IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 18

D. 18.5DE RESCINDENDA UENDITIONE ET QUANDO LICET AB EMPTIONE DISCEDERE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Celsus filius putabat, si uendidisset mihi filius familias rem peculiarem, etiam, si conueniat ut abeatur ab ea uenditione, inter patrem et filium et me conuenire debere, ne, si cum patre solo pactus sim, filius non possit liberari et quaeratur, utrumne nihil agatur ex ea pactione an uero ego quidem liberer, filius maneat obligatus, sicuti, si pupillus sine tutoris auctoritate paciscatur, ipse quidem liberatur, non etiam qui cum eo pactus est. nam quod Aristo dixit posse ita pacisci, ut unus maneat obligatus, non est uerum, quia pro una parte contrahentium abiri pacto ab emptione non possit: et ideo si ab una parte renouatus sit contractus, dicitur non ualere eiusmodi pactionem. sed dicendum est patre paciscente et liberato aduersario filium quoque obiter liberari.

2 · Pomponius libro uicensimo quarto ad Sabinum

pr.Si quam rem a te emi, eandem rursus a te pluris minorisue emero, discessimus a priore emptione (potest enim, dum res integra est, conuentione nostra infecta fieri emptio) atque ita consistit posterior emptio, quasi nulla praecesserit. sed non poterimus eadem ratione uti post pretium solutum emptione repetita, cum post pretium solutum infectam emptionem facere non possumus.

3 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.Emptio et uenditio sicut consensu contrahitur, ita contrario consensu resoluitur, antequam fuerit res secuta: ideoque quaesitum est, si emptor fideiussorem acceperit, uel uenditor stipulatus fuerit, an nuda uoluntate resoluatur obligatio. Iulianus scripsit ex empto quidem agi non posse, quia bonae fidei iudicio exceptiones pacti insunt: an autem fideiussori utilis sit exceptio, uidendum: et puto liberato reo et fideiussorem liberari. item uenditorem ex stipulatu agentem exceptione summoueri oportet, idemque iuris esse, si emptor quoque rem in stipulationem deduxerit.

4 · Libro octauo digestorum Iuliani Paulus notat

pr.Si emptio contracta sit togae puta aut lancis, et pactus sit uenditor, ne alterutrius emptio maneat, puto resolui obligationem huius rei nomine dumtaxat.

5 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Cum emptor uenditori uel emptori uenditor acceptum faciat, uoluntas utriusque ostenditur id agentis, ut a negotio discedatur et perinde habeatur, ac si conuenisset inter eos, ut neuter ab altero quicquam peteret, sed ut euidentius appareat, acceptilatio in hac causa non sua natura, sed potestate conuentionis ualet.

1Emptio nuda conuentione dissoluitur, si res secuta non fuerit.

2Mortuo autem homine perinde habenda est uenditio ac si traditus fuisset, utpote cum uenditor liberetur et emptori homo pereat: quare nisi iusta conuentio interuenerit, actiones ex empto et uendito manebunt.

6 · Paulus libro secundo ad edictum

pr.Si conuenit, ut res quae uenit, si intra certum tempus displicuisset, redderetur, ex empto actio est, ut Sabinus putat, aut proxima empti in factum datur.

7 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Si id quod pure emi sub condicione rursus emam, nihil agitur posteriore emptione.

1Si pupilli persona interuenit, qui ante sine tutoris auctoritate, deinde tutore auctore emit, quamuis uenditor iam ei obligatus fuit, tamen quia pupillus non tenebatur, renouata uenditio efficit, ut inuicem obligati sint: quod si ante tutoris auctoritas interuenerit, deinde sine tutore auctore emit, nihil actum est posteriore emptione. idem potest quaeri, si sine tutoris auctoritate pactus fuerit, ut discedatur ab emptione: an proinde sit, atque si ab initio sine tutoris auctoritate emisset, ut scilicet ipse non teneatur, sed agente eo retentiones competant. sed nec illud sine ratione dicetur, quoniam initio recte emptio sit contracta, uix bonae fidei conuenire eo pacto stari, quod alteri captiosum sit, et maxime, si iusto errore sit deceptus.

8 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Titius Seii procurator defuncto Seio ab eo scriptus heres, cum ignoraret, fundum uendente seruo hereditario, quasi procurator subscripsit: quaesitum est, an cognito eo, priusquam emptio perficeretur, a uenditione discedere possit. respondit Titium, si non ipse uendidit, non idcirco actionibus ciuilibus teneri, quod seruo uendente subscripserat, sed serui nomine praetoria actione teneri.

9 · Scaeuola libro quarto digestorum

pr.Fundus qui Lucii Titii erat ob uectigale rei publicae ueniit: sed cum Lucius Titius debitor professus esset paratum se esse uectigal exsoluere solidum, cum minore uenisset fundus, quam debita summa esset, praeses prouinciae rescindit uenditionem eumque restitui iussit Lucio Titio: quaesitum est, an post sententiam praesidis, antequam restitueretur, in bonis Lucii Titii fundus emptus esset. respondit non prius, quam emptori pretium esset illatum uel, si pretium nondum esset ab emptore solutum, in uectigal satisfactum esset.

10 · Scaeuola libro septimo digestorum

pr.Seius a Lucio Titio emit fundum lege dicta, ut, si ad diem pecuniam non soluisset, res inempta fieret. Seius parte pretii praesenti die soluta, defuncto uenditore, filiis eius pupillaris aetatis et ipse tutor cum aliis datus, neque contutoribus pretium secundum legem numerauit nec rationibus tutelae rettulit: quaesitum est, an irrita emptio facta esset. respondit secundum ea quae proponerentur inemptam uideri.

1Emptor praediorum cum suspicaretur Numeriam et Semproniam controuersiam moturas, pactus est cum uenditore, ut ex pretio aliqua summa apud se maneret, donec emptori fideiussor daretur a uenditore: postea uenditor eam legem inseruit, ut, si ex die pecunia omnis soluta non esset et uenditor ea praedia uenisse nollet, inuendita essent: interea de aduersariis alteram mulierem uenditor superauit, cum altera transegit, ita ut sine ulla quaestione emptor praedia possideret: quaesitum est, cum neque fideiussor datus est nec omnis pecunia secundum legem suis diebus soluta sit, an praedia inuendita sint. respondit, si conuenisset, ut non prius pecunia solueretur quam fideiussor uenditi causa daretur, nec id factum esset, cum per emptorem non staret quo minus fieret, non posse posteriorem legis partem exerceri.