D. 19.2LOCATI CONDUCTI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Locatio et conductio cum naturalis sit et omnium gentium, non uerbis, sed consensu contrahitur, sicut emptio et uenditio.
2 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum
pr.Locatio et conductio proxima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis constitit: nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic et locatio et conductio contrahi intellegitur, si de mercede conuenerit.
1Adeo autem familiaritatem aliquam habere uidentur emptio et uenditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et uenditio sit an locatio et conductio. ut ecce si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit uerbi gratia trecenta, utrum emptio et uenditio sit an locatio et conductio? sed placet unum esse negotium et magis emptionem et uenditionem esse. quod si ego aurum dedero mercede pro opera constituta, dubium non est, quin locatio et conductio sit.
3 · Pomponius libro nono ad Sabinum
pr.Cum fundus locetur, et aestimatum instrumentum colonus accipiat, Proculus ait id agi, ut instrumentum emptum habeat colonus, sicuti fieret, cum quid aestimatum in dotem daretur.
4 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum
pr.Locatio precariiue rogatio ita facta, quoad is, qui eam locasset dedissetue, uellet, morte eius qui locauit tollitur.
5 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad edictum
pr.Si tibi habitationem locauero, mox pensionem remittam, ex locato et conducto agendum erit.
6 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale
pr.Is qui rem conduxerit non cogitur restituere id quod rei nomine furti actione consecutus est.
7 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Si tibi alienam insulam locauero quinquaginta tuque eandem sexaginta Titio locaueris et Titius a domino prohibitus fuerit habitare, agentem te ex conducto sexaginta consequi debere placet, quia ipse Titio tenearis in sexaginta.
8 · Tryphoninus libro nono disputationum
pr.Nos uideamus, ne non sexaginta praestanda nec quinquaginta sint, sed quanti interest perfrui conductione, tantundemque consequatur medius, quantum praestare debeat ei, qui a se conduxit, quoniam emolumentum conductionis ad comparationem uberioris mercedis computatum maiorem efficit condemnationem. et tamen primus locator reputationem habebit quinquaginta, quae ab illo perciperet, si dominus insulae habitare nouissimum conductorem non uetuisset: quo iure utimur.
9 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Si quis domum bona fide emptam uel fundum locauerit mihi isque sit euictus sine dolo malo culpaque eius, Pomponius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei praestetur frui quod conduxit licere. plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem non minus commodam praestare, aequissimum esse ait absolui locatorem.
1Hic subiungi potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locauerit fundum in quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui praestet, non magis quam insula exusta teneretur locator conductori. sed an ex locato teneatur conductor, ut pro rata temporis quo fruitus est pensionem praestet, Marcellus quaerit, quemadmodum praestaret, si fructuarii serui operas conduxisset uel habitationem? et magis admittit teneri eum: et est aequissimum. idem quaerit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc euenire posse prospicere debuit. quid tamen si non quasi fructuarius ei locauit, sed si quasi fundi dominus? uidelicet tenebitur: decepit enim conductorem: et ita imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit. in exustis quoque aedibus eius temporis, quo aedificium stetit, mercedem praestandam rescripserunt.
2Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locauerit, ut etiam si quid ui maiori accidisset, hoc ei praestaretur, pacto standum esse.
3Si colonis praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem fortuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locator: si uero culpa locatoris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur.
4Imperator Antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: ‘Si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis.’
5Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam libro octauo digestorum scripsit: si quis uitulos pascendos uel sarciendum quid poliendumue conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia peccauit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit.
6Si alienam domum mihi locaueris eaque mihi legata uel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore praeterito uideamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto soluendum:
10 · Iulianus libro ad Ferocem.
pr.et ego ex conducto recte agam uel in hoc, ut me liberes.
11 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Uideamus, an et seruorum culpam et quoscumque induxerit praestare conductor debeat? et quatenus praestat, utrum ut seruos noxae dedat an uero suo nomine teneatur? et aduersus eos quos induxerit utrum praestabit tantum actiones an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut culpam etiam eorum quos induxit praestet suo nomine, etsi nihil conuenit, si tamen culpam in inducendis admittit, quod tales habuerit uel suos uel hospites: et ita Pomponius libro sexagesimo tertio ad edictum probat.
1Si hoc in locatione conuenit ‘ignem ne habeto’ et habuit, tenebitur etiam si fortuitus casus admisit incendium, quia non debuit ignem habere. aliud est enim ignem innocentem habere: permittit enim habere, sed innoxium, ignem.
2Item prospicere debet conductor, ne aliquo uel ius rei uel corpus deterius faciat uel fieri patiatur.
3Qui uinum de Campania transportandum conduxisset, deinde mota a quodam controuersia signatum suo et alterius sigillo in apothecam deposuisset, ex locato tenetur, ut locatori possessionem uini sine controuersia reddat, nisi culpa conductor careret.
4Inter conductorem et locatorem conuenerat, ne in uilla urbana faenum componeretur: composuit: deinde seruus igne illato succendit. ait Labeo teneri conductorem ex locato, quia ipse causam praebuit inferendo contra conductionem.
12 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Sed etsi quilibet extraneus ignem iniecerit, damni locati iudicio habebitur ratio.
