D. 18.6DE PERICULO ET COMMODO REI UENDITAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum
pr.Si uinum uenditum acuerit uel quid aliud uitii sustinuerit, emptoris erit damnum, quemadmodum si uinum esset effusum uel uasis contusis uel qua alia ex causa. sed si uenditor se periculo subiecit, in id tempus periculum sustinebit, quoad se subiecit: quod si non designauit tempus, eatenus periculum sustinere debet, quoad degustetur uinum, uidelicet quasi tunc plenissime ueneat, cum fuerit degustatum. aut igitur conuenit, quoad periculum uini sustineat, et eatenus sustinebit, aut non conuenit et usque ad degustationem sustinebit. sed si nondum sunt degustata, signata tamen ab emptore uasa uel dolia, consequenter dicemus adhuc periculum esse uenditoris, nisi si aliud conuenit.
1Sed et custodiam ad diem mensurae uenditor praestare debet: priusquam enim admetiatur uinum, prope quasi nondum uenit. post mensuram factam uenditoris desinit esse periculum: et ante mensuram periculo liberatur, si non ad mensuram uendidit, sed forte amphoras uel etiam singula dolia.
2Si dolium signatum sit ab emptore, Trebatius ait traditum id uideri: Labeo contra, quod et uerum est: magis enim ne summutetur, signari solere, quam ut traditum uideatur.
3Licet autem uenditori uel effundere uinum, si diem ad metiendum praestituit nec intra diem admensum est: effundere autem non statim poterit, priusquam testando denuntiet emptori, ut aut tollat uinum aut sciat futurum, ut uinum effunderetur. si tamen, cum posset effundere, non effudit, laudandus est potius: ea propter mercedem quoque doliorum potest exigere, sed ita demum, si interfuit eius inania esse uasa in quibus uinum fuit (ueluti si locaturus ea fuisset) uel si necesse habuit alia conducere dolia. commodius est autem conduci uasa nec reddi uinum, nisi quanti conduxerit ab emptore reddatur, aut uendere uinum bona fide: id est quantum sine ipsius incommodo fieri potest operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res emptori.
4Si doliare uinum emeris nec de tradendo eo quicquam conuenerit, id uideri actum, ut ante euacuarentur quam ad uindemiam opera eorum futura sit necessaria: quod si non sint euacuata, faciendum, quod ueteres putauerunt, per corbem uenditorem mensuram facere et effundere: ueteres enim hoc propter mensuram suaserunt, si, quanta mensura esset, non appareat, uidelicet ut appareret, quantum emptori perierit.
2 · Gaius libro secundo cottidianarum rerum
pr.Hoc ita uerum est, si is est uenditor, cui sine noua uindemia non sint ista uasa necessaria: si uero mercator est, qui emere uina et uendere solet, is dies spectandus est, quo ex commodo uenditoris tolli possint.
1Custodiam autem ante admetiendi diem qualem praestare uenditorem oporteat, utrum plenam, ut et diligentiam praestet, an uero dolum dumtaxat, uideamus. et puto eam diligentiam uenditorem exhibere debere, ut fatale damnum uel uis magna sit excusatum.
3 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Custodiam autem uenditor talem praestare debet, quam praestant hi quibus res commodata est, ut diligentiam praestet exactiorem, quam in suis rebus adhiberet.
4 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum
pr.Si quis uina uendiderit et intra diem certum degustanda dixerit, deinde per uenditorem steterit, quo minus degustarentur, utrum praeteritum dumtaxat periculum acoris et mucoris uenditor praestare debet, an uero etiam die praeterito (ut, si forte corrupta sint posteaquam dies degustandi praeteriit, periculum ad uenditorem pertineat), an uero magis emptio sit soluta (quasi sub condicione uenierint, hoc est si ante diem illum fuissent degustata)? et intererit, quid actum sit: ego autem arbitror, si hoc in occulto sit, debere dici emptionem manere, periculum autem ad uenditorem respicere etiam ultra diem degustando praefinitum, quia per ipsum factum est.
1Si auersione uinum uenit, custodia tantum praestanda est. ex hoc apparet, si non ita uinum uenit, ut degustaretur, neque acorem neque mucorem uenditorem praestare debere, sed omne periculum ad emptorem pertinere: difficile autem est, ut quisquam sic emat, ut ne degustet. quare si dies degustationi adiectus non erit, quandoque degustare emptor poterit et quoad degustauerit, periculum acoris et mucoris ad uenditorem pertinebit: dies enim degustationi praestitutus meliorem condicionem emptoris facit.
2Uino autem per auersionem uendito finis custodiae est auehendi tempus. quod ita erit accipiendum, si adiectum tempus est: ceterum si non sit adiectum, uidendum, ne infinitam custodiam non debeat uenditor. et est uerius secundum ea quae supra ostendimus, aut interesse, quid de tempore actum sit, aut denuntiare ei, ut tollat uinum: certe antequam ad uindemiam fuerint dolia necessaria, debet auehi uinum.
5 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Si per emptorem steterit, quo minus ad diem uinum tolleret, postea, nisi quod dolo malo uenditoris interceptum esset, non debet ab eo praestari. si uerbi gratia amphorae centum ex eo uino, quod in cella esset, uenierint, si admensum est, donec admetiatur, omne periculum uenditoris est, nisi id per emptorem fiat.
6 · Pomponius libro nono ad Sabinum
pr.Si uina emerim exceptis acidis et mucidis et mihi expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamuis id emptoris causa exceptum sit, tamen acida et mucida non uenisse: nam quae inuitus emptor accipere non cogeretur, iniquum esse non permitti uenditori uel alii ea uendere.
