IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 18

D. 18.1DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER EMPTOREM ET UENDITOREM COMPOSITIS ET QUAE RES UENIRE NON POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.Origo emendi uendendique a permutationibus coepit. olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium uocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque euenit, ut quod alteri superest alteri desit. sed quia non semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, inuicem haberem quod tu accipere uelles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subueniret. eaque materia forma publica percussa usum dominiumque non tam ex substantia praebet quam ex quantitate nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium uocatur.

1Sed an sine nummis uenditio dici hodieque possit, dubitatur, ueluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. Sabinus et Cassius esse emptionem et uenditionem putant: Nerua et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse. Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Graecorum aere ferro hominibusque uinum emere refert, illis uersibus: ἔνθεν ἀρ’ οἰνίζοντο καρηκομόωντες Ἀχαιοί ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ’ αἴθωνι σιδήρῳ, ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ’ αὐτῇσι βόεσσι, ἄλλοι δ’ ἀνδραπόδεσσιν. sed hi uersus permutationem significare uidentur, non emptionem, sicut illi: ἔνθ’ αὖτε Γλαύκῳ Κρονίδης φρένας ἐξέλετο Ζεύς, ὃς πρὸς Τυδείδην Διομήδεα τεύχε’ ἄμειβεν. magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit: πρίατο κτεάτεσσιν ἑοῖσιν. sed uerior est Neruae et Proculi sententia: nam ut aliud est uendere, aliud emere, alius emptor, alius uenditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni non potest, uter emptor, uter uenditor sit.

2Est autem emptio iuris gentium, et ideo consensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras.

2 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Inter patrem et filium contrahi emptio non potest, sed de rebus castrensibus potest.

1Sine pretio nulla uenditio est: non autem pretii numeratio, sed conuentio perficit sine scriptis habitam emptionem.

3 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Si res ita distracta sit, ut si displicuisset inempta esset, constat non esse sub condicione distractam, sed resolui emptionem sub condicione.

4 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Et liberi hominis et loci sacri et religiosi, qui haberi non potest, emptio intellegitur, si ab ignorante emitur,

5 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.quia difficile dinosci potest liber homo a seruo.

6 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Sed Celsus filius ait hominem liberum scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeantur, ut est campus Martius.

1Si fundus annua bima trima die ea lege uenisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii uenisset, ut id emptor uenditori praestaret: ad diem pecunia non soluta placet uenditori ex uendito eo nomine actionem esse. nec conturbari debemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex uendito futuram esse: in emptis enim et uenditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum lege id dictum sit, apparet hoc dumtaxat actum esse, ne uenditor emptori pecunia ad diem non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et uenditi utrique solueretur.

2Condicio, quae initio contractus dicta est, postea alia pactione immutari potest, sicuti etiam abiri a tota emptione potest, si nondum impleta sunt, quae utrimque praestari debuerunt.

7 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Haec uenditio serui ‘si rationes domini computasset arbitrio’ condicionalis est: condicionales autem uenditiones tunc perficiuntur, cum impleta fuerit condicio. sed utrum haec est uenditionis condicio, si ipse dominus putasset suo arbitrio, an uero si arbitrio uiri boni? nam si arbitrium domini accipiamus, uenditio nulla est, quemadmodum si quis ita uendiderit, si uoluerit, uel stipulanti sic spondeat ‘si uoluero, decem dabo’: neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit obstrictus. placuit itaque ueteribus magis in uiri boni arbitrium id collatum uideri quam in domini. si igitur rationes potuit accipere nec accepit, uel accepit, fingit autem se non accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto uenditor conueniri potest.

1Huiusmodi emptio ‘quanti tu eum emisti’, ‘quantum pretii in arca habeo’, ualet: nec enim incertum est pretium tam euidenti uenditione: magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei ueritate incertum est.

2Si quis ita emerit: ‘est mihi fundus emptus centum et quanto pluris eum uendidero’, ualet uenditio et statim impletur: habet enim certum pretium centum, augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum uendiderit.

8 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Nec emptio nec uenditio sine re quae ueneat potest intellegi. et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut, cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, uenditio facta intellegatur: sed si id egerit uenditor, ne nascatur aut fiant, ex empto agi posse.

1Aliquando tamen et sine re uenditio intellegitur, ueluti cum quasi alea emitur. quod fit, cum captum piscium uel auium uel missilium emitur: emptio enim contrahitur etiam si nihil inciderit, quia spei emptio est: et quod missilium nomine eo casu captum est si euictum fuerit, nulla eo nomine ex empto obligatio contrahitur, quia id actum intellegitur.

