IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 18

D. 18.4DE HEREDITATE UEL ACTIONE UENDITA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Si hereditas uenierit eius, qui uiuit aut nullus sit, nihil esse acti, quia in rerum natura non sit quod uenierit.

2 · Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum

pr.Uenditor hereditatis satisdare de euictione non debet, cum id inter ementem et uendentem agatur, ut neque amplius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto suo uenditor satisdare cogendus est.

1In hereditate uendita utrum ea quantitas spectatur, quae fuit mortis tempore, an ea, quae fuit cum aditur hereditas, an ea quae fuit cum hereditas uenumdatur, uidendum erit. et uerius est hoc esse seruandum quod actum est: plerumque autem hoc agi uidetur, ut quod ex hereditate peruenit in id tempus quo uenditio fit, id uideatur uenisse.

2Illud potest quaeri, si etiam impuberi sit substitutus is qui uendidit hereditatem testatoris, an etiam id, quod ex impuberis hereditate ad eum qui uendidit hereditatem peruenit, ex empto actioni locum faciat. et magis est, ne ueniat, quia alia hereditas est: licet enim unum testamentum sit, alia tamen atque alia hereditas est. plane si hoc actum sit, dicendum erit etiam impuberis hereditatem in uenditionem uenire, maxime si iam delata impuberis hereditate uenierit hereditas.

3Peruenisse ad uenditorem hereditatis quomodo uideatur, quaeritur. et ego puto, antequam quidem corpora rerum hereditariarum nactus uenditor fuerit, hactenus uideri ad eum peruenisse, quatenus mandare potest earum rerum persecutionem actionesque tribuere: enimuero ubi corpora nactus est uel debita exegit, plenius ad eum uideri peruenisse. sed et si rerum uenditarum ante hereditatem uenditam pretia fuerit consecutus, palam est ad eum pretia rerum peruenisse. illud tenendum est cum effectu uideri peruenisse, non prima ratione: idcirco quod legatorum nomine quis praestitit, non uidetur ad eum peruenisse: sed et si quid aeris alieni est uel cuius alterius oneris hereditarii, peruenisse merito negabitur. sed et rerum ante uenditionem donatarum pretia praestari aequitatis ratio exigit.

4Non tantum autem quod ad uenditorem hereditatis peruenit, sed et quod ad heredem eius ex hereditate peruenit, emptori restituendum est: et non solum quod iam peruenit, sed et quod quandoque peruenerit, restituendum est.

5Sed et si quid dolo malo eorum factum est, quo minus ad eos perueniat, et hoc emptori praestandum est: fecisse autem dolo malo quo minus perueniat uidetur, siue alienauit aliquid, uel etiam accepto quem liberauit uel id egit dolo malo, ne de hereditate adquireretur uel ne possessionem adipisceretur quam posset adipisci. sed et si non dolo malo, sed lata culpa admiserit aliquid, utique tenebitur: deperdita autem et deminuta sine dolo malo uenditoris non praestabuntur.

6Illud quaesitum est, an uenditor hereditatis ob debitum a filio suo qui in potestate eius esset seruoue ei, cuius hereditatem uendidisset, praestare debeat emptori. et uisum est, quidquid dumtaxat de peculio filii seruiue aut in suam rem uersum inueniatur, praestare eum debere.

7Solet quaeri, an et, si quid lucri occasione hereditatis uenditor senserit, emptori restituere id debeat. et est apud Iulianum haec quaestio tractata libro sexto digestorum et ait, quod non debitum exegerit, retinere heredem et quod non debitum soluerit, non reputare: nam hoc seruari, ut heres emptori non praestet quod non debitum exegerit, neque ab eo consequatur quod non debitum praestiterit. si autem condemnatus praestiterit, hoc solum heredi sufficit esse eum condemnatum sine dolo malo suo, etiamsi maxime creditor non fuerit is cui condemnatus est heres: quae sententia mihi placet.

