem dedi euictus est, si sciens dedi, de dolo in me dandam actionem Iulianus scribit, si ignorans, in factum ciuilem.

3Quod si faciam ut des et posteaquam feci, cessas dare, nulla erit ciuilis actio, et ideo de dolo dabitur.

4Sed si facio ut facias, haec species tractatus plures recipit. nam si pacti sumus, ut tu a meo debitore Carthagine exigas, ego a tuo Romae, uel ut tu in meo, ego in tuo solo aedificem, et ego aedificaui et tu cessas, in priorem speciem mandatum quodammodo interuenisse uidetur, sine quo exigi pecunia alieno nomine non potest: quamuis enim et impendia sequantur, tamen mutuum officium praestamus et potest mandatum ex pacto etiam naturam suam excedere (possum enim tibi mandare, ut et custodiam mihi praestes et non plus impendas in exigendo quam decem): et si eandem quantitatem impenderemus, nulla dubitatio est. sin autem alter fecit, ut et hic mandatum interuenisse uideatur, quasi refundamus inuicem impensas: neque enim de re tua tibi mando. sed tutius erit et in insulis fabricandis et in debitoribus exigendis praescriptis uerbis dari actionem, quae actio similis erit mandati actioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni.

5Si ergo haec sunt, ubi de faciendo ab utroque conuenit, et in proposita quaestione idem dici potest et necessario sequitur, ut eius fiat condemnatio, quanti interest mea seruum habere quem manumisi. an deducendum erit, quod libertum habeo? sed hoc non potest aestimari.

6 · Neratius libro primo responsorum

pr.Insulam hoc modo, ut aliam insulam reficeres, uendidi. respondit nullam esse uenditionem, sed ciuili intentione incerti agendum est.

7 · Papinianus libro secundo quaestionum

pr.Si tibi decem dedero, ut Stichum manumittas, et cessaueris, confestim agam praescriptis uerbis, ut soluas quanti mea interest: aut, si nihil interest, condicam tibi, ut decem reddas.

8 · Papinianus libro uicesimo septimo quaestionum

pr.Si dominus seruum, cum furto argueretur, quaestionis habendae causa aestimatum dedisset neque de eo compertum fuisset et is non redderetur, eo nomine ciuiliter agi posse, licet aliquo casu seruum retenturus esset, qui traditum accepisset. potest enim retinere seruum, siue dominus pro eo pecuniam elegisset siue in admisso deprehensus fuisset: tunc enim et datam aestimationem reddi a domino oportere. sed quaesitum est, qua actione pecunia, si eam dominus elegisset, peti posset. dixi, tametsi quod inter eos ageretur uerbis quoque stipulationis conclusum non fuisset, si tamen lex contractus non lateret, praescriptis uerbis incerti et hic agi posse, nec uideri nudum pactum interuenisse, quotiens certa lege dari probaretur.

9 · Papinianus libro undecimo responsorum

pr.Ob eam causam accepto liberatus, ut nomen Titii debitoris delegaret, si fidem contractus non impleat, incerti actione tenebitur. itaque iudicis officio non uetus obligatio restaurabitur, sed promissa praestabitur aut condemnatio sequetur.

10 · Iauolenus libro tertio decimo epistularum

pr.Partis tertiae usum fructum legauit: heredis bona ab eius creditoribus distracta sunt et pecuniam, quae ex aestimatione partis tertiae fiebat, mulier accepit fruendi causa et per ignorantiam stipulatio praetermissa est. quaero, an ab herede mulieris pecunia, quae fruendi causa data est, repeti possit, et qua actione. respondi in factum actionem dari debere.

11 · Pomponius libro trigesimo nono ad Quintum Mucium

pr.Quia actionum non plenus numerus esset, ideo plerumque actiones in factum desiderantur. sed et eas actiones, quae legibus proditae sunt, si lex iusta ac necessaria sit, supplet praetor in eo quod legi deest: quod facit in lege Aquilia reddendo actiones in factum accommodatas legi Aquiliae, idque utilitas eius legis exigit.

12 · Proculus libro undecimo epistularum

pr.Si uir uxori suae fundos uendidit et in uenditione comprehensum est conuenisse inter eos, si ea nupta ei esse desisset, ut eos fundos si ipse uellet, eodem pretio mulier transcriberet uiro: in factum existimo iudicium esse reddendum idque et in aliis personis obseruandum.

13 · Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

pr.Si tibi rem uendendam certo pretio dedissem, ut, quo pluris uendidisses, tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio esse actionem, sed in factum quasi alio negotio gesto, quia et mandata gratuita esse debent, et societas non uidetur contracta in eo, qui te non admisit socium distractionis, sed sibi certum pretium excepit.