13 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Item quaeritur, si cisiarius, id est carucharius, dum ceteros transire contendit, cisium euertit et seruum quassauit uel occidit. puto ex locato esse in eum actionem: temperare enim debuit: sed et utilis Aquiliae dabitur.
1Si nauicularius onus Minturnas uehendum conduxerit et, cum flumen Minturnense nauis ea subire non posset, in aliam nauem merces transtulerit eaque nauis in ostio fluminis perierit, tenetur primus nauicularius? Labeo, si culpa caret, non teneri ait: ceterum si uel inuito domino fecit uel quo non debuit tempore aut si minus idoneae naui, tunc ex locato agendum.
2Si magister nauis sine gubernatore in flumen nauem immiserit et tempestate orta temperare non potuerit et nauem perdiderit, uectores habebunt aduersus eum ex locato actionem.
3Si quis seruum docendum conduxerit eumque duxerit peregre et aut ab hostibus captus sit aut perierit, ex locato esse actionem placuit, si modo non sic conduxit, ut et peregre duceret.
4Item Iulianus libro octagensimo sexto digestorum scripsit, si sutor puero parum bene facienti forma calcei tam uehementer ceruicem percusserit, ut ei oculus effunderetur, ex locato esse actionem patri eius: quamuis enim magistris leuis castigatio concessa sit, tamen hunc modum non tenuisse: sed et de Aquilia supra diximus. iniuriarum autem actionem competere Iulianus negat, quia non iniuriae faciendae causa hoc fecerit, sed praecipiendi.
5Si gemma includenda aut insculpenda data sit eaque fracta sit, si quidem uitio materiae factum sit, non erit ex locato actio, si imperitia facientis, erit. huic sententiae addendum est, nisi periculum quoque in se artifex receperat: tunc enim etsi uitio materiae id euenit, erit ex locato actio.
6Si fullo uestimenta polienda acceperit eaque mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit ab hac re cauere. et si pallium fullo permutauerit et alii alterius dederit, ex locato actione tenebitur, etiamsi ignarus fecerit.
7Exercitu ueniente migrauit conductor, dein de hospitio milites fenestras et cetera sustulerunt. si domino non denuntiauit et migrauit, ex locato tenebitur: Labeo autem, si resistere potuit et non resistit, teneri ait, quae sententia uera est. sed et si denuntiare non potuit, non puto eum teneri.
8Si quis mensuras conduxerit easque magistratus frangi iusserit, si quidem iniquae fuerunt, Sabinus distinguit, utrum scit conductor an non: si scit, esse ex locato actionem, si minus, non. quod si aequae sunt, ita demum eum teneri, si culpa eius id fecit aedilis. et ita Labeo et Mela scribunt.
9Duo rei locationis in solidum esse possunt.
10Si lege operis locandi comprehensum esset, ut, si ad diem effectum non esset, relocare id liceret, non alias prior conductor ex locato tenebitur, quam si eadem lege relocatum esset: nec ante relocari id potest, quam dies efficiendi praeterisset.
11Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione, non solum reconduxisse uidebitur, sed etiam pignora uidentur durare obligata. sed hoc ita uerum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligauerat: huius enim nouus consensus erit necessarius. eadem causa erit et si rei publicae praedia locata fuerint. quod autem diximus taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse uideri, ita accipiendum est, ut in ipso anno, quo tacuerunt, uideantur eandem locationem renouasse, non etiam in sequentibus annis, etsi lustrum forte ab initio fuerat conductioni praestitutum. sed et si secundo quoque anno post finitum lustrum nihil fuerit contrarium actum, eandem uideri locationem in illo anno permansisse: hoc enim ipso, quo tacuerunt, consensisse uidentur. et hoc deinceps in unoquoque anno obseruandum est. in urbanis autem praediis alio iure utimur, ut, prout quisque habitauerit, ita et obligetur, nisi in scriptis certum tempus conductioni comprehensum est.
14 · Ulpianus libro septuagesimo primo ad edictum
pr.Qui ad certum tempus conducit, finito quoque tempore colonus est: intellegitur enim dominus, cum patitur colonum in fundo esse, ex integro locare, et huiusmodi contractus neque uerba neque scripturam utique desiderant, sed nudo consensu conualescunt: et ideo si interim dominus furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut locatio redintegretur, et est hoc uerum.
15 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Ex conducto actio conductori datur.
1Competit autem ex his causis fere: ut puta si re quam conduxit frui ei non liceat (forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut uilla non reficitur uel stabulum uel ubi greges eius stare oporteat) uel si quid in lege conductionis conuenit, si hoc non praestatur, ex conducto agetur.
2Si uis tempestatis calamitosae contigerit, an locator conductori aliquid praestare debeat, uideamus. Seruius omnem uim, cui resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, ut puta fluminum graculorum sturnorum et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium fiat: si qua tamen uitia ex ipsa re oriantur, haec damno coloni esse, ueluti si uinum coacuerit, si raucis aut herbis segetes corruptae sint. sed et si labes facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes agri praestare cogatur. sed et si uredo fructum oleae corruperit aut solis feruore non adsueto id acciderit, damnum domini futurum: si uero nihil extra consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque dicendum, si exercitus praeteriens per lasciuiam aliquid abstulit. sed et si ager terrae motu ita corruerit, ut nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum praestari conductori, ut frui possit.