8Non solum autem hereditarias actiones, sed etiam eas obligationes quas ipse heres constituit dicendum erit praestari emptori debere: itaque et si fideiussorem acceperit ab hereditario debitore, ipsam actionem quam habet heres praestare emptori debebit: sed et si nouauerit uel in iudicium deduxerit actionem, praestare debebit hanc ipsam actionem quam nactus est.

9Sicuti lucrum omne ad emptorem hereditatis respicit, ita damnum quoque debet ad eundem respicere.

10Denique si rem hereditariam heres uendiderit ac per hoc fuerit condemnatus, non habet contra emptorem actionem, quia non ideo condemnatur quod heres esset, sed quod uendiderit. sed si pretium rei distractae emptori hereditatis dedit, uideamus, an locus sit ex uendito actioni: et putem esse.

11Siue ipse uenditor dederit aliquid pro hereditate siue procurator eius siue alius quis pro eo, dum negotium eius gerit, locus erit ex uendito actioni, dummodo aliquid absit uenditori hereditatis: ceterum si nihil absit uenditori, consequens erit dicere non competere ei actionem.

12Apud Iulianum scriptum est, si uenditor hereditatis exceperit seruum sine peculio et eius nomine cum eo fuerit actum de peculio et in rem uerso, id dumtaxat eum consequi, quod praestiterit eius peculii nomine quod emptorem sequi debeat, aut quod in rem defuncti uersum est: his enim casibus aes alienum emptoris soluit, ex ceteris causis suo nomine condemnetur.

13Quid ergo si seruum cum peculio exceperit uenditor hereditatis conuentusque de peculio praestitit? Marcellus libro sexto digestorum non repetere eum scribsit, si modo hoc actum est, ut, quod superfuisset ex peculio, hoc haberet: at si contra actum est, recte repetere eum posse ait: si uero nihil expressim inter eos conuenit, sed tantummodo peculii mentio facta est, cessare ex uendito actionem constat.

14Si uenditor hereditatis aedes sibi exceperit, quarum nomine damni infecti promissum fuerat, interest quid acti sit: nam si ita excepit, ut damni quoque infecti stipulationis onus sustineret, nihil ab emptore consequeretur: si uero id actum erit, ut emptor hoc aes alienum exsolueret, ad illum onus stipulationis pertinebit: si non apparebit quid acti sit, uerisimile erit id actum, ut eius quidem damni nomine, quod ante uenditionem datum fuerit, onus ad emptorem, alterius temporis ad heredem pertineat.

15Si Titius Maeui hereditatem Seio uendiderit et a Seio heres institutus eam hereditatem Attio uendiderit, an ex priore uenditione hereditatis cum Attio agi possit? et ait Iulianus: quod uenditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore consequatur: et certe si Seio alius heres exstitisset, quidquid uenditor Maeuianae hereditatis nomine praestitisset, id ex uendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si duplam hominis a Seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem Titio uendidissem, euicto homine rem a Titio seruarem.

16Si quid publici uectigalis nomine praestiterit uenditor hereditatis, consequens erit dicere agnoscere emptorem et hoc debere: namque hereditaria onera etiam haec sunt. et si forte tributorum nomine aliquid dependat, idem erit dicendum.

17Quod si funere facto heres uendidisset hereditatem, an impensam funeris ab emptore consequatur? et ait Labeo emptorem impensam funeris praestare debere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esset: cuius sententiam et Iauolenus putat ueram et ego arbitror.

18Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse desinit: sed si uendidit hereditatem, aequissimum uidetur emptorem hereditatis uicem heredis optinere et idcirco teneri uenditori hereditatis, siue cum moritur testator debuit (quamuis post mortem debere desiit adita a uenditore hereditate) siue quid in diem debeatur siue sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti aduersus heredem actio esse poterat, ne forte etiam ex his causis, ex quibus cum herede actio non est, cum emptore agatur.

19Et si seruitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex uendito poterit experiri aduersus emptorem, ut seruitutes ei restituantur.

