D. 19.4DE RERUM PERMUTATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Sicut aliud est uendere, aliud emere, alius emptor, alius uenditor, ita pretium aliud, aliud merx. at in permutatione discerni non potest, uter emptor uel uter uenditor sit, multumque differunt praestationes. emptor enim, nisi nummos accipientis fecerit, tenetur ex uendito, uenditori sufficit ob euictionem se obligare possessionem tradere et purgari dolo malo, itaque, si euicta res non sit, nihil debet: in permutatione uero si utrumque pretium est, utriusque rem fieri oportet, si merx, neutrius. sed cum debeat et res et pretium esse, non potest permutatio emptio uenditio esse, quoniam non potest inueniri, quid eorum merx et quid pretium sit, nec ratio patitur, ut una eademque res et ueneat et pretium sit emptionis.
1Unde si ea res, quam acceperim uel dederim, postea euincatur, in factum dandam actionem respondetur.
2Item emptio ac uenditio nuda consentientium uoluntate contrahitur, permutatio autem ex re tradita initium obligationi praebet: alioquin si res nondum tradita sit, nudo consensu constitui obligationem dicemus, quod in his dumtaxat receptum est, quae nomen suum habent, ut in emptione uenditione, conductione, mandato.
3Ideoque Pedius ait alienam rem dantem nullam contrahere permutationem.
4Igitur ex altera parte traditione facta si alter rem nolit tradere, non in hoc agemus ut res tradita nobis reddatur, sed in id quod interest nostra illam rem accepisse, de qua conuenit: sed ut res contra nobis reddatur, condictioni locus est quasi re non secuta.
2 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.Aristo ait, quoniam permutatio uicina esset emptioni, sanum quoque furtis noxisque solutum et non esse fugitiuum seruum praestandum, qui ex causa daretur.