IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 19

D. 19.1DE ACTIONIBUS EMPTI UENDITI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum

pr.Si res uendita non tradatur, in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem interdum pretium egreditur, si pluris interest, quam res ualet uel empta est.

1Uenditor si, cum sciret deberi, seruitutem celauit, non euadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor ignorauit: omnia enim quae contra bonam fidem fiunt ueniunt in empti actionem. sed scire uenditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negauit seruitutem istam deberi, cum esset ab eo quaesitum. sed et si proponas eum ita dixisse: ‘nulla quidem seruitus debetur, uerum ne emergat inopinata seruitus, non teneor’, puto eum ex empto teneri, quia seruitus debebatur et scisset. sed si id egit, ne cognosceret emptor aliquam seruitutem deberi, opinor eum ex empto teneri. et generaliter dixerim, si improbato more uersatus sit in celanda seruitute, debere eum teneri, non si securitati suae prospectum uoluit. haec ita uera sunt, si emptor ignorauit seruitutes, quia non uidetur esse celatus qui scit neque certiorari debuit qui non ignorauit.

2 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Si in emptione modus dictus est et non praestatur, ex empto est actio.

1Uacua possessio emptori tradita non intellegitur, si alius in ea legatorum fideiue commissorum seruandorum causa in possessione est aut creditores bona possideant. idem dicendum est, si uenter in possessione sit: nam et ad hoc pertinet uacui appellatio.

3 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Ratio possessionis, quae a uenditore fieri debeat, talis est, ut, si quis eam possessionem iure auocauerit, tradita possessio non intellegatur.

1Si emptor uacuam possessionem tradi stipulatus sit et ex stipulatu agat, fructus non uenient in eam actionem, quia et qui fundum dari stipularetur, uacuam quoque possessionem tradi oportere stipulari intellegitur nec tamen fructuum praestatio ea stipulatione continetur, neque rursus plus debet esse in stipulatione. sed ex empto superesse ad fructuum praestationem.

2Si iter actum uiam aquae ductum per tuum fundum emero, uacuae possessionis traditio nulla est: itaque cauere debes per te non fieri quo minus utar.

3Si per uenditorem uini mora fuerit, quo minus traderet, condemnari eum oportet, utro tempore pluris uinum fuit, uel quo uenit uel quo lis in condemnationem deducitur, item quo loco pluris fuit, uel quo uenit uel ubi agatur.

4Quod si per emptorem mora fuisset, aestimari oportet pretium quod sit cum agatur, et quo loco minoris sit. mora autem uidetur esse, si nulla difficultas uenditorem impediat, quo minus traderet, praesertim si omni tempore paratus fuit tradere. item non oportet eius loci pretia spectari, in quo agatur, sed eius, ubi uina tradi oportet: nam quod a Brundisio uinum uenit, etsi uenditio alibi facta sit, Brundisi tradi oportet.

4 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Si seruum mihi ignoranti, sciens furem uel noxium esse, uendideris, quamuis duplam promiseris, teneris mihi ex empto, quanti mea intererit scisse, quia ex stipulatu eo nomine agere tecum non possum antequam mihi quid abesset.

1Si modus agri minor inueniatur, pro numero iugerum auctor obligatus est, quia, ubi modus minor inuenitur, non potest aestimari bonitas loci qui non exstat. sed non solum si modus agri totius minor est, agi cum uenditore potest, sed etiam de partibus eius, ut puta si dictum est uineae iugera tot esse uel oliueti et minus inueniatur: ideoque his casibus pro bonitate loci fiet aestimatio.

5 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si heres testamento quid uendere damnatus sit et uendiderit, de reliquis, quae per consequentias emptionis propria sunt, uel ex empto uel ex testamento agi cum eo poterit.

1Sed si falso existimans se damnatum uendere uendiderit, dicendum est agi cum eo ex empto non posse, quoniam doli mali exceptione actor summoueri potest, quemadmodum, si falso existimans se damnatum dare promisisset, agentem doli mali exceptione summoueret. Pomponius etiam incerti condicere eum posse ait, ut liberetur.

6 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Tenetur ex empto uenditor, etiamsi ignorauerit minorem fundi modum esse.

1Si uendidi tibi insulam certa pecunia et ut aliam insulam meam reficeres, agam ex uendito, ut reficias: si autem hoc solum, ut reficeres eam conuenisset, non intellegitur emptio et uenditio facta, ut et Neratius scripsit.

2Sed si aream tibi uendidi certo pretio et tradidi, ita ut insula aedificata partem dimidiam mihi retradas, uerum est et ut aedifices agere me posse ex uendito et ut aedificatam mihi retradas: quamdiu enim aliquid ex re uendita apud te superesset, ex uendito me habere actionem constat.

3Si locum sepulchri emeris et propius eum locum, antequam mortuus ibi inferatur, aedificatum a uenditore fuerit, poteris ad eum reuerti.

4Si uas aliquod mihi uendideris et dixeris certam mensuram capere uel certum pondus habere, ex empto tecum agam, si minus praestes. sed si uas mihi uendideris ita, ut adfirmares integrum, si id integrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, praestabis mihi: si uero non id actum sit, ut integrum praestes, dolum malum dumtaxat praestare te debere. Labeo contra putat et illud solum obseruandum, ut, nisi in contrarium id actum sit, omnimodo integrum praestari debeat: et est uerum. quod et in locatis doliis praestandum Sabinum respondisse Minicius refert.

5Si tibi iter uendidero, ita demum auctorem me laudare poteris, si tuus fuerit fundus, cui adquirere seruitutem uolueris: iniquum est enim me teneri, si propter hoc adquirere seruitutem non potueris, quia dominus uicini fundi non fueris.