3Cum quidam incendium fundi allegaret et remissionem desideraret, ita ei rescriptum est: ‘Si praedium coluisti, propter casum incendii repentini non immerito subueniendum tibi est.’
4Papinianus libro quarto responsorum ait, si uno anno remissionem quis colono dederit ob sterilitatem, deinde sequentibus annis contigit uberitas, nihil obesse domino remissionem, sed integram pensionem etiam eius anni quo remisit exigendam. hoc idem et in uectigalis damno respondit. sed et si uerbo donationis dominus ob sterilitatem anni remiserit, idem erit dicendum, quasi non sit donatio, sed transactio. quid tamen, si nouissimus erat annus sterilis, in quo ei remiserit? uerius dicetur et si superiores uberes fuerunt et scit locator, non debere eum ad computationem uocari.
5Cum quidam de fructuum exiguitate quereretur, non esse rationem eius habendam rescripto diui Antonini continetur. item alio rescripto ita continetur: ‘nouam rem desideras, ut propter uetustatem uinearum remissio tibi detur.’
6Item cum quidam naue amissa uecturam, quam pro mutua acceperat, repeteretur, rescriptum est ab Antonino Augusto non immerito procuratorem Caesaris ab eo uecturam repetere, cum munere uehendi functus non sit: quod in omnibus personis similiter obseruandum est.
7Ubicumque tamen remissionis ratio habetur ex causis supra relatis, non id quod sua interest conductor consequitur, sed mercedis exonerationem pro rata: supra denique damnum seminis ad colonum pertinere declaratur.
8Plane si forte dominus frui non patiatur, uel cum ipse locasset uel cum alius alienum uel quasi procurator uel quasi suum, quod interest praestabitur: et ita Proculus in procuratore respondit.
9Interdum ad hoc ex locato agetur, ut quis locatione liberetur, Iulianus libro quinto decimo digestorum scribsit. ut puta Titio fundum locaui isque pupillo herede instituto decessit et, cum tutor constituisset abstinere pupillum hereditate, ego fundum pluris locaui: deinde pupillus restitutus est in bona paterna. ex conducto nihil amplius eum consecuturum, quam ut locatione liberetur: mihi enim iusta causa fuit locandi,
16 · Iulianus libro quinto decimo digestorum
pr.cum eo tempore in pupillum actiones nullae darentur.
17 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Tutelae tamen cum tutore iudicio, inquit, aget, si abstinere non debuit:
18 · Iulianus libro quinto decimo digestorum
pr.in quo inerit etiam hoc, quod ex conductione fundi lucrum facere potuit.
19 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Sed addes hoc Iuliani sententiae, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit.
1Si quis dolia uitiosa ignarus locauerit, deinde uinum effluxerit, tenebitur in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita Cassius scripsit. aliter atque si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora uel demortua sunt uel etiam deteriora facta, quod interest praestabitur, si scisti, si ignorasti, pensionem non petes, et ita Seruio Labeoni Sabino placuit.
2Illud nobis uidendum est, si quis fundum locauerit, quae soleat instrumenti nomine conductori praestare, quaeque si non praestet, ex locato tenetur. et est epistula Neratii ad Aristonem dolia utique colono esse praestanda et praelum et trapetum instructa funibus, si minus, dominum instruere ea debere: sed et praelum uitiatum dominum reficere debere. quod si culpa coloni quid eorum corruptum sit, ex locato eum teneri. fiscos autem, quibus ad premendam oleam utimur, colonum sibi parare debere Neratius scripsit: quod si regulis olea prematur, et praelum et suculam et regulas et tympanum et cocleas quibus releuatur praelum dominum parare oportere. item aenum, in quo olea calda aqua lauatur, ut cetera uasa olearia dominum praestare oportere, sicuti dolia uinaria, quae ad praesentem usum colonum picare oportebit. haec omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit.
3Si dominus exceperit in locatione, ut frumenti certum modum certo pretio acciperet, et dominus nolit frumentum accipere neque pecuniam ex mercede deducere, potest quidem totam summam ex locato petere, sed utique consequens est existimare officio iudicis hoc conuenire, haberi rationem, quanto conductoris intererat in frumento potius quam in pecunia soluere pensionis exceptam portionem. simili modo et si ex conducto agatur, idem erit dicendum.
4Si inquilinus ostium uel quaedam alia aedificio adiecerit, quae actio locum habeat? et est uerius Labeo scripsit competere ex conducto actionem, ut ei tollere liceat, sic tamen, ut damni infecti caueat, ne in aliquo dum aufert deteriorem causam aedium faciat, sed ut pristinam faciem aedibus reddat.
5Si inquilinus arcam aeratam in aedes contulerit et aedium aditum coangustauerit dominus, uerius est ex conducto eum teneri et ad exhibendum actione, siue scit siue ignorauerit: officio enim iudicis continetur, ut cogat eum aditum et facultatem inquilino praestare ad arcam tollendam sumptibus scilicet locatoris.
6Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, deinde insula post sex menses ruerit uel incendio consumpta sit, pensionem residui temporis rectissime Mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis proficeret. aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim soluerit: hic enim si per errorem soluit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed solam condictionem. nam inter eum, qui per errorem soluit, et eum, qui pensionem integram prorogauit, multum interest.