9 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.In uenditionibus et emptionibus consensum debere intercedere palam est: ceterum siue in ipsa emptione dissentient siue in pretio siue in quo alio, emptio imperfecta est. si igitur ego me fundum emere putarem Cornelianum, tu mihi te uendere Sempronianum putasti, quia in corpore dissensimus, emptio nulla est. idem est, si ego me Stichum, tu Pamphilum absentem uendere putasti: nam cum in corpore dissentiatur, apparet nullam esse emptionem.

1Plane si in nomine dissentiamus, uerum de corpore constet, nulla dubitatio est, quin ualeat emptio et uenditio: nihil enim facit error nominis, cum de corpore constat.

2Inde quaeritur, si in ipso corpore non erratur, sed in substantia error sit, ut puta si acetum pro uino ueneat, aes pro auro uel plumbum pro argento uel quid aliud argento simile, an emptio et uenditio sit. Marcellus scribsit libro sexto digestorum emptionem esse et uenditionem, quia in corpus consensum est, etsi in materia sit erratum. ego in uino quidem consentio, quia eadem prope οὐσία est, si modo uinum acuit: ceterum si uinum non acuit, sed ab initio acetum fuit, ut embamma, aliud pro alio uenisse uidetur. in ceteris autem nullam esse uenditionem puto, quotiens in materia erratur.

10 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Aliter atque si aurum quidem fuerit, deterius autem quam emptor existimaret: tunc enim emptio ualet.

11 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum

pr.Alioquin quid dicemus, si caecus emptor fuit uel si in materia erratur uel in minus perito discernendarum materiarum? in corpus eos consensisse dicemus? et quemadmodum consensit, qui non uidit?

1Quod si ego me uirginem emere putarem, cum esset iam mulier, emptio ualebit: in sexu enim non est erratum. ceterum si ego mulierem uenderem, tu puerum emere existimasti, quia in sexu error est, nulla emptio, nulla uenditio est.

12 · Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium

pr.In huiusmodi autem quaestionibus personae ementium et uendentium spectari debent, non eorum, quibus adquiritur ex eo contractu actio: nam si seruus meus uel filius qui in mea potestate est me praesente suo nomine emat, non est quaerendum, quid ego existimem, sed quid ille qui contrahit.

13 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Sed si seruo meo uel ei cui mandauero uendas sciens fugitiuum illo ignorante, me sciente, non teneri te ex empto uerum est.

14 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum

pr.Quid tamen dicemus, si in materia et qualitate ambo errarent? ut puta si et ego me uendere aurum putarem et tu emere, cum aes esset? ut puta coheredes uiriolam, quae aurea dicebatur, pretio exquisito uni heredi uendidissent eaque inuenta esset magna ex parte aenea? uenditionem esse constat ideo, quia auri aliquid habuit. nam si inauratum aliquid sit, licet ego aureum putem, ualet uenditio: si autem aes pro auro ueneat, non ualet.

15 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Et si consensum fuerit in corpus, id tamen in rerum natura ante uenditionem esse desierit, nulla emptio est.

1Ignorantia emptori prodest, quae non in supinum hominem cadit.

2Si rem meam mihi ignoranti uendideris et iussu meo alii tradideris, non putat Pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi propositum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit.

16 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Suae rei emptio non ualet, siue sciens siue ignorans emi: sed si ignorans emi, quod soluero repetere potero, quia nulla obligatio fuit.

1Nec tamen emptioni obstat, si in ea re usus fructus dumtaxat ementis sit:

17 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.officio tamen iudicis pretium minuetur.

18 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Sed si communis ea res emptori cum alio sit, dici debet scisso pretio pro portione pro parte emptionem ualere, pro parte non ualere.

1Si seruus domini iussu in demonstrandis finibus agri uenditi uel errore uel dolo plus demonstrauerit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit: et idem Alfenus scripsit de uacua possessione per seruum tradita.

19 · Pomponius libro trigensimo primo ad Quintum Mucium

pr.Quod uendidi non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit aut satis eo nomine factum uel etiam fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione.

20 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Sabinus respondit, si quam rem nobis fieri uelimus etiam, ueluti statuam uel uas aliquod seu uestem, ut nihil aliud quam pecuniam daremus, emptionem uideri, nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non detur ab eo cui id fieret: aliter atque si aream darem, ubi insulam aedificares, quoniam tunc a me substantia proficiscitur.

21 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.Labeo scripsit obscuritatem pacti nocere potius debere uenditori qui id dixerit quam emptori, quia potuit re integra apertius dicere.