6Sed si fundum tibi uendidero et ei fundo iter accessurum dixero, omnimodo tenebor itineris nomine, quia utriusque rei quasi unus uenditor obligatus sum.

7Si filius familias rem uendiderit mihi et tradiderit, sic ut pater familias tenebitur.

8Si dolo malo aliquid fecit uenditor in re uendita, ex empto eo nomine actio emptori competit: nam et dolum malum eo iudicio aestimari oportet, ut id, quod praestaturum se esse pollicitus sit uenditor emptori, praestari oporteat.

9Si uenditor sciens obligatum aut alienum uendidisset et adiectum sit ‘neue eo nomine quid praestaret’, aestimari oportet dolum malum eius, quem semper abesse oportet in iudicio empti, quod bonae fidei sit.

7 · Pomponius libro decimo ad Sabinum

pr.Fundum mihi cum uenderes deducto usu fructu, dixisti eum usum fructum Titii esse, cum is apud te remansurus esset. si coeperis eum usum fructum uindicare, reuerti aduersus te non potero, donec Titius uiuat nec in ea causa esse coeperit, ut, etiamsi eius usus fructus esset, amissurus eum fuerit: nam tunc, id est si capite deminutus uel mortuus fuerit Titius, reuerti potero ad te uenditorem. idemque iuris est, si dicas eum usum fructum Titii esse, cum sit Sei.

8 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Si tibi liberum praedium tradidero, cum seruiens tradere deberem, etiam condictio incerti competit mihi, ut patiaris eam seruitutem, quam debuit, imponi.

1Quod si seruum praedium in traditione fecero, quod liberum tibi tradere debui, tu ex empto habebis actionem remittendae eius seruitutis gratia, quam pati non debeas.

9 · Pomponius libro uicesimo ad Sabinum

pr.Si is, qui lapides ex fundo emerit, tollere eos nolit, ex uendito agi cum eo potest, ut eos tollat.

10 · Ulpianus libro quadragesimo sexto ad Sabinum

pr.Non est nouum, ut duae obligationes in eiusdem persona de eadem re concurrant: cum enim is qui uenditorem obligatum habebat ei qui eundem uenditorem obligatum habebat heres exstiterit, constat duas esse actiones in eiusdem persona concurrentes, propriam et hereditariam, et debere heredem institutum, si uelit separatim duarum actionum commodo uti, ante aditam hereditatem proprium uenditorem conuenire, deinde adita hereditate hereditarium: quod si prius adierit hereditatem, unam quidem actionem mouere potest, sed ita, ut per eam utriusque contractus sentiat commodum. ex contrario quoque si uenditor uenditori heres exstiterit, palam est duas euictiones eum praestare debere.

11 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Ex empto actione is qui emit utitur.

1Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod praestari conuenit: cum enim sit bonae fidei iudicium, nihil magis bonae fidei congruit quam id praestari, quod inter contrahentes actum est. quod si nihil conuenit, tunc ea praestabuntur, quae naturaliter insunt huius iudicii potestate.

2Et in primis ipsam rem praestare uenditorem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit uenditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum euictionis nomine uenditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. emptor autem nummos uenditoris facere cogitur.

3Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et Labeo et Sabinus putant et nos probamus.

4Animalium quoque uenditor cauere debet ea sana praestari, et qui iumenta uendidit solet ita promittere ‘esse bibere, ut oportet’.

5Si quis uirginem se emere putasset, cum mulier uenisset, et sciens errare eum uenditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non esse, uerum tamen ex empto competere actionem ad resoluendam emptionem, et pretio restituto mulier reddatur.

6Is qui uina emit arrae nomine certam summam dedit: postea conuenerat, ut emptio irrita fieret. Iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem. ego illud quaero: si anulus datus sit arrae nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam datus sit et causa finita sit, an uero ex empto agendum sit. et Iulianus diceret ex empto agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud uenditorem est anulus.

7Uenditorem, etiamsi ignorans uendiderit, fugitiuum non esse praestare emptori oportere Neratius ait.

8Idem Neratius, etiamsi alienum seruum uendideris, furtis noxisque solutum praestare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut habere licere emptori caueatur, sed et ut tradatur ei possessio.

9Idem ait non tradentem quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari oportet.

10Idem Neratius ait propter omnia haec satis esse quod plurimum est praestari, id est ut sequentibus actionibus deducto eo quod praestitum est lis aestimetur.

11Idem recte ait, si quid horum non praestetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem faciendam.

12Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si ex stipulatu aget: et siue defendat noxali iudicio, siue non, quia manifestum fuit noxium seruum fuisse, nihilo minus uel ex stipulatu uel ex empto agere posse.

13Idem Neratius ait uenditorem in re tradenda debere praestare emptori, ut in lite de possessione potior sit: sed Iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec uideri traditum, si superior in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc praestetur.

14Cassius ait eum, qui ex duplae stipulatione litis aestimationem consecutus est, aliarum rerum nomine, de quibus in uenditionibus caueri solet, nihil consequi posse. Iulianus deficiente dupla ex empto agendum putauit.

15Denique libro decimo apud Minicium ait, si quis seruum ea condicione uendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne quid praestaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desiderauerit, ita demum non teneri uenditorem, si ignorans alienum uendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens uendidit, dolo, inquit, non caret et ideo empti iudicio tenebitur.