7Si quis mulierem uehendam naui conduxisset, deinde in naue infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque uectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quae ad nauigantium usum parantur.
8Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est.
9Cum quidam exceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit ad libellum exceptoris in haec uerba: ‘cum per te non stetisse proponas, quo minus locatas operas Antonio Aquilae solueres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contractus impleri aequum est.’
10Papinianus quoque libro quarto responsorum scripsit diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis praestandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt.
20 · Paulus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Sicut emptio ita et locatio sub condicione fieri potest:
1sed donationis causa contrahi non potest.
2Interdum locator non obligatur, conductor obligatur, ueluti cum emptor fundum conducit, donec pretium ei soluat.
21 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Cum uenderem fundum, conuenit, ut, donec pecunia omnis persolueretur, certa mercede emptor fundum conductum haberet: an soluta pecunia merces accepta fieri debeat? respondit: bona fides exigit, ut quod conuenit fiat: sed non amplius praestat is uenditori, quam pro portione eius temporis, quo pecunia numerata non esset.
22 · Paulus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Item si pretio non soluto inempta res facta sit, tunc ex locato erit actio.
1Quotiens autem faciendum aliquid datur, locatio est.
2Cum insulam aedificandam loco, ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem quidem eorum ad me transfert et tamen locatio est: locat enim artifex operam suam, id est faciendi necessitatem.
3Quemadmodum in emendo et uendendo naturaliter concessum est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris uendere et ita inuicem se circumscribere, ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est:
23 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.et ideo praetextu minoris pensionis, locatione facta, si nullus dolus aduersarii probari possit, rescindi locatio non potest.
24 · Paulus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Si in lege locationis comprehensum sit, ut arbitratu domini opus adprobetur, perinde habetur, ac si uiri boni arbitrium comprehensum fuisset, idemque seruatur, si alterius cuiuslibet arbitrium comprehensum sit: nam fides bona exigit, ut arbitrium tale praestetur, quale uiro bono conuenit. idque arbitrium ad qualitatem operis, non ad prorogandum tempus, quod lege finitum sit, pertinet, nisi id ipsum lege comprehensum sit. quibus consequens est, ut irrita sit adprobatio dolo conductoris facta, ut ex locato agi possit.
1Si colonus locauerit fundum, res posterioris conductoris domino non obligantur: sed fructus in causa pignoris manent, quemadmodum essent, si primus colonus eos percepisset.
2Si domus uel fundus in quinquennium pensionibus locatus sit, potest dominus, si deseruerit habitationem uel fundi culturam colonus uel inquilinus, cum eis statim agere.
3Sed et de his, quae praesenti die praestare debuerunt, uelut opus aliquod efficerent, propagationes facerent, agere similiter potest.
4Colonus, si ei frui non liceat, totius quinquennii nomine statim recte aget, etsi reliquis annis dominus fundi frui patiatur: nec enim semper liberabitur dominus eo quod secundo uel tertio anno patietur fundo frui. nam et qui expulsus a conductione in aliam se coloniam contulit, non suffecturus duabus neque ipse pensionum nomine obligatus erit et quantum per singulos annos compendii facturus erat, consequetur: sera est enim patientia fruendi, quae offertur eo tempore, quo frui colonus aliis rebus illigatus non potest. quod si paucis diebus prohibuit, deinde paenitentiam agit omniaque colono in integro sunt, nihil ex obligatione paucorum dierum mora minuet. item utiliter ex conducto agit is, cui secundum conuentionem non praestantur quae conuenerant, siue prohibeatur frui a domino uel ab extraneo quem dominus prohibere potest.
5Qui in plures annos fundum locauerat, testamento suo damnauit heredem, ut conductorem liberaret. si non patiatur heres eum reliquo tempore frui, est ex conducto actio: quod si patiatur nec mercedes remittat, ex testamento tenetur.
25 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale
pr.Si merces promissa sit generaliter alieno arbitrio, locatio et conductio contrahi non uidetur: sin autem quanti Titius aestimauerit, sub hac condicione stare locationem, ut, si quidem ipse qui nominatus est mercedem definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et mercedem persolui oporteat et conductionem ad effectum peruenire: sin autem ille uel noluerit uel non potuerit mercedem definire, tunc pro nihilo esse conductionem quasi nulla mercede statuta.
1Qui fundum fruendum uel habitationem alicui locauit, si aliqua ex causa fundum uel aedes uendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto.
2Si uicino aedificante obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono uel inquilino relinquere conductionem, nulla dubitatio est. de mercedibus quoque si cum eo agatur, reputationis ratio habenda est. eadem intellegemus, si ostia fenestrasue nimium corruptas locator non restituat.
3Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet. et ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiua cultura deteriorem fundum faceret. praeterea uillarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat.
4Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius uicinus arbores exciderit.
5Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam lege Aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod ui aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones locator omittat.
6Uis maior, quam Graeci θεοῦ βίαν appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur.
7Qui columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque obseruaturus fuisset. idem scilicet intellegemus et si dolia uel tignum transportandum aliquis conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest.
8Si fullo aut sarcinator uestimenta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino uindicationem eorum et condictionem cedere.
