D. 18.7DE SERUIS EXPORTANDIS: UEL SI ITA MANCIPIUM UENIERIT UT MANUMITTATUR UEL CONTRA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Si fuerit distractus seruus, ne aliquo loci moretur, qui uendidit in ea condicione est, ut possit legem remittere, ipse Romae retinere. quod et Papinianus libro tertio respondit: propter domini enim, inquit, securitatem custoditur lex, ne periculum subeat.
2 · Marcianus libro secundo publicorum
pr.Exportandus si uenierit ab Italia, in prouincia morari potest, nisi specialiter prohibitum fuerit.
3 · Paulus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Si quis hac lege ueniit, ut intra certum tempus manumittatur: si non sit manumissus, liber fit, si tamen is qui uendidit in eadem uoluntate perseueret: heredis uoluntatem non esse exquirendam.
4 · Marcellus libro uicesimo quarto digestorum
pr.Si minor uiginti annis seruum tibi in hoc uendiderit et tradiderit, ut eum manumitteres, nullius momenti est traditio, quamquam ea mente tradiderit, ut, cum uiginti annos ipse explesset, manumitteres: non enim multum facit, quod distulit libertatis praestationem: lex quippe consilio eius quasi parum firmo restitit.
5 · Papinianus libro decimo quaestionum
pr.Cui pacto uenditoris pomerio cuiuslibet ciuitatis interdictum est, urbe etiam interdictum esse uidetur. quod quidem alias cum principum mandatis praeciperetur, etiam naturalem habet intellectum, ne scilicet qui careret minoribus, fruatur maioribus.
6 · Papinianus libro uicensimo septimo quaestionum
pr.Si uenditor ab emptore cauerit, ne serua manumitteretur neue prostituatur, et aliquo facto contra quam fuerat exceptum euincatur aut libera iudicetur, et ex stipulatu poena petatur, doli exceptionem quidam obstaturam putant, Sabinus non obstaturam. sed ratio faciet, ut iure non teneat stipulatio, si ne manumitteretur exceptum est: nam incredibile est de actu manumittentis ac non potius de effectu beneficii cogitatum. ceterum si ne prostituatur exceptum est, nulla ratio occurrit, cur poena peti et exigi non debeat, cum et ancillam contumelia adfecerit et uenditoris affectionem, forte simul et uerecundiam laeserit: etenim alias remota quoque stipulatione placuit ex uendito esse actionem, si quid emptor contra quam lege uenditionis cautum est fecisset aut non fecisset.
1Nobis aliquando placebat non alias ex uendito propter poenam homini irrogatam agi posse, quam si pecuniae ratione uenditoris interesset, ueluti quod poenam promisisset: ceterum uiro bono non conuenire credere uenditoris interesse, quod animo saeuientis satisfactum non fuisset. sed in contrarium me uocat Sabini sententia, qui utiliter agi ideo arbitratus est, quoniam hoc minoris homo uenisse uideatur.
7 · Papinianus libro decimo quaestionum
pr.Seruus ea lege ueniit, ne in Italia esset: quod si aliter factum esset, conuenit citra stipulationem, ut poenam praestaret emptor. uix est, ut eo nomine uindictae ratione uenditor agere possit, acturus utiliter, si non seruata lege in poenam quam alii promisit inciderit. huic consequens erit, ut hactenus agere possit, quatenus alii praestare cogitur: quidquid enim excedit, poena, non rei persecutio est. quod si, ne poenae causa exportaretur, conuenit, etiam affectionis ratione recte agetur. nec uidentur haec inter se contraria esse, cum beneficio adfici hominem intersit hominis: enimuero poenae non inrogatae indignatio solam duritiam continet.
8 · Papinianus libro uicesimo septimo quaestionum
pr.Quaesitum est, si quis proprium seruum uendidisset et ut manumitteretur intra certum tempus, praecepisset ac postea mutasset uoluntatem et emptor nihilo minus manumississet, an aliquam eo nomine actionem haberet. dixi ex uendito actionem manumisso seruo uel mutata uenditoris uoluntate euanuisse.
9 · Paulus libro quinto quaestionum
pr.Titius seruum uendidit ea lege, ut, si Romae moratus esset, manus inicere liceret: emptor alii eadem lege uendidit: seruus fugit a secundo emptore et Romae moratur: quaero, an sit manus iniectio et cui. respondi: in fugitiuo non est dubitandum nihil contra legem factum uideri, quia nec domino auferre se potest nec qui in fuga est ibi moratur. quod si ex uoluntate secundi emptoris contra legem moratus sit, potior habendus est qui auctor fuit legis, et posterior magis admonendi emptoris et liberandi se eandem legem repetierit nec poterit aliquo modo auferre legem sui uenditoris cuius condicio exstitit: nam et si poenam promisisset, tenetur, licet ipse quoque stipulatus esset: sed in poena promissa duae actiones sunt, manus autem iniectio in seruum competit. quod si prior ita uendidit, ut prostituta libera esset, posterior, ut manus inicere liceret, potior est libertas quam manus iniectio. plane si prior lex manus habeat iniectionem, posterior libertatem, fauorabilius dicetur liberam fore, quoniam utraque condicio pro mancipio additur et sicut manus iniectio, ita libertas eximit eam iniuriam.
10 · Scaeuola libro septimo digestorum
pr.Cum uenderet Pamphilam et Stichum, uenditioni inseruit pactum conuentum, uti ne eadem mancipia Pamphila et Stichus, quos minorato pretio uendidit, alterius seruitutem quam Seii paterentur post mortemque eius in libertate morarentur: quaesitum est, an haec mancipia, de quibus inter emptorem et uenditorem conuenit, post mortem emptoris iure ipso liberata sint. respondit secundum constitutionem diui Hadriani super hoc prolatam Pamphilam et Stichum, de quibus quaereretur, si manumissi non sint, liberos non esse. Claudius: diuus Marcus ex lege dicta libertatis in uendendo quamuis non manumissos fore liberos in semenstribus constituit, licet in mortis tempus emptoris distulit uenditor libertatem.