16Sententiam Iuliani uerissimam esse arbitror in pignoribus quoque: nam si iure creditoris uendiderit, deinde haec fuerint euicta, non tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitutionibus effectum est. dolum plane uenditor praestabit, denique etiam repromittit de dolo: sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam uel non esse eius qui sibi obligauit uendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum praestare debere ostendimus.

17Si quis rem uendiderit et ei accessurum quid dixerit, omnia quidem, quae diximus in re distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen euictionis nomine non in duplum teneatur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per omnes.

18Qui autem habere licere uendidit, uideamus quid debeat praestare. et multum interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se uenientesque a se personas non fieri, quo minus habere liceat, an uero per omnes. nam si per se, non uidetur id praestare, ne alius euincat: proinde si euicta res erit, siue stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur, siue non est interposita, ex empto non tenebitur. sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit, etiamsi aperte uenditor pronuntiet per se heredemque suum non fieri, quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod emptoris interest, uerum tamen ut pretium reddat teneri. ibidem ait idem esse dicendum et si aperte in uenditione comprehendatur nihil euictionis nomine praestatum iri: pretium quidem deberi re euicta, utilitatem non deberi: neque enim bonae fidei contractus hac patitur conuentione, ut emptor rem amitteret et pretium uenditor retineret. nisi forte, inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conuentiones recipiet, quemadmodum recipitur, ut uenditor nummos accipiat, quamuis merx ad emptorem non pertineat, ueluti cum futurum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a uenatore, uel pantheram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium praestare necesse habebit: sed in supra scriptis conuentionibus contra erit dicendum. nisi forte sciens alienum uendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam Iuliani sententiam dicendum est ex empto eum teneri, quia dolo facit.

12 · Celsus libro uicesimo septimo digestorum

pr.Si iactum retis emero et iactare retem piscator noluit, incertum eius rei aestimandum est: si quod extraxit piscium reddere mihi noluit, id aestimari debet quod extraxit.

13 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Iulianus libro quinto decimo inter eum, qui sciens quid aut ignorans uendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum uitiosum uendidit, si quidem ignorans fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si uero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea emptione emptor traxerit, praestaturum ei: siue igitur aedes uitio tigni corruerunt, aedium aestimationem, siue pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idonea uenisse erit praestandum.

1Item qui furem uendidit aut fugitiuum, si quidem sciens, praestare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si uero ignorans uendiderit, circa fugitiuum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitiuum scisset, circa furem non tenetur: differentiae ratio est, quod fugitiuum quidem habere non licet et quasi euictionis nomine tenetur uenditor, furem autem habere possumus.

2Quod autem diximus ‘quanti emptoris interfuit non decipi’, multa continet, et si alios secum sollicitauit ut fugerent, uel res quasdam abstulit.

3Quid tamen si ignorauit quidem furem esse, adseuerauit autem bonae frugi et fidum et caro uendidit? uideamus, an ex empto teneatur. et putem teneri. atqui ignorauit: sed non debuit facile quae ignorabat adseuerare. inter hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem.

4Si uenditor dolo fecerit, ut rem pluris uenderet, puta de artificio mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut praestaret emptori, quanto pluris seruum emisset, si ita peculiatus esset uel eo artificio instructus.

5Per contrarium quoque idem Iulianus scribit, cum Terentius Uictor decessisset relicto herede fratre suo et res quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia bellicus quidam subtraxisset, quibus subtractis facile, quasi minimo ualeret hereditas, ut sibi ea uenderetur persuasit: an uenditi iudicio teneri possit? et ait Iulianus competere actionem ex uendito in tantum, quanto pluris hereditas ualeret, si hae res subtractae non fuissent.

6Idem Iulianus dolum solere a uenditore praestari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum uenditor sciret fundum pluribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, uerum postea legem consignauerit, si qua tributorum aut uectigalis indictionisue quid nomine aut ad uiae collationem praestare oportet, id emptorem dare facere praestareque oportere, ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quae sententia uera est.

7Sed cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem uendebant, quaestionis esse ait, an tutorum dolum pupillus praestare debeat. et si quidem ipsi tutores uendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis uendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo tutorum factum est.

8Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur, et ideo etsi pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: uenditor enim quasi pignus retinere potest eam rem quam uendidit.

9Unde quaeritur, si pars sit pretii soluta et res tradita postea euicta sit, utrum eius rei consequetur pretium integrum ex empto agens an uero quod numerauit? et puto magis id quod numerauit propter doli exceptionem.

10Si fructibus iam maturis ager distractus sit, etiam fructus emptori cedere, nisi aliud conuenit, exploratum est.

11Si in locatis ager fuit, pensiones utique ei cedent qui locauerat: idem et in praediis urbanis, nisi si quid nominatim conuenisse proponatur.

12Sed et si quid praeterea rei uenditae nocitum est, actio emptori praestanda est, damni forte infecti uel aquae pluuiae arcendae uel Aquiliae uel interdicti quod ui aut clam.

13Item si quid ex operis seruorum uel uecturis iumentorum uel nauium quaesitum est, emptori praestabitur, et si quid peculio eorum accessit, non tamen si quid ex re uenditoris.

14Si Titius fundum, in quo nonaginta iugera erant, uendiderit et in lege emptionis dictum est in fundo centum esse iugera et antequam modus manifestetur, decem iugera alluuione adcreuerint, placet mihi Neratii sententia existimantis, ut, si quidem sciens uendidit, ex empto actio competat aduersus eum, quamuis decem iugera adcreuerint, quia dolo fecit nec dolus purgatur: si uero ignorans uendidit, ex empto actionem non competere.

15Si fundum mihi alienum uendideris et hic ex causa lucratiua meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi aduersus te actio competit.