1Iulianus libro undecimo digestorum scribit, si tibi areae meae dominium dedero, ut insula aedificata partem mihi reddas, neque emptionem esse, quia pretii loco partem rei meae recipio, neque mandatum, quia non est gratuitum, neque societatem, quia nemo societatem contrahendo rei suae dominus esse desinit. sed si puerum docendum uel pecus pascendum tibi dedero uel puerum nutriendum ita, ut, si post certos annos uenisset, pretium inter nos communicaretur, abhorrere haec ab area eo, quod hic dominus esse non desinit qui prius fuit: competit igitur pro socio actio. sed si forte puerum dominii tui fecero, idem se quod in area dicturum, quia dominium desinit ad primum dominum pertinere. quid ergo est? in factum putat actionem Iulianus dandam, id est praescriptis uerbis. ergo si quis areae dominium non transtulerit, sed passus sit te sic aedificare, ut communicaretur uel ipsa uel pretium, erit societas. idemque et si partis areae dominium transtulerit, partis non, et eadem lege aedificare passus sit.

14 · Ulpianus libro quadragesimo primo ad Sabinum

pr.Qui seruandarum mercium suarum causa alienas merces in mare proiecit, nulla tenetur actione: sed si sine causa id fecisset, in factum, si dolo, de dolo tenetur.

1Sed et si seruum quis alienum spoliauerit isque frigore mortuus sit, de uestimentis quidem furti agi poterit, de seruo uero in factum agendum criminali poena aduersus eum seruata.

2Sed et si calicem argenteum quis alienum in profundum abiecerit damni dandi causa, non lucri faciendi, Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum scripsit neque furti neque damni iniuriae actionem esse, in factum tamen agendum.

3Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam: Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem, qua experiri possim: nam neque ex lege duodecim tabularum de pastu pecoris ( quia non in tuo pascitur) neque de pauperie neque de damni iniuriae agi posse: in factum itaque erit agendum.

15 · Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum

pr.Solent, qui nouerunt seruos fugitiuos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quae res non facit eos fures. solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec uidetur illicitum esse hoc quod datur. quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet condictionem. quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob indicium, hoc est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitiuus, certum aliquid daretur, uideamus, an possit agere. et quidem conuentio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo ciuilis actio oriri potest, id est praescriptis uerbis. nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur.

16 · Pomponius libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Permisisti mihi cretam eximere de agro tuo ita, ut eum locum, unde exemissem, replerem: exemi nec repleo: quaesitum est, quam habeas actionem. sed certum est ciuilem actionem incerti competere: si autem uendidisti cretam, ex uendito ages. quod si post exemptionem cretae repleuero nec patieris me cretam tollere tu, agam ad exhibendum, quia mea facta est, cum uoluntate tua exempta sit.

1Permisisti mihi, ut sererem in fundo tuo et fructus tollerem: seui nec pateris me fructus tollere. nullam iuris ciuilis actionem esse Aristo ait: an in factum dari debeat, deliberari posse: sed erit de dolo.

17 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad edictum

pr.Si gratuitam tibi habitationem dedero, an commodati agere possim? et Uiuianus ait posse: sed est tutius praescriptis uerbis agere.

1Si margarita tibi aestimata dedero, ut aut eadem mihi adferres aut pretium eorum, deinde haec perierint ante uenditionem, cuius periculum sit? et ait Labeo, quod et Pomponius scripsit, si quidem ego te uenditor rogaui, meum esse periculum: si tu me, tuum: si neuter nostrum, sed dumtaxat consensimus, teneri te hactenus, ut dolum et culpam mihi praestes. actio autem ex hac causa utique erit praescriptis uerbis.

2Papinianus libro octauo quaestionum scripsit, si rem tibi inspiciendam dedi et dicas te perdidisse, ita demum mihi praescriptis uerbis actio competit, si ignorem ubi sit: nam si mihi liqueat apud te esse, furti agere possum uel condicere uel ad exhibendum agere. secundum haec, si cui inspiciendum dedi siue ipsius causa siue utriusque, et dolum et culpam mihi praestandam esse dico propter utilitatem, periculum non: si uero mei dumtaxat causa datum est, dolum solum, quia prope depositum hoc accedit.

3Si, cum unum bouem haberem et uicinus unum, placuerit inter nos, ut per denos dies ego ei et ille mihi bouem commodaremus, ut opus faceret, et apud alterum bos periit, commodati non competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, uerum praescriptis uerbis agendum est.

4Si, cum mihi uestimenta uenderes, rogauero, ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem, mox haec perierint ui ignis aut alia maiore, periculum me minime praestaturum: ex quo apparet utique custodiam ad me pertinere.

5Si quis sponsionis causa anulos acceperit nec reddit uictori, praescriptis uerbis actio in eum competit: nec enim recipienda est Sabini opinio, qui condici et furti agi ex hac causa putat: quemadmodum enim rei nomine, cuius neque possessionem neque dominium uictor habuit, aget furti? plane si inhonesta causa sponsionis fuit, sui anuli dumtaxat repetitio erit.

18 · Ulpianus libro trigesimo ad edictum

pr.Si apud te pecuniam deposuerim, ut dares Titio, si fugitiuum meum reduxisset, nec dederis, quia non reduxit: si pecuniam mihi non reddas, melius est praescriptis uerbis agere: non enim ambo pecuniam ego et fugitiuarius deposuimus, ut quasi apud sequestrem sit depositum.