22 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum

pr.Hanc legem uenditionis ‘si quid sacri uel religiosi est, eius uenit nihil’ superuacuam non esse, sed ad modica loca pertinere. ceterum si omne religiosum uel sacrum uel publicum uenierit, nullam esse emptionem,

23 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.(et quod soluerit eo nomine, emptor condicere potest)

24 · Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum

pr.in modicis autem ex empto esse actionem, quia non specialiter locus sacer uel religiosus uenit, sed emptioni maioris partis accessit.

25 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

pr.Si ita distrahatur ‘illa aut illa res’, utram eliget uenditor, haec erit empta.

1Qui uendidit necesse non habet fundum emptoris facere, ut cogitur qui fundum stipulanti spopondit.

26 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Si sciens emam ab eo cui bonis interdictum sit uel cui tempus ad deliberandum de hereditate ita datum sit, ut ei deminuendi potestas non sit, dominus non ero: dissimiliter atque si a debitore sciens creditorem fraudari emero.

27 · Paulus libro octauo ad Sabinum

pr.Qui a quolibet rem emit, quam putat ipsius esse, bona fide emit: at qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, uel falso tutore auctore, quem scit tutorem non esse, non uidetur bona fide emere, ut et Sabinus scripsit.

28 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Rem alienam distrahere quem posse nulla dubitatio est: nam emptio est et uenditio: sed res emptori auferri potest.

29 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

pr.Quotiens seruus uenit, non cum peculio distrahitur: et ideo siue non sit exceptum, siue exceptum sit, ne cum peculio ueneat, non cum peculio distractus uidetur. unde si qua res fuerit peculiaris a seruo subrepta, condici potest uidelicet quasi furtiua: hoc ita, si res ad emptorem peruenit.

30 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Sed ad exhibendum agi posse nihilo minus et ex uendito puto.

31 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Sed et si quid postea accessit peculio, reddendum est uenditori, ueluti partus et quod ex operis uicarii perceptum est.

32 · Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum

pr.Qui tabernas argentarias uel ceteras quae in solo publico sunt uendit, non solum, sed ius uendit, cum istae tabernae publicae sunt, quarum usus ad priuatos pertinet.

33 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Cum in lege uenditionis ita sit scriptum: ‘flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint’, nec additur, quae flumina uel stillicidia, primum spectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur quod uenditori nocet: ambigua enim oratio est.

34 · Paulus libro trigensimo tertio ad edictum

pr.Si in emptione fundi dictum sit accedere Stichum seruum neque intellegatur, quis ex pluribus accesserit, cum de alio emptor, de alio uenditor senserit, nihilo minus fundi uenditionem ualere constat: sed Labeo ait eum Stichum deberi quem uenditor intellexerit. nec refert, quanti sit accessio, siue plus in ea sit quam in ipsa re cui accedat an minus: plerasque enim res aliquando propter accessiones emimus, sicuti cum domus propter marmora et statuas et tabulas pictas ematur.

1Omnium rerum, quas quis habere uel possidere uel persequi potest, uenditio recte fit: quas uero natura uel gentium ius uel mores ciuitatis commercio exuerunt, earum nulla uenditio est.

2Liberum hominem scientes emere non possumus. sed nec talis emptio aut stipulatio admittenda est: ‘cum seruus erit’, quamuis dixerimus futuras res emi posse: nec enim fas est eiusmodi casus exspectare.

3Item si et emptor et uenditor scit furtiuum esse quod uenit, a neutra parte obligatio contrahitur: si emptor solus scit, non obligabitur uenditor nec tamen ex uendito quicquam consequitur, nisi ultro quod conuenerit praestet: quod si uenditor scit, emptor ignorauit, utrinque obligatio contrahitur, et ita Pomponius quoque scribit.

4Rei suae emptio tunc ualet, cum ab initio id agatur, ut possessionem emat, quam forte uenditor habuit, et in iudicio possessionis potior esset.

5Alia causa est degustandi, alia metiendi: gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat, mensura uero non eo proficit, ut aut plus aut minus ueneat, sed ut appareat, quantum ematur.

6Si emptio ita facta fuerit: ‘est mihi emptus Stichus aut Pamphilus’, in potestate est uenditoris, quem uelit dare, sicut in stipulationibus, sed uno mortuo qui superest dandus est: et ideo prioris periculum ad uenditorem, posterioris ad emptorem respicit. sed et si pariter decesserunt, pretium debebitur: unus enim utique periculo emptoris uixit. idem dicendum est etiam, si emptoris fuit arbitrium quem uellet habere, si modo hoc solum arbitrio eius commissum sit, ut quem uoluisset emptum haberet, non et illud, an emptum haberet.