16In his autem, quae cum re empta praestari solent, non solum dolum, sed et culpam praestandam arbitror: nam et Celsus libro octauo digestorum scripsit, cum conuenit, ut uenditor praeteritam mercedem exigat et emptori praestet, non solum dolum, sed et culpam eum praestare debere.

17Idem Celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum Titio communem habebas, partem tuam uendidisti et antequam traderes, coactus es communi diuidundo iudicium accipere. si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem a Titio consecutus es, id tantum emptori praestabis. quod si tibi fundus totus adiudicatus est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille soluat, quod ob eam rem Titio condemnatus es. sed ob eam quidem partem, quam uendidisti, pro euictione cauere debes, ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: aequum est enim eandem esse condicionem emptoris, quae futura esset, si cum ipso actum esset communi diuidundo. sed si certis regionibus fundum inter te et Titium iudex diuisit, sine dubio partem, quae adiudicata est, emptori tradere debes.

18Si quid seruo distracto uenditor donauit ante traditionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per seruum adquisitae et legata omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta. item quod ex operis seruus praestitit uenditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus est, ut ad uenditorem operae pertinerent.

19Ex uendito actio uenditori competit ad ea consequenda, quae ei ab emptore praestari oportet.

20Ueniunt autem in hoc iudicium infra scripta. in primis pretium, quanti res uenit. item usurae pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere.

21Possessionem autem traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, an habeat facultatem fructus percipiendi.

22Praeterea ex uendito agendo consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in aedificia distracta erogatum est: scribit enim Labeo et Trebatius esse ex uendito hoc nomine actionem. idem et si in aegri serui curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas uerisimile erat etiam emptorem uelle impendi. hoc amplius Labeo ait et si quid in funus mortui serui impensum sit, ex uendito consequi oportere, si modo sine culpa uenditoris mortem obierit.

23Item si conuenerit, cum res ueniret, ut locuples ab emptore reus detur, ex uendito agi posse, ut id fiat.

24Si inter emptorem praediorum et uenditorem conuenisset, ut, si ea praedia emptor heresue eius pluris uendidisset, eius partem dimidiam uenditori praestaret et heres emptoris pluris ea praedia uendidisset, uenditorem ex uendito agendo partem eius, quo pluris uendidisset, consecuturum.

25Si procurator uendiderit et cauerit emptori, quaeritur, an domino uel aduersus dominum actio dari debeat. et Papinianus libro tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum institoriae actionis, si modo rem uendendam mandauit: ergo et per contrarium dicendum est utilem ex empto actionem domino competere.

26Ibidem Papinianus respondisse se refert, si conuenerit, ut ad diem pretio non soluto uenditori duplum praestaretur, in fraudem constitutionum uideri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diuersamque causam commissoriae esse ait, cum ea specie, inquit, non faenus illicitum contrahatur, sed lex contractui non improbata dicatur.

27Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur.

28Sed et si quis minorem uiginti quinque annis circumuenerit, et huic hactenus dabimus actionem ex empto, ut diximus in superiore casu.

29Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat.

30Si uenditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, uel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Seruius putabat ex uendito esse actionem: denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse uenditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat.

31Aedibus distractis uel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium uel propter aedes habentur, ut puta putealia.

14 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium

pr.(id est quo puteum operitur),

15 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.lines et labra, salientes. fistulae quoque, quae salientibus iunguntur, quamuis longe excurrant extra aedificium, aedium sunt: item canales: pisces autem qui sunt in piscina non sunt aedium nec fundi,

16 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium

pr.non magis quam pulli aut cetera animalia, quae in fundo sunt.

17 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Fundi nihil est, nisi quod terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claues claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut uillae haberi, ut puta uasa uinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, etiamsi aedificio cohaerent.

1Sed et uinum et fructus perceptos uillae non esse constat.

2Fundo uendito uel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem uenditoris uel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in sterculino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur. si uendendi, uenditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo iaceat an aceruus sit.

3Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque crustae marmoreae aedium sunt.

4Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item Cilicia uela aedium non sunt.

5Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, quamuis positum in aedificio sit, non tamen uidetur aedium esse.

6Si ruta et caesa excipiantur in uenditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege uenditionis de rutis et caesis contineri, quia, si non specialiter uenierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cauendum est uenditori quam de ceteris quae sunt pretiosiora.

7Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae uero ad praesens, non esse aedificii, ut puta fistulae temporis quidem causa positae non sunt aedium, uerum tamen si perpetuo fuerint positae, aedium sunt.

8Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis adplumbata (aut quae terra continentur, quamuis non sint adfixa) aedium esse constat.

9Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire solet, uillae esse.

10Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii.

11Pali, qui uineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt.

18 · Iauolenus libro septimo ex Cassio

pr.Granaria, quae ex tabulis fieri solent, ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis et caesis cedunt.

1Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamuis tegendi gratia allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud iuris est in his, quae detractae sunt ut reponerentur: aedibus enim accedunt.

19 · Gaius ad edictum praetoris titulo de publicanis

pr.Ueteres in emptione uenditioneque appellationibus promiscue utebantur.

20 · Gaius libro uicesimo primo ad edictum prouinciale

pr.Idem est et in locatione et conductione.

21 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Si sterilis ancilla sit, cuius partus uenit, uel maior annis quinquaginta, cum id emptor ignorauerit, ex empto tenetur uenditor.

1Si praedii uenditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto: quod si ignorans non praedixerit, quod forte hereditarium praedium erat, non tenetur.