20Sed et si quid uenditor nondum praestiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest cum emptore.

3 · Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum

pr.Si uenditor hereditatis exactam pecuniam sine dolo malo et culpa perdidisset, non placet eum emptori teneri.

4 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si nomen sit distractum, Celsus libro nono digestorum scribit locupletem esse debitorem non debere praestare, debitorem autem esse praestare, nisi aliud conuenit,

5 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.et quidem sine exceptione quoque, nisi in contrarium actum sit. sed si certae summae debitor dictus sit, in eam summam tenetur uenditor: si incertae et nihil debeat, quanti intersit emptoris.

6 · Paulus libro quinto quaestionum

pr.Emptori nominis etiam pignoris persecutio praestari debet eius quoque, quod postea uenditor accepit: nam beneficium uenditoris prodest emptori.

7 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Cum hereditatem aliquis uendidit, esse debet hereditas, ut sit emptio: nec enim alea emitur, ut in uenatione et similibus, sed res: quae si non est, non contrahitur emptio et ideo pretium condicetur.

8 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Quod si nulla hereditas ad uenditorem pertinuit, quantum emptori praestare debuit, ita distingui oportebit, ut, si est quidem aliqua hereditas, sed ad uenditorem non pertinet, ipsa aestimetur, si nulla est, de qua actum uideatur, pretium dumtaxat et si quid in eam rem impensum est emptor a uenditore consequatur.

9 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Et si quid emptoris interest.

10 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Quod si in uenditione hereditatis id actum est, si quid iuris esset uenditoris, uenire nec postea quicquam praestitu iri: quamuis ad uenditorem hereditas non pertinuerit, nihil tamen eo praestabitur, quia id actum esse manifestum est, ut quemadmodum emolumentum negotiationis, ita periculum ad emptorem pertineret.

11 · Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum

pr.Nam hoc modo admittitur esse uenditionem ‘si qua sit hereditas, est tibi empta’, et quasi spes hereditatis: ipsum enim incertum rei ueneat, ut in retibus.

12 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Hoc autem sic intellegendum est, nisi sciens ad se non pertinere ita uendiderit: nam tunc ex dolo tenebitur.

13 · Paulus libro quarto decimo ad Plautium

pr.Quod si sit hereditas et si non ita conuenit, ut quidquid iuris haberet uenditor emptor haberet, tunc heredem se esse praestare debet: illo uero adiecto liberatur uenditor, si ad eum hereditas non pertineat.

14 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Qui filii familias nomina uendidit, actiones quoque quas cum patre habet praestare debet.

1Si hereditas uenierit, uenditor res hereditarias tradere debet: quanta autem hereditas est, nihil interest,

15 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.nisi de substantia eius adfirmauerit.

16 · Paulus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.Si quasi heres uendideris hereditatem, cum tibi ex senatus consulto Trebelliano restituta esset hereditas, quanti emptoris intersit teneberis.

17 · Ulpianus libro quadragesimo tertio ad edictum

pr.Nomina eorum, qui sub condicione uel in diem debent, et emere et uendere solemus: ea enim res est, quae emi et uenire potest.

18 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Si ex pluribus heredibus unus, antequam ceteri adirent hereditatem, pecuniam, quae sub poena debebatur a testatore, omnem soluerit et hereditatem uendiderit nec a coheredibus suis propter egestatem eorum quicquam seruare poterit, cum emptore hereditatis uel ex stipulatu uel ex uendito recte experietur: omnem enim pecuniam hereditario nomine datam eo manifestius est, quod in iudicio familiae herciscundae deducitur, per quod nihil amplius unusquisque a coheredibus suis consequi potest, quam quod tamquam heres impenderit.