7Tutor rem pupilli emere non potest: idemque porrigendum est ad similia, id est ad curatores procuratores et qui negotia aliena gerunt.

35 · Gaius libro decimo ad edictum prouinciale

pr.Quod saepe arrae nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari possit conuenisse de pretio.

1Illud constat imperfectum esse negotium, cum emere uolenti sic uenditor dicit: ‘quanti uelis, quanti aequum putaueris, quanti aestimaueris, habebis emptum’.

2Ueneni mali quidam putant non contrahi emptionem, quia nec societas aut mandatum flagitiosae rei ullas uires habet: quae sententia potest sane uera uideri de his quae nullo modo adiectione alterius materiae usu nobis esse possunt: de his uero quae mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia quaedam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest.

3Si quis amico peregre eunti mandauerit, ut fugitiuum suum quaerat et si inuenerit uendat, nec ipse contra senatus consultum committit, quia non uendidit, neque amicus eius, quia praesentem uendit: emptor quoque, qui praesentem emit, recte negotium gerere intellegitur.

4Si res uendita per furtum perierit, prius animaduertendum erit, quid inter eos de custodia rei conuenerat: si nihil appareat conuenisse, talis custodia desideranda est a uenditore, qualem bonus pater familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, ut tamen scilicet uindicationem rei et condictionem exhibeat emptori. unde uidebimus in personam eius, qui alienam rem uendiderit: cum is nullam uindicationem aut condictionem habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem uendidisset, potuisset eas actiones ad emptorem transferre.

5In his quae pondere numero mensuraue constant, ueluti frumento uino oleo argento, modo ea seruantur quae in ceteris, ut simul atque de pretio conuenerit, uideatur perfecta uenditio, modo ut, etiamsi de pretio conuenerit, non tamen aliter uideatur perfecta uenditio, quam si admensa adpensa adnumerataue sint. nam si omne uinum uel oleum uel frumentum uel argentum quantumcumque esset uno pretio uenierit, idem iuris est quod in ceteris rebus. quod si uinum ita uenierit, ut in singulas amphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quaeritur, quando uideatur emptio perfici. quod similiter scilicet quaeritur et de his quae numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum. Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem existimant, cum adnumerata admensa adpensaue sint, quia uenditio quasi sub hac condicione uidetur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasue admensus eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quae adnumeraueris.

6Ergo et si grex uenierit, si quidem uniuersaliter uno pretio, perfecta uidetur, postquam de pretio conuenerit: si uero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quae proxime tractauimus.

7Sed et si ex doleario pars uini uenierit, ueluti metretae centum, uerissimum est (quod et constare uidetur) antequam admetiatur, omne periculum ad uenditorem pertinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in singulos eos.

8Si quis in uendendo praedio confinem celauerit, quem emptor si audisset, empturus non esset, teneri uenditorem.

36 · Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum

pr.Cum in uenditione quis pretium rei ponit donationis causa non exacturus, non uidetur uendere.

37 · Ulpianus libro tertio disputationum

pr.Si quis fundum iure hereditario sibi delatum ita uendidisset: ‘erit tibi emptus tanti, quanti a testatore emptus est’, mox inueniatur non emptus, sed donatus testatori, uidetur quasi sine pretio facta uenditio, ideoque similis erit sub condicione factae uenditioni, quae nulla est, si condicio defecerit.

38 · Ulpianus libro septimo disputationum

pr.Si quis donationis causa minoris uendat, uenditio ualet: totiens enim dicimus in totum uenditionem non ualere, quotiens uniuersa uenditio donationis causa facta est: quotiens uero uiliore pretio res donationis causa distrahitur, dubium non est uenditionem ualere. hoc inter ceteros: inter uirum uero et uxorem donationis causa uenditio facta pretio uiliore nullius momenti est.

39 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Si debitor rem pigneratam a creditore redemerit, quasi suae rei emptor actione ex uendito non tenetur et omnia in integro sunt creditori.

1Uerisimile est eum, qui fructum oliuae pendentis uendidisset et stipulatus est decem pondo olei quod natum esset, pretium constituisse ex eo quod natum esset usque ad decem pondo olei: idcirco solis quinque collectis non amplius emptor petere potest quam quinque pondo olei, quae collecta essent, a plerisque responsum est.

40 · Paulus libro quarto epitomarum Alfeni digestorum

pr.Qui fundum uendebat, in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut uenditoris fides soluta esset: emptor intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiauit et pecuniam pro eo accepit: postea eum fundum uendidit et cum ipse emptori suo admetiretur, multo minorem modum agri quam putauerat inuenit: quaerebat, an id quod minor is esset consequi a suo uenditore posset. respondit interesse, quemadmodum lex diceretur: nam si ita dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et domino renuntiet, quanto modus agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum: sed si ita pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, etsi in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamuis multis post annis posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere.