2Quamuis supra diximus, cum in corpore consentiamus, de qualitate autem dissentiamus, emptionem esse, tamen uenditor teneri debet, quanti interest non esse deceptum, etsi uenditor quoque nesciet: ueluti si mensas quasi citreas emat, quae non sunt.

3Cum per uenditorem steterit, quo minus rem tradat, omnis utilitas emptoris in aestimationem uenit, quae modo circa ipsam rem consistit: neque enim si potuit ex uino puta negotiari et lucrum facere, id aestimandum est, non magis quam si triticum emerit et ob eam rem, quod non sit traditum, familia eius fame laborauerit: nam pretium tritici, non seruorum fame necatorum consequitur. nec maior fit obligatio, quod tardius agitur, quamuis crescat, si uinum hodie pluris sit, merito, quia siue datum esset, haberem emptor, siue non, quoniam saltem hodie dandum est quod iam olim dari oportuit.

4Si tibi fundum uendidero, ut eum conductum certa summa haberem, ex uendito eo nomine mihi actio est, quasi in partem pretii ea res sit.

5Sed et si ita fundum tibi uendidero, ut nulli alii eum quam mihi uenderes, actio eo nomine ex uendito est, si alii uendideris.

6Qui domum uendebat, excepit sibi habitationem, donec uiueret, aut in singulos annos decem: emptor primo anno maluit decem praestare, secundo anno habitationem praestare. Trebatius ait mutandae uoluntatis potestatem eum habere singulisque annis alterutrum praestare posse et quamdiu paratus sit alterutrum praestare, petitionem non esse.

22 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Si in qualitate fundi uenditor mentitus sit, non in modo eius, tamen tenetur emptori: pone enim dixisse eum quinquaginta iugera esse uineae et quinquaginta prati et in prato plus inueniri, esse tamen omnia centum iugera.

23 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Si quis seruum, quem cum peculio uendiderat, manumiserit, non solum peculii nomine, quod seruus habuit tempore quo manumittebatur, sed et eorum, quae postea adquirit, tenetur et praeterea cauere debet, quidquid ex hereditate liberti ad eum peruenerit, restitutu iri. Marcellus notat: illa praestare uenditor ex empto debet, quae haberet emptor, si homo manumissus non esset: non continebuntur igitur, quae, si manumissus non fuit, adquisiturus non esset.

24 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Si seruus, in quo usus fructus tuus erat, fundum emerit et antequam pecunia numeraretur, capite minutus fueris, quamuis pretium solueris, actionem ex empto non habebis propter talem capitis deminutionem, sed indebiti actionem aduersus uenditorem habebis. ante capitis autem minutionem nihil interest, tu soluas an seruus ex eo peculio quod ad te pertinet: nam utroque casu actionem ex empto habebis.

1Seruum tuum imprudens a fure bona fide emi: is ex peculio quod ad te pertinebat hominem parauit, qui mihi traditus est. posse te eum hominem mihi condicere Sabinus dixit, sed si quid mihi abesset ex negotio quod is gessisset, inuicem me tecum acturum de peculio. Cassius ueram opinionem Sabini rettulit, in qua ego quoque sum.

2Seruo uendente hominem fideiussor uenditionis omnia praestare debet, in quae obligaretur, si pro libero fideiussisset: nam et in dominum actio sic datur, ut emptor eadem consequatur, quae libero uendente consequi debuisset, sed ultra peculii taxationem dominus non condemnatur.

25 · Iulianus libro quinquagesimo quarto digestorum

pr.Qui pendentem uindemiam emit, si uuam legere prohibeatur a uenditore, aduersus eum petentem pretium exceptione uti poterit ‘si ea pecunia, qua de agitur, non pro ea re petitur, quae uenit neque tradita est’. ceterum post traditionem siue lectam uuam calcare siue mustum euehere prohibeatur, ad exhibendum uel iniuriarum agere poterit, quemadmodum si aliam quamlibet rem suam tollere prohibeatur.

26 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum

pr.Si quis, cum fundum uenderet, dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura dixisset, quamuis ibi nullum dolium fuisset, tamen dolia emptori debebit.

27 · Paulus libro tertio epitomarum Alfeni

pr.Quidquid uenditor accessurum dixerit, id integrum ac sanum tradi oportet: ueluti si fundo dolia accessura dixisset, non quassa, sed integra dare debet.

28 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Praedia mihi uendidisti et conuenit, ut aliquid facerem: quod si non fecissem, poenam promisi. respondit: uenditor antequam poenam ex stipulatu petat, ex uendito agere potest: si consecutus fuerit, quantum poenae nomine stipulatus esset, agentem ex stipulatu doli mali exceptio summouebit: si ex stipulatu poenam consecutus fueris, ipso iure ex uendito agere non poteris nisi in id, quod pluris eius interfuerit id fieri.

29 · Iulianus libro quarto ex Minicio

pr.Cui res sub condicione legata erat, is eam imprudens ab herede emit: actione ex empto poterit consequi emptor pretium, quia non ex causa legati rem habet.

30 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Seruus, quem de me cum peculio emisti, priusquam tibi traderetur, furtum mihi fecit. quamuis ea res quam subripuit interierit, nihilo minus retentionem eo nomine ex peculio me habiturum ait, id est ipso iure ob id factum minutum esse peculium, eo scilicet, quod debitor meus ex causa condictionis sit factus. nam licet, si iam traditus furtum mihi fecisset, aut omnino condictionem eo nomine de peculio non haberem aut eatenus haberem, quatenus ex re furtiua auctum peculium fuisset, tamen in proposito et retentionem me habiturum et, si omne peculium penes te sit, uel quasi plus debito soluerim posse me condicere. secundum quae dicendum: si nummos, quos seruus iste mihi subripuerat, tu ignorans furtiuos esse quasi peculiares ademeris et consumpseris, condictio eo nomine mihi aduersus te competet, quasi res mea ad te sine causa peruenerit.