7 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Id, quod post emptionem fundo accessit per alluuionem uel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et commodum eius esse debet.
1Quod uenditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, ne cederet. at quod non uenit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, ueluti uiae publicae, limites, luci qui fundum tangunt: cum uero neutrum dictum est, cedere non debet, et ideo nominatim caueri solet, ut luci, uiae publicae, quae in fundo sint, totae in modum cedant.
8 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum
pr.Necessario sciendum est, quando perfecta sit emptio: tunc enim sciemus, cuius periculum sit: nam perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet. et si id quod uenierit appareat quid quale quantum sit, sit et pretium, et pure uenit, perfecta est emptio: quod si sub condicione res uenierit, si quidem defecerit condicio, nulla est emptio, sicuti nec stipulatio: quod si exstiterit, Proculus et Octauenus emptoris esse periculum aiunt: idem Pomponius libro nono probat. quod si pendente condicione emptor uel uenditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes quoque obligatos esse quasi iam contracta emptione in praeteritum. quod si pendente condicione res tradita sit, emptor non poterit eam usucapere pro emptore. et quod pretii solutum est repetetur et fructus medii temporis uenditoris sunt (sicuti stipulationes et legata condicionalia peremuntur), si pendente condicione res exstincta fuerit: sane si exstet res, licet deterior effecta, potest dici esse damnum emptoris.
1Si ita uenierit: ‘est ille seruus emptus, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit’, Iulianus putat statim perfectam esse uenditionem, quoniam certum sit eam contractam.
2Cum usum fructum mihi uendis, interest, utrum ius utendi fruendi, quod solum tuum sit, uendas, an uero in ipsum corpus, quod tuum sit, usum fructum mihi uendas: nam priore casu etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu uiuis: posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit.
9 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale
pr.Si post inspectum praedium, antequam emptio contraheretur, arbores uento deiectae sunt, an hae quoque emptori tradi debeant, quaeritur: et responsum est non deberi, quia eas non emerit, cum ante, quam fundum emerit, desierint fundi esse. sed si ignorauit emptor deiectas esse arbores, uenditor autem scit nec admonuit, quanti emptoris interfuerit rem aestimandam esse, si modo uenit.
10 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si in uenditione condicionali hoc ipsum conuenisset, ut res periculo emptoris seruaretur, puto pactum ualere.
11 · In libro septimo digestorum Iuliani Scaeuola notat
pr.Fundi nomine emptor agere non potest, cum, priusquam mensura fieret, inundatione aquarum aut chasmate alioue quo casu pars fundi interierit.
12 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum
pr.Si uendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? respondit, quia sine patris familias culpa fieri potest neque, si seruorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si uenditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit.
13 · Paulus libro tertio Alfeni epitomarum
pr.Lectos emptos aedilis, cum in uia publica positi essent, concidit: si traditi essent emptori aut per eum stetisset quo minus traderentur, emptoris periculum esse placet.
14 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem
pr.Eumque cum aedili, si id non iure fecisset, habiturum actionem legis Aquiliae: aut certe cum uenditore ex empto agendum esse, ut is actiones suas, quas cum aedile habuisset, ei praestaret.
15 · Paulus libro tertio epitomatorum Alfeni
pr.Quod si neque traditi essent neque emptor in mora fuisset quo minus traderentur, uenditoris periculum erit.
1Materia empta si furto perisset, postquam tradita esset, emptoris esse periculo respondit, si minus, uenditoris: uideri autem trabes traditas, quas emptor signasset.
16 · Gaius libro secundo cottidianarum rerum
pr.Si uina quae in doliis erunt uenierint eaque, antequam ab emptore tollerentur, sua natura corrupta fuerint, si quidem de bonitate eorum adfirmauit uenditor, tenebitur emptori: quod si nihil adfirmauit, emptoris erit periculum, quia siue non degustauit siue degustando male probauit, de se queri debet. plane si, cum intellegeret uenditor non duraturam bonitatem eorum usque ad in eum diem quo tolli deberent, non admonuit emptorem, tenebitur ei, quanti eius interesset admonitum fuisse.
17 · Iauolenus libro septimo ex Cassio
pr.Serui emptor si eum conductum rogauit, donec pretium solueret, nihil per eum seruum adquirere poterit, quoniam non uidetur traditus is, cuius possessio per locationem retinetur a uenditore. periculum eius serui ad emptorem pertinet, quod tamen sine dolo uenditoris interuenerit.
18 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium
pr.Illud sciendum est, cum moram emptor adhibere coepit, iam non culpam, sed dolum malum tantum praestandum a uenditore. quod si per uenditorem et emptorem mora fuerit, Labeo quidem scribit emptori potius nocere quam uenditori moram adhibitam, sed uidendum est, ne posterior mora damnosa ei sit. quid enim si interpellauero uenditorem et non dederit id quod emeram, deinde postea offerente illo ego non acceperim? sane hoc casu nocere mihi deberet. sed si per emptorem mora fuisset, deinde, cum omnia in integro essent, uenditor moram adhibuerit, cum posset se exsoluere, aequum est posteriorem moram uenditori nocere.
19 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Habitationum oneribus morte libertorum finitis emptor domus ob eam causam uenditori non tenebitur, si nihil aliud conuenit, quam ut habitationes secundum defuncti uoluntatem super pretium libertis praestarentur.
1Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor soluere non cogetur, nisi fideiussores idonei a uenditore eius euictionis offerantur.
20 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum
pr.Uenditori si emptor in pretio soluendo moram fecerit, usuras dumtaxat praestabit, non omne omnino, quod uenditor mora non facta consequi potuit, ueluti si negotiator fuit et pretio soluto ex mercibus plus quam ex usuris quaerere potuit.