1In lege fundi aquam accessuram dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset. respondit sibi uideri id actum esse, et ideo iter quoque uenditorem tradere oportere.

2Qui agrum uendebat, dixit fundi iugera decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipulatus erat: uiginti inuenta sunt. pro uiginti deberi pecuniam respondit.

3Fundi uenditor frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an pacto contineretur. respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum uerba non esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii cecidisset aut ex eo quod auibus ex aere cecidisset natum esset.

4Cum fundum quis uendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et siluam in fructu esse respondit.

5Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae seruus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit.

6Rota quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla.

41 · Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

pr.Cum ab eo, qui fundum alii obligatum habebat, quidam sic emptum rogasset, ut esset is sibi emptus, si eum liberasset, dummodo ante kalendas Iulias liberaret, quaesitum est, an utiliter agere possit ex empto in hoc, ut uenditor eum liberaret. respondit: uideamus, quid inter ementem et uendentem actum sit. nam si id actum est, ut omni modo intra kalendas Iulias uenditor fundum liberaret, ex empto erit actio, ut liberet, nec sub condicione emptio facta intellegetur, ueluti si hoc modo emptor interrogauerit: ‘erit mihi fundus emptus ita, ut eum intra kalendas Iulias liberes’, uel ‘ita ut eum intra kalendas a Titio redimas’. si uero sub condicione facta emptio est, non poterit agi, ut condicio impleatur.

1Mensam argento coopertam mihi ignoranti pro solida uendidisti imprudens: nulla est emptio pecuniaque eo nomine data condicetur.

42 · Marcianus libro primo institutionum

pr.Domini neque per se neque per procuratores suos possunt saltem criminosos seruos uendere, ut cum bestiis pugnarent. et ita diui fratres rescripserunt.

43 · Florentinus libro octauo institutionum

pr.Ea quae commendandi causa in uenditionibus dicuntur, si palam appareant, uenditorem non obligant, ueluti si dicat seruum speciosum, domum bene aedificatam: at si dixerit hominem litteratum uel artificem, praestare debet: nam hoc ipso pluris uendit.

1Quaedam etiam pollicitationes uenditorem non obligant, si ita in promptu res sit, ut eam emptor non ignorauerit, ueluti si quis hominem luminibus effossis emat et de sanitate stipuletur: nam de cetera parte corporis potius stipulatus uidetur, quam de eo, in quo se ipse decipiebat.

2Dolum malum a se abesse praestare uenditor debet, qui non tantum in eo est, qui fallendi causa obscure loquitur, sed etiam qui insidiose obscure dissimulat.

44 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Si duos quis seruos emerit pariter uno pretio, quorum alter ante uenditionem mortuus est, neque in uiuo constat emptio.

45 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Labeo libro posteriorum scribit, si uestimenta interpola quis pro nouis emerit, Trebatio placere ita emptori praestandum quod interest, si ignorans interpola emerit. quam sententiam et Pomponius probat, in qua et Iulianus est, qui ait, si quidem ignorabat uenditor, ipsius rei nomine teneri, si sciebat, etiam damni quod ex eo contingit: quemadmodum si uas aurichalcum pro auro uendidisset ignorans, tenetur, ut aurum quod uendidit praestet.

46 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.Non licet ex officio, quod administrat quis, emere quid uel per se uel per aliam personam: alioquin non tantum rem amittit, sed et in quadruplum conuenitur secundum constitutionem Seueri et Antonini: et hoc ad procuratorem quoque Caesaris pertinet. sed hoc ita se habet, nisi specialiter quibusdam hoc concessum est.

47 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Si aquae ductus debeatur praedio, et ius aquae transit ad emptorem, etiamsi nihil dictum sit, sicut et ipsae fistulae, per quas aqua ducitur,

48 · Paulus libro quinto ad Sabinum

pr.licet extra aedes sint:

49 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.et quamquam ius aquae non sequatur, quod amissum est, attamen fistulae et canales dum sibi sequuntur, quasi pars aedium ad emptorem perueniunt. et ita Pomponius libro decimo putat.

50 · Ulpianus libro undecimo ad edictum

pr.Labeo scribit, si mihi bibliothecam ita uendideris, si decuriones Campani locum mihi uendidissent, in quo eam ponerem, et per me stet, quo minus id a Campanis impetrem, non esse dubitandum, quin praescriptis uerbis agi possit. ego etiam ex uendito agi posse puto quasi impleta condicione, cum per emptorem stet, quo minus impleatur.