26 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.In operis duobus simul locatis conuenit priori conductori ante satisfieri.
27 · Alfenus libro secundo digestorum
pr.Habitatores non, si paulo minus commode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet: ea enim condicione habitatorem esse, ut, si quid transuersarium incidisset, quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem paruulam incommodi sustineret: non ita tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus habitator haberet.
1Iterum interrogatus est, si quis timoris causa emigrasset, deberet mercedem necne. respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, quamuis periculum uere non fuisset, tamen non debere mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo minus debere.
28 · Labeo libro quarto posteriorum epitomatorum a Iauoleno
pr.Quod si domi habitatione conductor aeque usus fuisset,
1praestaturum etiam eius domus mercedem, quae uitium fecisset, deberi putat.
2Idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pretium conductionis praestaret. sed si locator conductori potestatem conducendae domus non fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quantum sine dolo malo praestitisset. ceterum si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione domus deducendum esse.
29 · Alfenus libro septimo digestorum
pr.In lege locationis scriptum erat: ‘redemptor siluam ne caedito neue cingito neue deurito neue quem cingere caedere urere sinito’. quaerebatur, utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere uidisset, prohibere deberet an etiam ita siluam custodire, ne quis id facere possit. respondi uerbum sinere utramque habere significationem, sed locatorem potius id uideri uoluisse, ut redemptor non solum, si quem casu uidisset siluam caedere, prohiberet, sed uti curaret et daret operam, ne quis caederet.
30 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Qui insulam triginta conduxerat, singula caenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: dominus insulae, quia aedificia uitium facere diceret, demolierat eam: quaesitum est, quanti lis aestimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. respondit, si uitiatum aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset, quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem aestimari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius aedificare uellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere.
1Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lauarentur: post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, quo lauationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret.
2Qui mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. respondit uel lege Aquilia uel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qui tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum conductore recte agi.
3Qui aedem faciendam locauerat, in lege dixerat: ‘quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit’: quaesitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret. respondit etiam imperfectum.
4Colonus uillam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter uim et uetustatem: coloni seruus uillam incendit non fortuito casu. non uideri eam uim exceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, sed extrariam uim utrosque excipere uoluisse.
31 · Alfenus libro quinto digestorum a Paulo epitomatorum
pr.In nauem Saufeii cum complures frumentum confuderant, Saufeius uni ex his frumentum reddiderat de communi et nauis perierat: quaesitum est, an ceteri pro sua parte frumenti cum nauta agere possunt oneris auersi actione. respondit rerum locatarum duo genera esse, ut aut idem redderetur (sicuti cum uestimenta fulloni curanda locarentur) aut eiusdem generis redderetur (ueluti cum argentum pusulatum fabro daretur, ut uasa fierent, aut aurum, ut anuli): ex superiore causa rem domini manere, ex posteriore in creditum iri. idem iuris esse in deposito: nam si quis pecuniam numeratam ita deposuisset, ut neque clusam neque obsignatam traderet, sed adnumeraret, nihil aliud eum debere apud quem deposita esset, nisi tantundem pecuniae solueret. secundum quae uideri triticum factum Saufeii et recte datum. quod si separatim tabulis aut heronibus aut in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum fuisset, ita ut internosci posset quid cuiusque esset, non potuisse nos permutationem facere, sed tum posse eum cuius fuisset triticum quod nauta soluisset uindicare. et ideo se improbare actiones oneris auersi: quia siue eius generis essent merces, quae nautae traderentur, ut continuo eius fierent et mercator in creditum iret, non uideretur onus esse auersum, quippe quod nautae fuisset: siue eadem res, quae tradita esset, reddi deberet, furti esse actionem locatori et ideo superuacuum esse iudicium oneris auersi. sed si ita datum esset, ut in simili re solui possit, conductorem culpam dumtaxat debere (nam in re, quae utriusque causa contraheretur, culpam deberi) neque omnimodo culpam esse, quod uni reddidisset ex frumento, quoniam alicui primum reddere eum necesse fuisset, tametsi meliorem eius condicionem faceret quam ceterorum.
32 · Iulianus libro quarto ex Minicio
pr.Qui fundum colendum in plures annos locauerat, decessit et eum fundum legauit. Cassius negauit posse cogi colonum, ut eum fundum coleret, quia nihil heredis interesset. quod si colonus uellet colere et ab eo, cui legatus esset fundus, prohiberetur, cum herede actionem colonum habere: et hoc detrimentum ad heredem pertinere: sicuti si quis rem, quam uendidisset nec dum tradidisset, alii legasset, heres eius emptori et legatario esset obligatus.
33 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Si fundus quem mihi locaueris publicatus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi frui liceat, quamuis per te non stet, quominus id praestes: quemadmodum, inquit, si insulam aedificandam locasses et solum corruisset, nihilo minus teneberis. nam et si uendideris mihi fundum isque priusquam uacuus traderetur publicatus fuerit, tenearis ex empto: quod hactenus uerum erit, ut pretium restituas, non ut etiam id praestes, si quid pluris mea intersit eum uacuum mihi tradi. similiter igitur et circa conductionem seruandum puto, ut mercedem quam praestiterim restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non fuerim, nec ultra actione ex conducto praestare cogeris. nam et si colonus tuus fundo frui a te aut ab eo prohibetur, quem tu prohibere ne id faciat possis, tantum ei praestabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam lucrum eius continebitur: sin uero ab eo interpellabitur, quem tu prohibere propter uim maiorem aut potentiam eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem remittere aut reddere debebis,
34 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale
pr.perinde ac latronum incursu id acciderit.