19 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.Rogasti me, ut tibi nummos mutuos darem: ego cum non haberem, dedi tibi rem uendendam, ut pretio utereris. si non uendidisti aut uendidisti quidem, pecuniam autem non accepisti mutuam, tutius est ita agere, ut Labeo ait, praescriptis uerbis, quasi negotio quodam inter nos gesto proprii contractus.

1Si praedium pro te obligauero, deinde placuerit inter nos, ut mihi fideiussorem praestares, nec facias, melius esse dico praescriptis uerbis agi, nisi merces interuenit: nam si interuenit, ex locato esse actionem.

20 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Apud Labeonem quaeritur, si tibi equos uenales experiendos dedero, ut, si in triduo displicuissent, redderes, tuque desultor in his cucurreris et uiceris, deinde emere nolueris, an sit aduersus te ex uendito actio. et puto uerius esse praescriptis uerbis agendum: nam inter nos hoc actum, ut experimentum gratuitum acciperes, non ut etiam certares.

1Item apud Melam quaeritur, si mulas tibi dedero ut experiaris et, si placuissent, emeres, si displicuissent, ut in dies singulos aliquid praestares, deinde mulae a grassatoribus fuerint ablatae intra dies experimenti, quid esset praestandum, utrum pretium et merces an merces tantum. et ait Mela interesse, utrum emptio iam erat contracta an futura, ut, si facta, pretium petatur, si futura, merces petatur: sed non exprimit de actionibus. puto autem, si quidem perfecta fuit emptio, competere ex uendito actionem, si uero nondum perfecta esset, actionem talem qualem aduersus desultorem dari.

2Si, cum emere argentum uelles, uascularius ad te detulerit et reliquerit et, cum displicuisset tibi, seruo tuo referendum dedisti et sine dolo malo et culpa tua perierit, uascularii esse detrimentum, quia eius quoque causa sit missum. certe culpam eorum, quibus custodiendum perferendumue dederis, praestare te oportere Labeo ait, et puto praescriptis uerbis actionem in hoc competere.

21 · Ulpianus libro secundo disputationum

pr.Quotiens deficit actio uel exceptio, utilis actio uel exceptio est.

22 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Si tibi polienda sarciendaue uestimenta dederim, si quidem gratis hanc operam te suscipiente, mandati est obligatio, si uero mercede data aut constituta, locationis conductionisque negotium geritur. quod si neque gratis hanc operam susceperis neque protinus aut data aut constituta sit merces, sed eo animo negotium gestum fuerit, ut postea tantum mercedis nomine daretur, quantum inter nos statutum sit, placet quasi de nouo negotio in factum dandum esse iudicium, id est praescriptis uerbis.

23 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Duo secundum Tiberim cum ambularent, alter eorum ei, qui secum ambulabat, rogatus anulum ostendit, ut respiceret: illi excidit anulus et in Tiberim deuolutus est. respondit posse agi cum eo in factum actione.

24 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Titius Sempronio triginta dedit pactique sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius praestitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem et usuras summa tributorum excessisset, id quod amplius esset Titius Sempronio praestaret: neque de ea re ulla stipulatio interposita est. Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine praestitisset, qua actione ab eo consequi possit. respondit pecuniae quidem creditae usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: uerum in proposito uidendum, ne non tam faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos contractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo uel amisisset uel uacuam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse. quare tutius esse praescriptis uerbis in factum actionem dari, praesertim cum illud quoque conuenisset, ut quod amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum ius et causam pecuniae creditae excedat.

25 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Si operas fabriles quis serui uice mutua dedisset, ut totidem reciperet, posse eum praescriptis uerbis agere, sicuti si paenulas dedisset, ut tunicas acciperet: nec esse hoc contrarium, quod, si per errorem operae indebitae datae sunt, ipsae repeti non possunt. nam aliud dando, ut aliud reddatur, obligari iure gentium possumus: quod autem indebitum datur, aut ipsum repeti debet aut tantundem ex eodem genere, quorum neutro modo operae repeti possunt.

26 · Pomponius libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Si tibi scyphos dedi, ut eosdem mihi redderes, commodati actio est: si, ut pondus argenti redderes quantum in illis esset, tantidem ponderis petitio est per actionem praescriptis uerbis, tam boni tamen argenti, quam illi scyphi fuerunt: sed si ut uel hos scyphos uel ut eiusdem ponderis argentum dares, conuenit, dicendum est, si quidem tua est electio, scyphos statim tuos fieri et te mihi dare aut scyphos aut argentum utrum malis: quod si mihi permissum est eligere, scyphi tui non fient, antequam dixero me eos habere nolle.

1Quod kalendis dari solet medicis et artificibus, non est merces: itaque si quid in hisce ministeriis aliter fiat quam conuenit, non ex locato, sed in factum actio dabitur.