1Si sciens alienam rem ignoranti mihi uendideris, etiam priusquam euincatur utiliter me ex empto acturum putauit in id, quanti mea intersit meam esse factam: quamuis enim alioquin uerum sit uenditorem hactenus teneri, ut rem emptori habere liceat, non etiam ut eius faciat, quia tamen dolum malum abesse praestare debeat, teneri eum, qui sciens alienam, non suam ignoranti uendidit: id est maxime, si manumissuro uel pignori daturo uendiderit.

31 · Neratius libro tertio membranarum

pr.Si ea res, quam ex empto praestare debebam, ui mihi adempta fuerit: quamuis eam custodire debuerim, tamen propius est, ut nihil amplius quam actiones persequendae eius praestari a me emptori oporteat, quia custodia aduersus uim parum proficit. actiones autem eas non solum arbitrio, sed etiam periculo tuo tibi praestare debebo, ut omne lucrum ac dispendium te sequatur.

1Et non solum quod ipse per eum adquisii praestare debeo, sed et id, quod emptor iam tunc sibi tradito seruo adquisiturus fuisset.

2Uterque nostrum eandem rem emit a non domino, cum emptio uenditioque sine dolo malo fieret, traditaque est: siue ab eodem emimus siue ab alio atque alio, is ex nobis tuendus est, qui prior ius eius adprehendit, hoc est, cui primum tradita est. si alter ex nobis a domino emisset, is omnimodo tuendus est.

32 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Si quis a me oleum quod emisset adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo me falleret, uel emptor circumscriptus sit a uenditore ponderibus minoribus, Pomponius ait posse dici uenditorem sibi dare oportere quod plus est petere: quod habet rationem: ergo et emptor ex empto habebit actionem, qua contentus esse possit.

33 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad edictum

pr.Et si uno pretio plures res emptae sint, de singulis ex empto et uendito agi potest.

34 · Ulpianus libro decimo octauo ad edictum

pr.Si fundo uendito in qualitate iugerum captio est, ex empto erit actio.

35 · Ulpianus libro septuagesimo ad edictum

pr.Si quis fundum emerit, quasi per eum fundum eundi agendi ius non esset, et interdicto de itinere actuque uictus sit, ex empto habebit actionem: licet enim stipulatio de euictione non committatur, quia non est de iure seruitutis in rem actione pronuntiatum, tamen dicendum est ex empto actionem competere.

36 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Uenditor domus antequam eam tradat, damni infecti stipulationem interponere debet, quia, antequam uacuam possessionem tradat, custodiam et diligentiam praestare debet et pars est custodiae diligentiaeque hanc interponere stipulationem: et ideo si id neglexerit, tenebitur emptori.

37 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Sicut aequum est bonae fidei emptori alterius dolum non nocere, ita non est aequum eidem personae uenditoris sui dolum prodesse.

38 · Celsus libro octauo digestorum

pr.Si uenditor hominis dixit peculium eum habere decem nec quemquam adempturum, et si plus habet, totum praestet, nisi hoc actum est, ut dumtaxat decem praestaret, si minus est, praestet esse decem et talem seruum esse, ut tantum peculii habeat.

1Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse seruari Sextus Aelius, Drusus dixerunt, quorum et mihi iustissima uidetur esse sententia.

2Firmus a Proculo quaesiit, si de plumbeo castello fistulae sub terram missae aquam ducerent in aenum lateribus circumstructum, an hae aedium essent, an ut ruta caesa uincta fixaque quae aedium non essent. ille rescripsit referre, quid acti esset. quid ergo si nihil de ea re neque emptor neque uenditor cogitauerunt, ut plerumque in eiusmodi rebus euenisse solet, nonne propius est, ut inserta et inclusa aedificio partem eius esse existimemus?

39 · Modestinus libro quinto responsorum

pr.Quaero, si quis ita fundum uendiderit, ut id uenum datum esse uideatur, quod intra terminos ipse possedit, sciens tamen aliquam partem certam se non possidere non certiorauerit emptorem, an ex empto iudicio teneatur, cum haec generalis adiectio ad ea, quae specialiter nouit qui uendidit nec excepit, pertinere non debeat, ne alioquin emptor capiatur, qui fortasse, si hoc cognouisset, uel empturus non esset uel minoris empturus esset, si certioratus de loco certo fuisset: cum hoc et apud ueteres sit relatum in eius persona, qui sic exceperat: ‘seruitutes si quae debentur, debebuntur’: etenim iuris auctores responderunt, si certus uenditor quibusdam personis certas seruitutes debere non admonuisset emptorem, ex empto eum teneri debere, quando haec generalis exceptio non ad ea pertinere debeat, quae uenditor nouit quaeque specialiter excipere et potuit et debuit, sed ad ea, quae ignorauit et de quibus emptorem certiorare nequiuit. Herennius Modestinus respondit, si quid circumueniendi emptoris causa uenditor in specie de qua quaeritur fecit, ex empto actione conueniri posse.

40 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium

pr.Quintus Mucius scribit: dominus fundi de praedio arbores stantes uendiderat et pro his rebus pecuniam accepit et tradere nolebat: emptor quaerebat, quid se facere oporteret, et uerebatur, ne hae arbores eius non uiderentur factae. Pomponius: arborum, quae in fundo continentur, non est separatum corpus a fundo et ideo ut dominus suas specialiter arbores uindicare emptor non poterit: sed ex empto habet actionem.