35 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Et haec distinctio conuenit illi, quae a Seruio introducta et ab omnibus fere probata est, ut, si auersione insulam locatam dominus reficiendo, ne ea conductor frui possit, effecerit, animaduertatur, necessario necne id opus demolitus est: quid enim interest, utrum locator insulae propter uetustatem cogatur eam reficere an locator fundi cogatur ferre iniuriam eius, quem prohibere non possit? intellegendum est autem nos hac distinctione uti de eo, qui et suum praedium fruendum locauerit et bona fide negotium contraxerit, non de eo, qui alienum praedium per fraudem locauerit nec resistere domino possit, quominus is colonum frui prohibeat.
1Cum fundum communem habuimus et inter nos conuenit, ut alternis annis certo pretio eum conductum haberemus, tu, cum tuus annus exiturus esset, consulto fructum insequentis anni corrupisti. agam tecum duabus actionibus, una ex conducto, altera ex locato: locati enim iudicio mea pars propria, conducti autem actione tua dumtaxat propria in iudicium uenient. deinde ita notat: nonne quod ad meam partem attinebit, communi diuidundo praestabitur a te mihi damnum? recte quidem notat, sed tamen etiam serui sententiam ueram esse puto, cum eo scilicet, ut, cum alterutra actione rem seruauerim, altera perematur. quod ipsum simplicius ita quaeremus, si proponatur inter duos, qui singulos proprios fundos haberent, conuenisse, ut alter alterius ita conductum haberent, ut fructus mercedis nomine pensaretur.
36 · Florentinus libro septimo institutionum
pr.Opus quod auersione locatum est donec adprobetur, conductoris periculum est: quod uero ita conductum sit, ut in pedes mensurasue praestetur, eatenus conductoris periculo est, quatenus admensum non sit: et in utraque causa nociturum locatori, si per eum steterit, quo minus opus adprobetur uel admetiatur. si tamen ui maiore opus prius interciderit quam adprobaretur, locatoris periculo est, nisi si aliud actum sit: non enim amplius praestari locatori oporteat, quam quod sua cura atque opera consecutus esset.
37 · Iauolenus libro octauo ex Cassio
pr.Si, priusquam locatori opus probaretur, ui aliqua consumptum est, detrimentum ad locatorem ita pertinet, si tale opus fuit, ut probari deberet.
38 · Paulus libro singulari regularum
pr.Qui operas suas locauit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit, quo minus operas praestet.
1Aduocati quoque, si per eos non steterit, quo minus causam agant, honoraria reddere non debent.
39 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Non solet locatio dominium mutare.
40 · Gaius libro quinto ad edictum prouinciale
pr.Qui mercedem accipit pro custodia alicuius rei, is huius periculum custodiae praestat.
41 · Ulpianus libro quinto ad edictum
pr.Sed de damno ab alio dato agi cum eo non posse Iulianus ait: qua enim custodia consequi potuit, ne damnum iniuria ab alio dari possit? sed Marcellus interdum esse posse ait, siue custodiri potuit, ne damnum daretur, siue ipse custos damnum dedit: quae sententia Marcelli probanda est.
42 · Paulus libro tertio decimo ad edictum
pr.Si locatum tibi seruum subripias, utrumque iudicium aduersus te est exercendum, locati actionis et furti.
43 · Paulus libro uicesimo primo ad edictum
pr.Si uulneraueris seruum tibi locatum, eiusdem uulneris nomine legis Aquiliae et ex locato actio est, sed alterutra contentus actor esse debet, idque officio iudicis continetur, apud quem ex locato agetur.
44 · Ulpianus libro septimo ad edictum
pr.Locare seruitutem nemo potest.
45 · Paulus libro uicesimo secundo ad edictum
pr.Si domum tibi locauero et serui mei tibi damnum dederint uel furtum fecerint, non teneor tibi ex conducto, sed noxali actione.
1Si hominem tibi locauero, ut habeas in taberna, et is furtum fecerit, dubitari potest, utrum ex conducto actio sufficiat, quasi longe sit a bona fide actum, ut quid patiaris detrimenti per eam rem quam conduxisti, an adhuc dicendum sit extra causam conductionis esse furti crimen et in propriam persecutionem cadere hoc delictum: quod magis est.
46 · Ulpianus libro sexagesimo nono ad edictum
pr.Si quis conduxerit nummo uno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit.
47 · Marcellus libro sexto digestorum
pr.Cum apparebit emptorem conductoremue pluribus uendentem uel locantem singulorum in solidum intuitum personam, ita demum ad praestationem partis singuli sunt compellendi, si constabit esse omnes soluendo: quamquam fortasse iustius sit etiam, si soluendo omnes erunt, electionem conueniendi quem uelit non auferendam actori, si actiones suas aduersus ceteros praestare non recuset.