51 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Litora, quae fundo uendito coniuncta sunt, in modum non computantur, quia nullius sunt, sed iure gentium omnibus uacant: nec uiae publicae aut loca religiosa uel sacra. itaque ut proficiant uenditori, caueri solet, ut uiae, item litora et loca publica in modum cedant.

52 · Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

pr.Senatus censuit, ne quis domum uillamue dirueret, quo plus sibi adquireretur neue quis negotiandi causa eorum quid emeret uenderetue: poena in eum, qui aduersus senatus consultum fecisset, constituta est, ut duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur, in eum uero, qui uendidisset, ut irrita fieret uenditio. plane si mihi pretium solueris, cum tu duplum aerario debeas, repetes a me: quod a mea parte irrita facta est uenditio. nec solum huic senatus consulto locus erit, si quis suam uillam uel domum, sed et si alienam uendiderit.

53 · Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale

pr.Ut res emptoris fiat, nihil interest, utrum solutum sit pretium an eo nomine fideiussor datus sit. quod autem de fideiussore diximus, plenius acceptum est, qualibet ratione si uenditori de pretio satisfactum est, ueluti expromissore aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium solutum esset.

54 · Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium

pr.Res bona fide uendita propter minimam causam inempta fieri non debet.

55 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium

pr.Nuda et imaginaria uenditio pro non facta est et ideo nec alienatio eius rei intellegitur.

56 · Paulus libro quinquagensimo ad edictum

pr.Si quis sub hoc pacto uendiderit ancillam, ne prostituatur et, si contra factum esset, uti liceret ei abducere, etsi per plures emptores mancipium cucurrerit, ei qui primo uendit abducendi potestas fit.

57 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Domum emi, cum eam et ego et uenditor combustam ignoraremus. Nerua Sabinus Cassius nihil uenisse, quamuis area maneat, pecuniamque solutam condici posse aiunt. sed si pars domus maneret, Neratius ait hac quaestione multum interesse, quanta pars domus incendio consumpta permaneat, ut, si quidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perficere emptionem, sed etiam quod forte solutum ab eo est repetet: sin uero uel dimidia pars uel minor quam dimidia exusta fuerit, tunc coartandus est emptor uenditionem adimplere aestimatione uiri boni arbitratu habita, ut, quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inuentum, ab huius praestatione liberetur.

1Sin autem uenditor quidem sciebat domum esse exustam, emptor autem ignorabat, nullam uenditionem stare, si tota domus ante uenditionem exusta sit: si uero quantacumque pars aedificii remaneat, et stare uenditionem et uenditorem emptori quod interest restituere.

2Simili quoque modo ex diuerso tractari oportet, ubi emptor quidem sciebat, uenditor autem ignorabat: et hic enim oportet et uenditionem stare et omne pretium ab emptore uenditori, si non depensum est, solui uel si solutum sit, non repeti.

3Quod si uterque sciebat et emptor et uenditor domum esse exustam totam uel ex parte, nihil actum fuisse dolo inter utramque partem compensando et iudicio, quod ex bona fide descendit, dolo ex utraque parte ueniente stare non concedente.

58 · Papinianus libro decimo quaestionum

pr.Arboribus quoque uento deiectis uel absumptis igne dictum est emptionem fundi non uideri esse contractam, si contemplatione illarum arborum, ueluti oliueti, fundus comparabatur, siue sciente siue ignorante uenditore: siue autem emptor sciebat uel ignorabat uel uterque eorum, haec optinent, quae in superioribus casibus pro aedibus dicta sunt.

59 · Celsus libro octauo digestorum

pr.Cum uenderes fundum, non dixisti ‘ita ut optimus maximusque’: uerum est, quod Quinto Mucio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. idem et in urbanis praediis dicendum est.

60 · Marcellus libro sexto digestorum

pr.Comprehensum erat lege uenditionis dolia sexaginta emptori accessura: cum essent centum, in uenditoris fore potestate responsum est quae uellet dare.

61 · Marcellus libro uicensimo digestorum

pr.Existimo posse me id quod meum est sub condicione emere, quia forte speratur meum esse desinere.

62 · Modestinus libro quinto regularum

pr.Qui officii causa in prouincia agit uel militat, praedia comparare in eadem prouincia non potest, praeterquam si paterna eius a fisco distrahantur.

1Qui nesciens loca sacra uel religiosa uel publica pro priuatis comparauit, licet emptio non teneat, ex empto tamen aduersus uenditorem experietur, ut consequatur quod interfuit eius, ne deciperetur.

