IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 18

D. 18.3DE LEGE COMMISSORIA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Si fundus commissoria lege uenierit, magis est, ut sub condicione resolui emptio quam sub condicione contrahi uideatur.

2 · Pomponius libro trigensimo quinto ad Sabinum

pr.Cum uenditor fundi in lege ita cauerit: ‘si ad diem pecunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit’, ita accipitur inemptus esse fundus, si uenditor inemptum eum esse uelit, quia id uenditoris causa caueretur: nam si aliter acciperetur, exusta uilla in potestate emptoris futurum, ut non dando pecuniam inemptum faceret fundum, qui eius periculo fuisset.

3 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.Nam legem commissoriam, quae in uenditionibus adicitur, si uolet uenditor exercebit, non etiam inuitus.

4 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si fundus lege commissoria uenierit, hoc est ut, nisi intra certum diem pretium sit exsolutum, inemptus fieret, uideamus, quemadmodum uenditor agat tam de fundo quam de his, quae ex fundo percepta sint, itemque si deterior fundus effectus sit facto emptoris. et quidem finita est emptio: sed iam decisa quaestio est ex uendito actionem competere, ut rescriptis imperatoris Antonini et diui Seueri declaratur.

1Sed quod ait Neratius habet rationem, ut interdum fructus emptor lucretur, cum pretium quod numerauit perdidit: igitur sententia Neratii tunc habet locum, quae est humana, quando emptor aliquam partem pretii dedit.

2Eleganter Papinianus libro tertio responsorum scribit, statim atque commissa lex est statuere uenditorem debere, utrum commissoriam uelit exercere an potius pretium petere, nec posse, si commissoriam elegit, postea uariare.

3In commissoriam etiam hoc solet conuenire, ut, si uenditor eundem fundum uenderet, quanto minoris uendiderit, id a priore emptore exigat: erit itaque aduersus eum ex uendito actio.

4Marcellus libro uicensimo dubitat, commissoria utrum tunc locum habet, si interpellatus non soluat, an uero si non optulerit. et magis arbitror offerre eum debere, si uult se legis commissoriae potestate soluere: quod si non habet cui offerat, posse esse securum.

5 · Neratius libro quinto membranarum

pr.Lege fundo uendito dicta, ut, si intra certum tempus pretium solutum non sit, res inempta sit, de fructibus, quos interim emptor percepisset, hoc agi intellegendum est, ut emptor interim eos sibi suo quoque iure perciperet: sed si fundus reuenisset, Aristo existimabat uenditori de his iudicium in emptorem dandum esse, quia nihil penes eum residere oporteret ex re, in qua fidem fefellisset.

6 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.De lege commissoria interrogatus ita respondit, si per emptorem factum sit, quo minus legi pareretur, et ea lege uti uenditor uelit, fundos inemptos fore et id, quod arrae uel alio nomine datum esset, apud uenditorem remansurum.

1Idem respondit, si ex lege inempti sint fundi, nec id, quod accessurum dictum est, emptori deberi.

2Post diem lege commissoria comprehensum uenditor partem reliquae pecuniae accepit. respondit, si post statutum diem reliquae pecuniae uenditor legem dictam non exercuisset et partem reliqui debiti accepisset, uideri recessum a commissoria.

7 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Post diem commissoriae legi praestitutum si uenditor pretium petat, legi commissoriae renuntiatum uidetur, nec uariare et ad hanc redire potest.

8 · Scaeuola libro septimo digestorum

pr.Mulier fundos Gaio Seio uendidit et acceptis arrae nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquae pecuniae: quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptae uillae essent. die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsoluere (et sacculum cum pecunia signatorum signis obsignauit), defuisse autem uenditricem, posteriore autem die nomine fisci testato conuentum emptorem, ne ante mulieri pecuniam exsolueret, quam fisco satisfaceret. quaesitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a uenditrice uindicari debeant ex conuentione uenditoris. respondit secundum ea quae proponerentur non commississe in legem uenditionis emptorem.