48 · Marcellus libro octauo digestorum
pr.Si cui locauerim faciendum quod ego conduxeram, constabit habere me ex locato actionem.
1Qui seruum conductum uel aliam rem non immobilem non restituit, quanti in litem iuratum fuerit damnabitur.
49 · Modestinus libro sexto excusationum
pr.Οἱ ἐπίτροποι γενόμενοι ἢ κουράτορες πρὶν ἐκτίσαι τὰ τῆς κηδεμονίας μισθωταὶ Καίσαρος γενέσθαι κωλύονται· κἄν τις ἀποκρυψάμενοσ τοῦτο προσέλθῃ τῇ μισθώσει τῶν τοῦ Καίσαρος χωρίων, ὡς παραποιήσας κολάζεται· τοῦτο ἐκέλευσεν ὁ αὐτοκράτωρ Σεβῆρος.
1Κατὰ ταῦτα δὲ καὶ οἱ χειρίζοντες ἐπιτρόπας ἢ κουρατορίας εἰσὶν κεκωλυμένοι μισθοῦσθαι καὶ παρὰ τοῦ ταμιείου χωρία.
50 · Modestinus libro decimo pandectarum
pr.Si ignorans quis militi quasi pagano locauerit, exigere illum posse probandum est: non enim contemnit disciplinam, qui ignorauit militem.
51 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Ea lege fundum locaui, ut, si non ex lege coleretur, relocare eum mihi liceret et quo minoris locassem, hoc mihi praestaretur, nec conuenit, ut, si pluris locassem, hoc tibi praestaretur, et cum nemo fundum colebat, pluris tamen locaui: quaero, an hoc ipsum praestare debeam. respondit: in huiusmodi obligationibus id maxime spectare debemus, quod inter utramque partem conuenit: uidetur autem in hac specie id silentio conuenisse, ne quid praestaretur, si ampliore pecunia fundus esset locatus, id est ut haec conuentio pro locatore tantummodo interponeretur.
1Locaui opus faciendum ita, ut pro opere redemptori certam mercedem in dies singulos darem: opus uitiosum factum est: an ex locato agere possim? respondit: si ita opus locasti, ut bonitas eius tibi a conductore adprobaretur, tametsi conuenit, ut in singulas operas certa pecunia daretur, praestari tamen tibi a conductore debet, si id opus uitiosum factum est: non enim quicquam interest, utrum uno pretio opus an in singulas operas collocatur, si modo uniuersitas consummationis ad conductorem pertinuit. poterit itaque ex locato cum eo agi, qui uitiosum opus fecerit. nisi si ideo in operas singulas merces constituta erit, ut arbitrio domini opus efficeretur: tum enim nihil conductor praestare domino de bonitate operis uidetur.
52 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium
pr.Si decem tibi locem fundum, tu autem existimes quinque te conducere, nihil agitur: sed et si ego minoris me locare sensero, tu pluris te conducere, utique non pluris erit conductio, quam quanti ego putaui.
53 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Qui fideiussor exstitit apud mancipem pro colono publicorum praediorum, quae manceps ei colono locauit, rei publicae non tenetur: sed fructus in eadem causa pignoris manent.
54 · Paulus libro quinto responsorum
pr.Quaero, an fideiussor conductionis etiam in usuras non illatarum pensionum nomine teneatur nec prosint ei constitutiones, quibus cauetur eos, qui pro aliis pecuniam exsoluunt, sortis solummodo damnum agnoscere oportere. Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se obligauit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum praestare debere usuras: usurae enim in bonae fidei iudiciis etsi non tam ex obligatione proficiscantur quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam se applicuit, aequum uidetur ipsum quoque agnoscere onus usurarum, ac si ita fideiussisset: ‘in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?’ uel ita: ‘indemnem me praestabis?’
1Inter locatorem fundi et conductorem conuenit, ne intra tempora locationis Seius conductor de fundo inuitus repelleretur et, si pulsatus esset, poenam decem praestet Titius locator Seio conductori: uel Seius conductor Titio, si intra tempora locationis discedere uellet, aeque decem Titio locatori praestare uellet: quod inuicem de se stipulati sunt. quaero, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solueret, an sine metu poenae expelli possit. Paulus respondit, quamuis nihil expressum sit in stipulatione poenali de solutione pensionum, tamen uerisimile esse ita conuenisse de non expellendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem.
2Paulus respondit seruum, qui aestimatus colonae adscriptus est, ad periculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae praestari oportere.
55 · Paulus libro secundo sententiarum
pr.Dominus horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: serui tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt.
1In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario uel utiliter auxerit uel aedificauerit uel instituerit, cum id non conuenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi experiri potest.
2Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad soluendas totius temporis pensiones ex conducto conueniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas seruetur.
56 · Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum
pr.Cum domini horreorum insularumque desiderant diu non apparentibus nec eius temporis pensiones exsoluentibus conductoribus aperire et ea quae ibi sunt describere, a publicis personis quorum interest audiendi sunt. tempus autem in huiusmodi re biennii debet obseruari.
57 · Iauolenus libro nono ex posterioribus Labeonis
pr.Qui domum habebat, aream iniunctam ei domui uicino proximo locauerat: is uicinus cum aedificaret in suo, terram in eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra adsiduis pluuiis inundata, ita parieti eius qui locauerat umore praestituto madefacto, aedificia corruerunt. Labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, sed umor ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa sit, per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo.
