IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 18

D. 18.2DE IN DIEM ADDICTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.In diem addictio ita fit: ‘ille fundus centum esto tibi emptus, nisi si quis intra kalendas Ianuarias proximas meliorem condicionem fecerit, quo res a domino abeat.’

2 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Quotiens fundus in diem addicitur, utrum pura emptio est, sed sub condicione resoluitur, an uero condicionalis sit magis emptio, quaestionis est. et mihi uidetur uerius interesse, quid actum sit: nam si quidem hoc actum est, ut meliore allata condicione discedatur, erit pura emptio, quae sub condicione resoluitur: sin autem hoc actum est, ut perficiatur emptio, nisi melior condicio offeratur, erit emptio condicionalis.

1Ubi igitur secundum quod distinximus pura uenditio est, Iulianus scribit hunc, cui res in diem addicta est, et usucapere posse et fructus et accessiones lucrari et periculum ad eum pertinere, si res interierit,

3 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.quoniam post interitum rei iam nec adferri possit melior condicio.

4 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Ubi autem condicionalis uenditio est, negat Pomponius usucapere eum posse nec fructus ad eum pertinere.

1Idem Iulianus libro quinto decimo quaerit, si res in diem addicta interciderit uel ancilla decesserit, an partus uel fructus eius nomine adiectio admitti possit. et negat admittendam adiectionem, quia alterius rei quam eius quae distracta est non solet adiectio admitti.

2Idem Iulianus eodem libro scribit, si ex duobus seruis uiginti uenditis et in diem addictis alter decesserit, deinde unius nomine qui superest emptor extiterit, qui supra uiginti promitteret, an discedatur a priore contractu? et ait dissimilem esse hanc speciem partus specie et ideo hic discedi a priore emptione et ad secundam perueniri.

3Sed et Marcellus libro quinto digestorum scribit pure uendito et in diem addicto fundo si melior condicio allata sit, rem pignori esse desinere, si emptor eum fundum pignori dedisset: ex quo colligitur, quod emptor medio tempore dominus est: alioquin nec pignus teneret.

4Idem Iulianus libro octagensimo octauo digestorum scripsit eum, qui emit fundum in diem, interdicto quod ui aut clam uti posse: nam hoc interdictum ei competit, cuius interest opus non esse factum. fundo autem, inquit, in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus, inquit, quos percepit uenditi iudicio praestaturum.

5Cum igitur tunc recedatur ab emptione (ubi pure contrahitur) uel tunc non impleatur (ubi sub condicione fit) cum melior condicio sit allata: si falsus emptor subiectus sit, eleganter scribit Sabinus priori rem esse emptam, quia non uidetur melior condicio allata esse non existente uero emptore. sed et si existat alius emptor, meliorem tamen condicionem non adferat, aeque dicendum erit perinde haberi, ac si non existeret.

6Melior autem condicio adferri uidetur, si pretio sit additum. sed et si nihil pretio addatur, solutio tamen offeratur facilior pretii uel Maturior, melior condicio adferri uidetur. praeterea si locus oportunior soluendo pretio dicatur, aeque melior condicio allata uidetur: et ita Pomponius libro nono ex Sabino scribit. idem ait, et si persona idoneor accedat ad emptionem, aeque uideri meliorem condicionem allatam. proinde si quis accedat eiusdem pretii emptor, sed qui leuioribus emat condicionibus uel qui satisdationem nullam exigat, melior condicio allata uidebitur. ergo idem erit probandum et si uiliore pretio emere sit paratus, ea tamen remittat, quae uenditori grauia erant in priore emptione.

5 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Quidquid enim ad utilitatem uenditoris pertinet, pro meliore condicione haberi debet.

6 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Item quod dictum est fructus interea captos emptorem priorem sequi, totiens uerum est, quotiens nullus emptor existit, qui meliorem condicionem adferat, uel falsus exsistit: sin uero exstitit emptor posterior fructus refundere priorem debere constat, sed uenditori. et ita Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum scripsit.

1Si quis extiterit, qui meliorem condicionem adferat, deinde prior emptor aduersus eum licitatus sit et penes eum emptum remanserit, dubitari poterit, utrum fructus ipse habeat, quasi nulla meliore condicione allata, an uero uenditoris sint, licet eadem sit persona, quae meliorem condicionem attulit. quod ratio facere uidetur: intererit tamen quid acti sit: et ita Pomponius scribit.

7 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Licet autem uenditori meliore allata condicione addicere posteriori, nisi prior paratus sit plus adicere.

8 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.Necesse autem habebit uenditor meliore condicione allata priorem emptorem certiorem facere, ut, si quid alius adicit, ipse quoque adicere possit.

9 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Sabinus scribit licere uenditori meliorem condicionem oblatam abicere sequique primam quasi meliorem, et ita utimur. quid tamen, si hoc erat nominatim actum, ut liceret resilire emptori meliore condicione allata? dicendum erit dissolutam priorem emptionem, etiamsi uenditor sequentem non admittat.

10 · Iulianus libro tertio decimo digestorum

pr.Sed si proponatur a creditore pignus in diem addictum, non potest uideri bona fide negotium agi, nisi adiectio recipiatur. quid ergo est, si inops emptor et impediendae tantummodo uenditionis causa interuenit? potest creditor sine periculo priori emptori addicere.