41 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.In uenditione super annua pensitatione pro aquae ductu infra domum Romae constitutum nihil commemoratum est. deceptus ob eam rem ex empto actionem habebit: itaque, si conueniatur ob pretium ex uendito, ratio inprouisi oneris habetur.

42 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Si duorum fundorum uenditor separatim de modo cuiusque pronuntiauerit et ita utrumque uno pretio tradiderit, et alteri aliquid desit, quamuis in altero exsuperet, forte si dixit unum centum iugera, alterum ducenta habere, non proderit ei, quod in altero ducenta decem inueniuntur, si in altero decem desint. et de his ita apud Labeonem relatum est. sed an exceptio doli mali uenditori profutura sit, potest dubitari, utique si exiguus modus siluae desit et plus in uineis habeat, quam repromissum est. an non facit dolo, qui iure perpetuo utitur? nec enim hic quod amplius in modo inuenitur, quam alioquin dictum est, ad compendium uenditoris, sed ad emptoris pertinet: et tunc tenetur uenditor, cum minor modus inuenitur. uideamus tamen, ne nulla querella sit emptoris in eodem fundo, si plus inueniat in uinea quam in prato, cum uniuersus modus constat. similis quaestio esse potest ei, quae in duobus fundis agitata est, et si quis duos statuliberos uno pretio uendat et dicat unum decem dare iussum, qui quindecim dare debebat: nam et hic tenebitur ex empto actione, quamuis emptor a duobus uiginti accepturus sit. sed rectius est in omnibus supra scriptis casibus lucrum cum damno compensari et si quid deest emptori siue pro modo siue pro qualitate loci, hoc ei resarciri.

43 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Titius cum decederet, Seiae Stichum Pamphilum Arescusam per fideicommissum reliquit eiusque fidei commisit, ut omnes ad libertatem post annum perduceret. cum legataria fideicommissum ad se pertinere noluisset nec tamen heredem a sua petitione liberasset, heres eadem mancipia Sempronio uendidit nulla commemoratione fideicommissae libertatis facta: emptor cum pluribus annis mancipia supra scripta sibi seruissent, Arescusam manumisit, et cum ceteri quoque serui cognita uoluntate defuncti fideicommissam libertatem petissent et heredem ad praetorem perduxissent, iussu praetoris ab herede sunt manumissi. Arescusa quoque nolle se emptorem patronum habere responderat. cum emptor pretium a uenditore empti iudicio Arescusae quoque nomine repeteret, lectum est responsum Domitii Ulpiani, quo continebatur Arescusam pertinere ad rescriptum sacrarum constitutionum, si nollet emptorem patronum habere: emptorem tamen nihil posse post manumissionem a uenditore consequi. ego cum meminissem et Iulianum in ea sententia esse, ut existimaret post manumissionem quoque empti actionem durare, quaero, quae sententia uera est. illud etiam in eadem cognitione nomine emptoris desiderabatur, ut sumptus, quos in unum ex his quem erudierat fecerat, ei restituerentur. idem quaero, Arescusa, quae recusauit emptorem patronum habere, cuius sit liberta constituta? an possit uel legatariam quae non liberauit uel heredem patronum habere? nam ceteri duo ab herede manumissi sunt. respondi: semper probaui Iuliani sententiam putantis manumissione non amittitur eo modo. de sumptibus uero, quos in erudiendum hominem emptor fecit, uidendum est: nam empti iudicium ad eam quoque speciem sufficere existimo: non enim pretium continet tantum, sed omne quod interest emptoris seruum non euinci. plane si in tantum pretium excedisse proponas, ut non sit cogitatum a uenditore de tanta summa (ueluti si ponas agitatorem postea factum uel pantomimum euictum esse eum, qui minimo ueniit pretio), iniquum uidetur in magnam quantitatem obligari uenditorem,

44 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.(cum et forte idem mediocrium facultatium sit: et non ultra duplum periculum subire eum oportet)

45 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.idque et Iulianum agitasse Africanus refert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si seruus deterior apud emptorem effectus sit, cum euincitur.

1Illud expeditius uidebatur, si mihi alienam aream uendideris et in eam ego aedificauero atque ita eam dominus euincit: nam quia possim petentem dominum, nisi impensam aedificiorum soluat, doli mali exceptione summouere, magis est, ut ea res ad periculum uenditoris non pertineat. quod et in seruo dicendum est, si in seruitutem, non in libertatem euinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat. quod si emptor non possideat aedificium uel seruum, ex empto habebit actionem. in omnibus tamen his casibus, si sciens quis alienum uendiderit, omnimodo teneri debet.

2Superest tertia deliberatio, cuius debet esse liberta Arescusa, quae recusat emptorem. et non sine ratione dicetur eius debere effici libertam, a quo uendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto actione tenetur: sed hoc ita, si non Arescusa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum eam libertam habet.

46 · Paulus libro uicesimo quarto quaestionum

pr.Si quis alienam rem uendiderit et medio tempore heres domino rei exstiterit, cogetur implere uenditionem.

47 · Paulus libro sexto responsorum

pr.Lucius Titius accepta pecunia ad materias uendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repraestauerit intra statuta tempora, poena conueniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam commiserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras conueniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras grauissimas expendit? Paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem uenditoris in poenam conueniri posse. in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usurarum pretii rationem haberi oportere.

48 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Titius heres Sempronii fundum Septicio uendidit ita: ‘fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot nummis’ uacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstrauit: quaeritur, an empti iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit et fines ostendere. respondi id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse intelleguntur: quod si non appareat, debere uenditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc etenim contractui bonae fidei consonat.