2Res in auersione empta, si non dolo uenditoris factum sit, ad periculum emptoris pertinebit, etiamsi res adsignata non sit.

63 · Iauolenus libro septimo ex Cassio

pr.Cum seruo dominus rem uendere certae personae iusserit, si alii uendidisset, quam cui iussus erat, uenditio non ualet: idem iuris in libera persona est: cum perfici uenditio non potuit in eius persona, cui dominus uenire eam noluit.

1Demonstratione fundi facta fines nominari superuacuum est: si nominentur, etiam ipsum uenditorem nominare oportet, si forte alium agrum confinem possidet.

64 · Iauolenus libro secundo epistularum

pr.Fundus ille est mihi et Titio emptus: quaero, utrum in partem an in totum uenditio consistat an nihil actum sit. respondi personam Titii superuacuo accipiendam puto ideoque totius fundi emptionem ad me pertinere.

65 · Iauolenus libro undecimo epistularum

pr.Conuenit mihi tecum, ut certum numerum tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respondit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem conuenit, emptionem puto esse, non conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qua aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens uero et immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intellegi debet.

66 · Pomponius libro trigensimo primo ad Quintum Mucium

pr.In uendendo fundo quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, ueluti ne fundus euincatur aut usus fructus eius, quaedam ita demum, si dicta sint, ueluti uiam iter actum aquae ductum praestatu iri: idem et in seruitutibus urbanorum praediorum.

1Si cum seruitus uenditis praediis deberetur nec commemorauerit uenditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam seruitutem amiserit, quidam recte putant uenditorem teneri ex empto ob dolum.

2Quintus Mucius scribit, qui scribsit ‘ruta caesa quaeque aedium fundiue non sunt’, bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae neque aedium neque fundi sunt.

67 · Pomponius libro trigensimo nono ad Quintum Mucium

pr.Alienatio cum fit, cum sua causa dominium ad alium transferimus, quae esset futura, si apud nos ea res mansisset, idque toto iure ciuili ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim sit constitutum.

68 · Proculus libro sexto epistularum

pr.Si, cum fundum uenderes, in lege dixisses, quod mercedis nomine a conductore exegisses, id emptori accessurum esse, existimo te in exigendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa.

1Fere aliqui solent haec uerba adicere: ‘dolus malus a uenditore aberit’, qui etiam si adiectum non est, abesse debet.

2Nec uidetur abesse, si per eum factum est aut fiet, quo minus fundum emptor possideat. erit ergo ex empto actio, non ut uenditor uacuam possessionem tradat, cum multis modis accidere poterit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo fecit aut facit, dolus malus eius aestimaretur.

69 · Proculus libro undecimo epistularum

pr.Rutilia Polla emit lacum sabatenem angularium et circa eum lacum pedes decem: quaero, numquid et decem pedes, qui tunc accesserunt, sub aqua sint, quia lacus creuit, an proximi pedes decem ab aqua Rutiliae pollae iuris sint. Proculus respondit: ego existimo eatenus lacum, quem emit Rutilia polla, uenisse quatenus tunc fuit, et circa eum decem pedes qui tunc fuerunt, nec ob eam rem, quod lacus postea creuit, latius eum possidere debet quam emit.

70 · Licinnius Rufinus libro octauo regularum

pr.Liberi hominis emptionem contrahi posse plerique existimauerunt, si modo inter ignorantes id fiat. quod idem placet etiam, si uenditor sciat, emptor autem ignoret. quod si emptor sciens liberum esse emerit, nulla emptio contrahitur.

71 · Papirius Iustus libro primo constitutionum

pr.Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Sextio Uero in haec uerba rescripserunt: ‘quibus mensuris aut pretiis negotiatores uina compararent, in contrahentium potestate esse: neque enim quisquam cogitur uendere, si aut pretium aut mensura displiceat, praesertim si nihil contra consuetudinem regionis fiat.’

72 · Papinianus libro decimo quaestionum

pr.Pacta conuenta, quae postea facta detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui uidentur: quae uero adiciunt, credimus non inesse. quod locum habet in his, quae adminicula sunt emptionis, ueluti ne cautio duplae praestetur aut ut cum fideiussore cautio duplae praestetur. sed quo casu agente emptore non ualet pactum, idem uires habebit iure exceptionis agente uenditore. an idem dici possit aucto postea uel deminuto pretio, non immerito quaesitum est, quoniam emptionis substantia constitit ex pretio. Paulus notat: si omnibus integris manentibus de augendo uel deminuendo pretio rursum conuenit, recessum a priore contractu et noua emptio intercessisse uidetur.