11 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Quod autem Sabinus scribit fundum in diem addici non posse rursus, qui semel fuerat in diem addictus, ratione eiusmodi defendit, quia prioris, inquit, emptoris statim fit, scilicet quasi non uideatur melior condicio allata, si non secure secundo emptori fundus addicitur, sed alia licitatio prospicitur. sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribsit interesse multum, quid inter contrahentes actum sit, nec impedire quicquam uel hoc agi, ut saepius fundus collocetur, dum uel prima uel secunda uel tertia adiectione res a uenditore discedat.

1Item quod Sabinus ait, si tribus uendentibus duo posteriori addixerint, unus non admiserit adiectionem, huius partem priori, duorum posteriori emptam, ita demum uerum est, si uariis pretiis partes suas distraxerunt,

12 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.etsi dispares partes uendentium fuerint.

13 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Quod si uno pretio uendiderint, dicendum est totam priori emptam manere, quemadmodum si quis mihi totum fundum ad diem addixisset, postea uero pretio adiecto dimidium alii addixerit. Celsus quoque libro octauo digestorum refert Mucium Brutum Labeonem quod Sabinum existimare: ipse quoque Celsus idem probat et adicit mirari se a nemine animaduersum, quod si prior emptor ita contraxit, ut nisi totum, fundum emptum nollet habere, non habere eum eam partem emptam, quam unus ex sociis posteriori emptori addicere noluit.

1Uerum est autem uel unum ex uenditoribus posse meliorem adferre condicionem: emere enim cum tota re etiam nostram partem possumus.

14 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Si uenditor simulauerit meliorem allatam condicionem, cum minoris uel etiam tantidem alii uenderet, utrique emptori in solidum erit obligatus.

1Sed si emptor alium non idoneum subiecit eique fundus addictus est, non uideo, inquit, quemadmodum priori sit emptus, cum alia uenditio et uera postea subsecuta sit. sed uerum est uenditorem deceptum ex uendito actionem habere cum priore emptore, quanti sua intersit id non esse factum, per quam actionem et fructus, quos prior emptor perceperit et quo deterior res culpa uel dolo malo eius facta sit, recipiet uenditor. et ita Labeoni et Neruae placet.

2Sed si neuter subiecit emptorem, maiore autem pretio addictum est praedium ei qui soluendo non est, abitum est a priore emptione, quia ea melior intellegitur quam uenditor comprobauit, cui licuit non addicere.

3Sed et si pupillus postea sine tutoris auctoritate pluris emerit, consentiente uenditore abibitur a priore emptione. idem et de seruo alieno: aliter atque si seruo suo uel filio, quem in potestate habet, uel domino rei per errorem id addixerit, quia non est emptio his casibus. quod si alieno seruo, quem putauerit liberum esse, addixerit, contra se habebit et erit hic similis egenti.

4Emptorem, qui meliorem condicionem attulerit, praeter corpus nihil sequitur quod uenierit.

5Non tamen ideo, si tantundem pretium alius det, hoc ipso, quod fructus eum non sequantur, qui secuturi essent priorem emptorem, melior condicio uidetur allata, quia non id agitur inter emptorem et uenditorem.

15 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Si praedio in diem addicto ante diem uenditor mortuus sit, siue post diem heres ei exsistat siue omnino non exsistat, priori praedium emptum est, quia melior condicio allata, quae domino placeat, intellegi non potest, cum is qui uendat non exsistat: quod si intra diem adiectionis heres existat, melior condicio ei adferri potest.

1Si fundus in diem addictus fuerit pluris, ut quaedam ei accedant, quae non accesserint priori emptori, si non minoris sint hae res, quam quo pluris postea fundus uenierit, prior uenditio ualet, quasi melior condicio allata non sit: si minoris sint. idemque aestimandum est, si dies longior pretii soluendi data fuerit, ut quaeratur, quantum ex usura eius temporis capi potuerit.

16 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Imperator Seuerus rescripsit: ‘Sicut fructus in diem addictae domus, cum melior condicio fuerit allata, uenditori restitui necesse est, ita rursus quae prior emptor medio tempore necessario probauerit erogata, de reditu retineri uel, si non sufficiat, solui aequum est’. et credo sensisse principem de empti uenditi actione.

17 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Cum duo serui duobus separatim denis in diem addicti sint et exstiterit qui pro utroque triginta det, refert, unius pretio decem an singulorum quina adiciat: secundum superiorem adiectionem is seruus inemptus erit, cuius pretio adiectio facta fuerit, secundum posteriorem adiectionem uterque ad posteriorem emptorem pertinebit: quod si incertum sit, ad utrius pretium addiderit, a priore emptione non uidetur esse discessum.

18 · Africanus libro tertio quaestionum

pr.Cum in diem duobus sociis fundus sit addictus, uno ex his pretium adiciente etiam pro ipsius parte a priore uenditione discedi rectius existimatur.

19 · Iauolenus libro secundo ex Plautio

pr.Fundo in diem addicto si postea pretium adiectum est et uenditor alio fundo applicito eum ipsum fundi posteriori emptori addixit et id sine dolo malo fecit, priori emptori obligatus non erit: nam quamuis non id tantum, quod in diem addictum erat, sed aliud quoque cum eo uenierit, tamen, si uenditor dolo caret, prioris emptoris causa absoluta est: id enim solum intuendum est, an priori uenditori bona fide facta sit adiectio.

20 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Prior emptor post meliorem condicionem oblatam ob pecuniam in exordio uenditori de pretio solutam contra secundum emptorem citra delegationem iure stipulationis interpositam agere non potest.