58 · Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Insulam uno pretio totam locasti et eam uendidisti ita, ut emptori mercedes inquilinorum accederent. quamuis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat.
1In operis locatione non erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus uir bonus de spatio temporis aestimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolueretur, sine quo fieri non possit.
2Quidam in municipio balineum praestandum annuis uiginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, conuenerat: conductor centum nummos petebat. ita ei deberi dico, si in earum rerum refectionem eam pecuniam impendi satisdaret.
59 · Iauolenus libro quinto Labeonis posteriorum
pr.Marcius domum faciendam a Flacco conduxerat: deinde operis parte effecta terrae motu concussum erat aedificium. Massurius Sabinus, si ui naturali, ueluti terrae motu hoc acciderit, Flacci esse periculum.
60 · Labeo posteriorum libro quinto a Iauoleno epitomatorum
pr.Cum in plures annos domus locata est, praestare locator debet, ut non solum habitare conductor ex calendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si uelit suo tempore possit. itaque si ea domus ex kalendis Ianuariis fulta in kalendis Iuniis permansisset, ita ut nec habitare quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem praestaturum, adeo ut nec cogi quidem posset ex kalendis Iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator commodam domum ei ad habitandum dare.
1Heredem coloni, quamuis colonus non est, nihilo minus domino possidere existimo.
2Uestimenta tua fullo perdidit et habes unde petas nec repetere uis: agis nihilo minus ex locato cum fullone, sed iudicem aestimaturum, an possis aduersus furem magis agere et ab eo tuas res consequi fullonis uidelicet sumptibus: sed si hoc tibi impossibile esse perspexerit, tunc fullonem quidem tibi condemnabit, tuas autem actiones te ei praestare compellet.
3Lege dicta domus facienda locata erat ita, ut probatio aut improbatio locatoris aut heredis eius esset: redemptor ex uoluntate locatoris quaedam in opere permutauerat. respondi opus quidem ex lege dicta non uideri factum, sed quoniam ex uoluntate locatoris permutatum esset, redemptorem absolui debere.
4Mandaui tibi ut excuteres, quanti uillam aedificare uelles: renuntiasti mihi ducentorum impensam excutere: certa mercede opus tibi locaui, postea comperi non posse minoris trecentorum eam uillam constare: data autem tibi erant centum, ex quibus cum partem impendisses, uetui te opus facere. dixi, si opus facere perseueraueris, ex locato tecum agere, ut pecuniae mihi reliquum restituas.
5Messem inspiciente colono, cum alienam esse non ignorares, sustulisti. condicere tibi frumentum dominum posse Labeo ait, et ut id faciat, colonum ex conducto cum domino acturum.
6Locator horrei propositum habuit se aurum argentum margaritam non recipere suo periculo: deinde cum sciret has res inferri, passus est. proinde eum futurum tibi obligatum dixi, ac si propositum fuit, remissum uidetur.
7Seruum meum mulionem conduxisti: neglegentia eius mulus tuus perit. si ipse se locasset, ex peculio dumtaxat et in rem uersum damnum tibi praestaturum dico: sin autem ipse eum locassem, non ultra me tibi praestaturum, quam dolum malum et culpam meam abesse: quod si sine definitione personae mulionem a me conduxisti et ego eum tibi dedissem, cuius neglegentia iumentum perierit, illam quoque culpam me tibi praestaturum aio, quod eum elegissem, qui eiusmodi damno te adficeret.
8Uehiculum conduxisti, ut onus tuum portaret et secum iter faceret: id cum pontem transiret, redemptor eius pontis portorium ab eo exigebat: quaerebatur, an etiam pro ipsa sola reda portorium daturus fuerit. puto, si mulio non ignorauit ea se transiturum, cum uehiculum locaret, mulionem praestare debere.
9Rerum custodiam, quam horrearius conductoribus praestare deberet, locatorem totorum horreorum horreario praestare non debere puto, nisi si in locando aliter conuenerit.
61 · Scaeuola libro septimo digestorum
pr.Colonus, cum lege locationis non esset comprehensum, ut uineas poneret, nihilo minus in fundo uineas instituit et propter earum fructum denis amplius aureis annuis ager locari coeperat. quaesitum est, si dominus istum colonum fundi eiectum pensionum debitarum nomine conueniat, an sumptus utiliter factos in uineis instituendis reputare possit opposita doli mali exceptione. respondit uel expensas consecuturum uel nihil amplius praestaturum.
1Nauem conduxit, ut de prouincia Cyrenensi Aquileiam nauigaret olei metretis tribus milibus impositis et frumenti modiis octo milibus certa mercede: sed euenit, ut onerata nauis in ipsa prouincia nouem mensibus retineretur et onus impositum commisso tolleretur. quaesitum est, an uecturas quas conuenit a conductore secundum locationem exigere nauis possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.
62 · Labeo libro primo pithanorum
pr.Si riuum, quem faciendum conduxeras et feceras, antequam eum probares, labes corrumpit, tuum periculum est. Paulus: immo si soli uitio id accidit, locatoris erit periculum, si operis uitio accidit, tuum erit detrimentum.