1Papinianus: lege uenditionis illa facta ‘si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius nihil uenit’, si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, uenditio eius ualebit, nec uenditori proderit exceptio, quae non habuit locum.

73 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus et ideo uenire non potest.

1Intra maceriam sepulchrorum hortis uel ceteris culturis loca pura seruata, si nihil uenditor nominatim excepit, ad emptorem pertinent.

74 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Clauibus traditis ita mercium in horreis conditarum possessio tradita uidetur, si claues apud horrea traditae sint: quo facto confestim emptor dominium et possessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea: quod si uenditoris merces non fuerunt, usucapio confestim inchoabitur.

75 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.Qui fundum uendidit, ut eum certa mercede conductum ipse habeat uel, si uendat, non alii, sed sibi distrahat uel simile aliquid paciscatur: ad complendum id, quod pepigerunt, ex uendito agere poterit.

76 · Paulus libro sexto responsorum

pr.Dolia in horreis defossa si non sint nominatim in uenditione excepta, horreorum uenditioni cessisse uideri.

1Eum, qui in locum emptoris successit, isdem defensionibus uti posse, quibus uenditor eius uti potuisset, sed et longae possessionis praescriptione, si utriusque possessio impleat tempora constitutionibus statuta.

77 · Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis

pr.In lege fundi uendundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae erant lapidicinae. eas quoque uenditoris esse Tubero respondit: Labeo referre quid actum sit: si non appareat, non uideri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec uendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis. hoc probo.

78 · Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Fistulas emptori accessuras in lege dictum erat: quaerebatur, an castellum, ex quo fistulis aqua duceretur, accederet. respondi apparere id actum esse, ut id quoque accederet, licet scriptura non continetur.

1Fundum ab eo emisti, cuius filii postea tutelam administras, nec uacuam accepisti possessionem. dixi tradere te tibi possessionem hoc modo posse, ut pupillus et familia eius decedat de fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem.

2Qui fundum ea lege emerat, ut soluta pecunia traderetur ei possessio, duobus heredibus relictis decessit: si unus omnem pecuniam soluerit, partem familiae herciscundae iudicio seruabit: nec, si partem soluat, ex empto cum uenditore aget, quoniam ita contractum aes alienum diuidi non potuit.

3Frumenta quae in herbis erant cum uendidisses, dixisti te, si quid ui aut tempestate factum esset, praestaturum: ea frumenta niues corruperunt: si immoderatae fuerunt et contra consuetudinem tempestatis, agi tecum ex empto poterit.

79 · Iauolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis

pr.Fundi partem dimidiam ea lege uendidisti, ut emptor alteram partem, quam retinebas, annis decem certa pecunia in annos singulos conductam habeat. Labeo et Trebatius negant posse ex uendito agi, ut id quod conuenerit fiat. ego contra puto, si modo ideo uilius fundum uendidisti, ut haec tibi conductio praestaretur: nam hoc ipsum pretium fundi uideretur, quod eo pacto uenditus fuerat: eoque iure utimur.

80 · Labeo libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Cum manu sata in uenditione fundi excipiuntur, non quae in perpetuo sata sunt excipi uiderentur, sed quae singulis annis seri solent, ita ut fructus eorum tollatur: nam aliter interpretantibus uites et arbores omnes exceptae uidebuntur.

1Huius rei emptionem posse fieri dixi: ‘quae ex meis aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea mihi ita habere liceat’, deque ea re ex empto agi.

2Silua caedua in quinquennium uenierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset. scio Seruium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset, uenditoris esse, eam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec caederentur, emptoris.

3Nemo potest uideri eam rem uendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliud genus contractus.

81 · Scaeuola libro septimo digestorum

pr.Titius cum mutuos acciperet tot aureos sub usuris, dedit pignori siue hypothecae praedia et fideiussorem Lucium, cui promisit intra triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et soluerit debitum fideiussor creditori, iussit praedia empta esse, quae creditoribus obligauerat. quaero, cum non sit liberatus Lucius fideiussor a Titio, an, si soluerit creditori, empta haberet supra scripta praedia. respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta habeat, sub condicione emptio facta est et contractam esse obligationem.

1Lucius Titius promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua praestare praediis Gaii Seii: postea Lucius Titius uendidit fundum additis uerbis his: ‘quo iure quaque condicione ea praedia Lucii Titii hodie sunt, ita ueneunt itaque habebuntur’: quaero, an emptor Gaio Seio ad praestationem frumenti sit obnoxius. respondit emptorem Gaio Seio secundum ea quae proponerentur obligatum non esse.