19 · Iulianus libro uicesimo quinto digestorum

pr.Multum interest, sub condicione aliqua obligatio ueneat an, cum ipsa obligatio sub condicione sit, pure ueneat. priore casu deficiente condicione nullam esse uenditionem, posteriore statim uenditionem consistere: nam si Titius tibi decem sub condicione debeat et ego abs te nomen eius emam, confestim ex empto uendito agere potero, ut acceptum ei facias.

20 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Si hereditatem mihi Lucii Titii uendideris ac post debitori eiusdem heres existas, actione ex empto teneberis.

1Quod simplicius etiam in illa propositione procedit, cum quis ipse creditori suo heres exstitit et hereditatem uendidit.

21 · Paulus libro sexto decimo quaestionum

pr.Uenditor ex hereditate interposita stipulatione rem hereditariam persecutus alii uendidit: quaeritur, quid ex stipulatione praestare debeat: nam bis utique non committitur stipulatio, ut et rem et pretium debeat. et quidem si, posteaquam rem uendidit heres, intercessit stipulatio, credimus pretium in stipulationem uenisse: quod si antecessit stipulatio, deinde rem nactus est, tunc rem debebit. si ergo hominem uendiderit et is decesserit, an pretium eiusdem debeat? non enim deberet Stichi promissor, si eum uendidisset, mortuo eo, si nulla mora processisset. sed ubi hereditatem uendidi et postea rem ex ea uendidi, potest uideri, ut negotium eius agam quam hereditatis. sed hoc in re singulari non potest credi: nam si eundem hominem tibi uendidero et necdum tradito eo alii quoque uendidero pretiumque accepero, mortuo eo uideamus ne nihil tibi debeam ex empto, quoniam moram in tradendo non feci (pretium enim hominis uenditi non ex re, sed propter negotiationem percipitur) et sic sit, quasi alii non uendidissem: tibi enim rem debebam, non actionem. at cum hereditas uenit, tacite hoc agi uidetur, ut, si quid tamquam heres feci, id praestem emptori, quasi illius negotium agam: quemadmodum fundi uenditor fructus praestet bonae fidei ratione, quamuis, si neglexisset ut alienum, nihil ei imputare possit, nisi si culpa eius argueretur. quid si rem quam uendidi alio possidente petii et litis aestimationem accepi, utrum pretium illi debeo an rem? utique rem, non enim actiones ei, sed rem praestare debeo: et si ui deiectus uel propter furti actionem duplum abstulero, nihil hoc ad emptorem pertinebit. nam si sine culpa desiit detinere uenditor, actiones suas praestare debebit, non rem, et sic aestimationem quoque: nam et aream tradere debet exusto aedificio.

22 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Hereditatis uenditae pretium pro parte accepit reliquum emptore non soluente: quaesitum est, an corpora hereditaria pignoris nomine teneantur. respondi nihil proponi cur non teneantur.

23 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Uenditor actionis, quam aduersus principalem reum habet, omne ius, quod ex ea causa ei competit tam aduersus ipsum reum quam aduersus intercessores huius debiti, cedere debet, nisi aliud actum est.

1Nominis uenditor quidquid uel compensatione uel exactione fuerit consecutus, integrum emptori restituere compellatur.

24 · Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Hereditatem Cornelii uendidisti: deinde Attius, cui a te herede Cornelius legauerat, priusquam legatum ab emptore perciperet, te fecit heredem: recte puto ex uendito te acturum ut tibi praestetur, quia ideo eo minus hereditas uenierit, ut id legatum praestaret emptor, nec quicquam intersit, utrum Attio, qui te heredem fecerit, pecunia debita sit, an legatario.

25 · Labeo libro secundo pithanon

pr.Si excepto fundo hereditario ueniit hereditas, deinde eius fundi nomine uenditor aliquid adquisit, debet id praestare emptori hereditatis. Paulus: immo semper quaeritur in ea re, quid actum fuerit: si autem id non apparebit, praestare eam rem debebit emptori uenditor, nam id ipsum ex ea hereditate ad eum peruenisse uidebitur non secus ac si eum fundum in hereditate uendenda non excepisset.