49 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Qui per collusionem imaginarium colonum circumueniendi emptoris causa subposuit, ex empto tenetur nec defenditur, si, quo facilius excogitata fraus occultetur, colonum et quinquennii pensiones in fidem suam recipiat.

1Pretii, sorte licet post moram soluta, usurae peti non possunt, cum hae non sint in obligatione, sed officio iudicis praestentur.

50 · Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Bona fides non patitur, ut, cum emptor alicuius legis beneficio pecuniam rei uenditae debere desisset antequam res ei tradatur, uenditor tradere compelletur et re sua careret. possessione autem tradita futurum est, ut rem uenditor aeque amitteret, utpote cum petenti eam rem petitor ei neque uendidisset neque tradidisset.

51 · Labeo libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Si et per emptorem et uenditorem mora fuisset, quo minus uinum praeberetur et traderetur, perinde esse ait, quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest uideri mora per uenditorem emptori facta esse ipso moram faciente emptore.

1Quod si fundum emisti ea lege, uti des pecuniam kalendis Iuliis, et si ipsis calendis per uenditorem esset factum, quo minus pecunia ei solueretur, deinde per te staret quo minus solueres, uti posse aduersus te lege sua uenditorem dixi, quia in uendendo hoc ageretur, ut, quandoque per emptorem factum sit, quo minus pecuniam soluat, legis poenam patiatur. hoc ita uerum puto, nisi si quid in ea re uenditor dolo fecit.

52 · Scaeuola libro septimo digestorum

pr.Creditor fundum sibi obligatum, cuius chirographa tributorum a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, uendidit Maeuio ea lege, ut, si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solueret: idem fundus ob causam eorum tributorum, quae iam soluta erant, a conductore saltus, in quo idem fundus est, uenit eumque idem Maeuius emit et pretium soluit: quaesitum est, an empti iudicio uel aliqua actione emptor a uenditore consequi possit, ut solutionum supra scriptarum chirographa ei dentur. respondit posse emptorem empti iudicio consequi, ut instrumenta de quibus quaereretur exhibeantur.

1Praedium aestimatum in dotem a patre filiae suae nomine datum obligatum creditori deprehenditur: quaesitum est, an filius, qui hereditatem patris retinet, cum ab ea se filia abstinuisset dote contenta, actione ex empto teneatur, ut a creditore lueret et marito liberum praestaret. respondit teneri.

2Inter uenditorem et emptorem militiae ita conuenit, ut salarium, quod debeatur ab illa persona, emptori cederet: quaesitum est, emptor militiae quam quantitatem a quo exigere debet et quid ex eiusmodi pacto uenditor emptori praestare debeat. respondit uenditorem actiones extraordinarias eo nomine quas haberet praestare debere.

3Ante domum mari iunctam molibus iactis ripam constituit et uti ab eo possessa domus fuit, Gaio Seio uendidit: quaero, an ripa, quae ab auctore domui coniuncta erat, ad emptorem quoque iure emptionis pertineat. respondit eodem iure fore uenditam domum, quo fuisset priusquam ueniret.

53 · Labeo libro primo pithanon

pr.Si mercedem insulae accessuram esse emptori dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori praestetur. Paulus: immo si insulam totam uno nomine locaueris et amplioris conductor locauerit et in uendenda insula mercedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulae conductor debebit.

1Si eum fundum uendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulchrum excepisti, parum habes eo nomine cautum. Paulus: minime, si modo in sepulchrum iter publicum transit.

2Si habitatoribus habitatio lege uenditionis recepta est, omnibus in ea habitantibus praeter dominum recte recepta habitatio est. Paulus: immo si cui in ea insula, quam uendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: ‘habitatoribus aut quam quisque diem conductum habet’, parum caueris (nominatim enim de his recipi oportuit) itaque eos habitatores emptor insulae habitatione impune prohibebit.

54 · Labeo libro secundo pithanon

pr.Si seruus quem uendideras iussu tuo aliquid fecit et ex eo crus fregit, ita demum ea res tuo periculo non est, si id imperasti, quod solebat ante uenditionem facere, et si id imperasti, quod etiam non uendito seruo imperaturus eras. Paulus: minime: nam si periculosam rem ante uenditionem facere solitus est, culpa tua id factum esse uidebitur: puta enim eum fuisse seruum, qui per catadromum descendere aut in cloacam demitti solitus esset. idem iuris erit, si eam rem imperare solitus fueris, quam prudens et diligens pater familias imperaturus ei seruo non fuerit. quid si hoc exceptum fuerit? tamen potest ei seruo nouam rem imperare, quam imperaturus non fuisset, si non uenisset: ueluti si ei imperasti, ut ad emptorem iret, qui peregre esset: nam certe ea res tuo periculo esse non debet. itaque tota ea res ad dolum malum dumtaxat et culpam uenditoris dirigenda est.

1Si dolia octoginta accedere fundo, quae infossa essent, dictum erit, et plura erunt quam ad eum numerum, dabit emptori ex omnibus quae uult, dum integra det: si sola octoginta sunt, qualiacumque emptorem sequentur nec pro non integris quicquam ei uenditor praestabit.

55 · Pomponius libro decimo epistularum

pr.Si seruus, qui emeretur uel promitteretur, in hostium potestate sit, Octauenus magis putabat ualere emptionem et stipulationem, quia inter ementem et uendentem esset commercium: potius enim difficultatem in praestando eo inesse, quam in natura, etiamsi officio iudicis sustinenda esset eius praestatio, donec praestari possit.