IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 19

D. 19.3DE AESTIMATORIA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Actio de aestimato proponitur tollendae dubitationis gratia: fuit enim magis dubitatum, cum res aestimata uendenda datur, utrum ex uendito sit actio propter aestimationem, an ex locato, quasi rem uendendam locasse uideor, an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati. melius itaque uisum est hanc actionem proponi: quotiens enim de nomine contractus alicuius ambigeretur, conueniret tamen aliquam actionem dari, dandam aestimatoriam praescriptis uerbis actionem: est enim negotium ciuile gestum et quidem bona fide. quare omnia et hic locum habent, quae in bonae fidei iudiciis diximus.

1Aestimatio autem periculum facit eius qui suscepit: aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere aut aestimationem de qua conuenit.

2 · Paulus libro trigesimo ad edictum

pr.Haec actio utilis est et si merces interuenit.